lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 october 2022
S. Ignatii Antiocheni, episcopi et martyris, memoria


Ignatius, secundus post Petrum, Ecclésiam rexit Antiochenam. Ad bestias damnatus, Romam delatus est ibique sub Traiano imperatore glorioso martyrio anno 107 coronatus. In itinere septem scripsit epistolas ad varias Ecclesias, in quibus de Christo, de Ecclesiæ constitutione et de vita christiana sapienter et erudite egit. Eius memoria Antiochiæ iam sǽculo IV hac die agebatur.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Esther

3, 1-15
Iudǽi in periculo versantes

     In diébus illis: Rex Asuérus exaltávit Aman fílium Amadáthi, qui erat de stirpe Agag, et pósuit sólium eius super omnes príncipes, quos habébat. Cunctíque servi regis, qui in fóribus palátii versabántur, flectébant génua et adorábant Aman; sic enim præcéperat rex pro illo. Solus Mardochǽus non flectébat genu, neque adorábat eum. Cui dixérunt púeri regis, qui ad fores palátii præsidébant: «Cur non obsérvas mandátum regis?». Cumque hoc crébrius dícerent, et ille nollet audíre, nuntiavérunt Aman scire cupiéntes utrum perseveráret in senténtia; díxerat enim eis se esse Iudǽum.
     Cumque Aman experiménto probásset quod Mardochǽus non sibi flécteret genu, nec se adoráret, irátus est valde et pro níhilo duxit in unum Mardochǽum míttere manus suas — audíerat enim quod esset gentis Iudǽæ — magísque vóluit omnem Iudæórum, qui erant in regno Asuéri, pérdere natiónem.
     Mense primo, cuius vocábulum est Nisan, anno duodécimo regni Asuéri, missa est in urnam sors, quæ dícitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudæórum debéret intérfici; et exívit dies tértia décima mensis duodécimi, qui vocátur Adar. Dixítque Aman regi Asuéro: «Est pópulus per omnes províncias regni tui dispérsus, segregátus inter pópulos alienísque utens légibus, quas céteri non cognóscunt, ínsuper et regis scita contémnens; non éxpedit regi, ut det illis réquiem. Si tibi placet, scriptis decérne, ut péreat, et decem mília talentórum argénti appéndam arcáriis gazæ tuæ». Tulit ergo rex ánulum, quo utebátur, de manu sua et dedit eum Aman fílio Amadáthi de progénie Agag, hosti Iudæórum. Dixítque ad eum: «Argéntum, quod pollicéris, tuum sit; de pópulo age, quod tibi placet».
     Vocatíque sunt scribæ regis mense primo, tértia décima die eius, et scriptum est, ut iússerat Aman, ad omnes sátrapas regis et duces provinciárum et príncipes diversárum géntium, ut quæque gens légere póterat et audíre pro varietáte linguárum, ex nómine regis Asuéri; et lítteræ ipsíus signátæ ánulo. Missæ sunt epístulæ per cursóres ad univérsas províncias regis, ut pérderent, occíderent atque delérent omnes Iudǽos, a púero usque ad senem, párvulos et mulíeres uno die, hoc est tértio décimo mensis duodécimi, qui vocátur Adar, et bona eórum diríperent.
     Exémplar autem epistulárum ut lex in ómnibus provínciis promulgándum erat, ut scirent omnes pópuli et parárent se ad prædíctam diem. Festinábant cursóres, qui missi erant, regis impérium explére; statímque in Susan pepéndit edíctum, rege et Aman celebránte convívium, dum cívitas ipsa esset conturbáta.

RESPONSORIUM

Est 4, 17c; Ps 43 (44), 26; Est 4, 17l

R. Dómine, rex omnípotens, in dicióne tua cuncta sunt pósita, et non est qui possit tuæ resístere voluntáti. * Rédime nos propter misericórdiam tuam.
V. Exáudi deprecatiónem meam et convérte luctum nostrum in gáudium. * Rédime nos propter misericórdiam tuam.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Ignátii epíscopi et mártyris ad Romános

(Cap. 4, 1-2; 6, 1-8, 3: Funk 1, 217-223)

Frumentum Dei sum: dentibus bestiarum molar

     Ego ómnibus Ecclésiis scribo omnibúsque mando, quod lubens pro Deo móriar, síquidem vos me non impediátis. Obsecro vos, ne intempestívam mihi benevoléntiam exhibeátis. Sínite me ferárum cibum esse, per quas Deum cónsequi licet. Fruméntum sum Dei et per ferárum dentes molar, ut purus panis Christi invéniar. Christum pro me supplicáte, ut per hæc instruménta Deo hóstia invéniar.
     Nihil mihi próderunt mundi voluptátes neque huius sǽculi regna. Præstat mihi in Christo Iesu mori, quam fínibus terræ imperáre. Illum quæro, qui pro nobis mórtuus est; illum volo, qui propter nos resurréxit. Partus mihi instat. Ignóscite mihi, fratres. Ne me vívere impediátis, ne velítis me mori; me, Dei esse cupiéntem, mundo ne tradátis neque per matériam me seducátis; sínite me purum lumen percípere; ubi illuc advénero, homo ero. Concédite mihi imitatórem esse passiónis Dei mei. Si quis illum in seípso habet, intéllegat quid velim, et commisereátur mei, sciens quæ me coárctent.
     Princeps huius sǽculi rápere me vult meámque erga Deum voluntátem corrúmpere. Nemo ergo vestrum, qui adéstis, illum ádiuvet; mei pótius, id est Dei, efficiámini. Ne loquámini Iesum Christum, dum mundum concupíscitis. Invídia in vobis ne hábitet. Neque si ego præsens vos orárem, credátis mihi; his pótius, quæ vobis scribo, credátis. Vivens enim scribo vobis, mori desíderans. Amor meus crucifíxus est, nec est in me ignis matériæ amans; sed vivens et loquens aqua in me est, mihi intérius dicens: «Veni ad Patrem». Non deléctor aliménto corruptíbili neque voluptátibus huius mundi. Panem Dei volo, qui est caro Iesu Christi, qui ex sémine David factus est, et potum volo sánguinem ipsíus, qui est cáritas incorruptíbilis.
     Nolo ámplius secúndum hómines vívere. Id autem fiet, si vos voluéritis. Velítis precor, ut et vos benevoléntiam inveniátis. Paucis lítteris peto a vobis: crédite mihi. Iesus Christus vobis hæc patefáciet, quod vera loquor; ipse os verax, in quo Pater vere locútus est. Pétite pro me, ut cónsequar. Non secúndum carnem, sed secúndum mentem Dei vobis scripsi. Si pátiar, bene mihi voluístis; si reíciar, odístis.

RESPONSORIUM


R. Nihil vos latet si perfécte habuéritis in Iesum Christum fidem et caritátem, quæ inítium vitæ et finis sunt. * Princípium quidem fides, finis vero cáritas.
V. Mansuetúdinem ítaque assuméntes, regeneráte vosmetípsos in fide quæ est caro Dómini, et in caritáte quæ est sanguis Iesu Christi. * Princípium quidem fides, finis vero cáritas.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctórum mártyrum confessiónibus Ecclésiæ tuæ sacrum corpus exórnas, concéde, quǽsumus, ut hodiérna glória passiónis, sicut beáto Ignátio magnificéntiam tríbuit sempitérnam, ita nobis perpétuum munímen operétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)