lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 december 2022
S. Luciæ, virginis et martyris, memoria


In persecutione Diocletiani, probabiliter, Syracusis occubuit. Eius cultus ab antiquitate in totam fere Ecclésiam diffusus est, eiusque nomen in Canonem romanum introductum est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.

Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.

Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.

Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

30, 27-33; 31, 4-9
Salvatio Ierusalem de Assyriis

     Ecce nomen Dómini venit de longínquo, ardens furor eius et gravis eius fragor; lábia eius repléta sunt indignatióne et lingua eius quasi ignis dévorans. Spíritus eius velut torrens inúndans, usque ad collum pertíngens, ad cribrándas gentes in cribro funésto, et frenum dolósum in maxíllis populórum.
     Cánticum erit vobis sicut nox sanctificátæ sollemnitátis et lætítia cordis sicut eius, qui ad sonum tíbiæ pergit in montem Dómini, ad petram Israel. Et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ et terrórem brácchii sui osténdet in comminatióne furóris et flamma ignis devorántis, in túrbine et in imbre et in lápide grándinis.
     A voce enim Dómini pavébit Assýrius virga percússus. Et erit omnis ictus báculi percutiéntis, quem requiéscere fáciet Dóminus super eum in týmpanis et cítharis, et in bellis agitátis expugnábit eos. Præparáta est enim ab heri Topheth, præparáta, profúnda et dilatáta, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Dómini sicut torrens súlphuris succéndit eam.
     Quia hæc dicit Dóminus ad me: «Quómodo si rugit leo et cátulus leónis super prædam suam, cum occúrrerit ei multitúdo pastórum, a voce eórum non formidábit et a multitúdine eórum non pavébit, sic descéndet Dóminus exercítuum, ut prœliétur super montem Sion et super collem eius. Sicut aves volántes, sic próteget Dóminus exercítuum Ierúsalem, prótegens et líberans, parcens et salvans».
     Convertímini ad eum, a quo pénitus recesserátis, fílii Israel. In die enim illa abíciet vir idóla argéntea sua et idóla áurea sua, quæ fecérunt vobis manus vestræ in peccátum; et cadet Assýria in gládio non viri, et gládius non hóminis vorábit eum, et fúgiet a fácie gládii, et iúvenes eius vectigáles erunt. Et fortitúdo eius præ terróre transíbit, et pavébunt signum príncipes eius, dixit Dóminus, cuius ignis est in Sion et camínus eius in Ierúsalem.

RESPONSORIUM

Is 31, 4. 5; 30, 29

R. Descéndet Dóminus exercítuum super montem Sion: * Sicut aves volántes, sic próteget Dóminus Ierúsalem, parcens et salvans.
V. Cánticum erit vobis sicut nox sanctificátæ sollemnitátis, et lætítia cordis. * Sicut aves volántes, sic próteget Dóminus Ierúsalem, parcens et salvans.

LECTIO ALTERA

E Libro sancti Ambrósii epíscopi De Virginitáte

(Cap. 12, 68. 74-75; 13, 77-78: PL 16 [edit. 1845], 281, 283. 285-286)

Corporis tui gratiam splendore mentis illuminas

     Tu, una de pópulo, una de plebe, certe tu una de virgínibus, quæ córporis tui grátiam splendóre mentis illúminas (própior enim es quæ Ecclésiæ comparáris), tu, inquam, in cubíli tuo et noctúrno témpore constitúta, semper meditáre Christum, et eius advéntum ómnibus speráto moméntis.
     Talem te Christus desiderávit, talem te Christus elégit. Apérto ítaque ingréditur óstio; neque enim potest fállere, qui se ingressúrum esse promísit. Compléctere ígitur quem quæsísti; accéde ad ipsum et illumináberis; tene illum, roga ne cito ábeat, óbsecra ne recédat. Verbum enim Dei currit, fastídio non cápitur, neglegéntia non tenétur. Obeat ánima tua in verbo eius, et cæléstis sermónis insíste vestígio; cito enim transit.
     Dénique quid ait illa? Quæsívi eum, et non invéni illum: vocávi eum, et non obaudívit me. Ne putes displicére te, quæ vocásti, quæ rogásti, quæ aperuísti, quod tam cito ábiit: sinit nos sæpe tentári. Dénique turbis rogántibus ne recéderet, quid ait in Evangélio? Et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre verbum Dei; quia ídeo missus sum. Sed étiam si tibi ille abiísse vidétur, exi, rursus explóra.
     Quis autem te, nisi sancta Ecclésia, debet docére quemádmodum Christum téneas? immo iam dócuit, si quæ legis, intéllegas: Quam módicum, inquit, fuit, cum transívi ab ipsis, donec invéni quem diléxit ánima mea: ténui eum, et non relínquam eum.
     Quibus ígitur Christus tenétur? Non iniúriæ néxibus, non réstium nodis; sed vínculis caritátis, mentis habénis stríngitur, et ánimæ tenétur afféctu.
     Si vis et tu tenére Christum, quære ígitur, nec pœnam métuas; inter supplícia enim frequénter córporis, inter ipsas persecutórum manus Christus mélius invenítur.
     Quam módicum, inquit, fuit, cum transívi ab ipsis. Exíguo enim spátio brevíque moménto cum persecutórum manus eváseris, nec succubúeris potestátibus mundi, tibi Christus occúrret, nec te diu tentári patiétur.
     Quæ sic Christum requírit, quæ Christum ínvenit, potest dícere: Ténui eum, nec relínquam eum; donec introdúcam eum in domum matris meæ, et in cubículum eius quæ me concépit. Quæ est domus matris tuæ et cubículum eius, nisi intérnum tuæ secretúmque natúræ?
     Hanc domum serva, huius domus mundáto penetrália; ut, cum immaculáta domus fúerit, spiritális domus in sacerdótium sanctum lápide angulári coagmentáta consúrgat, et Spíritus Sanctus hábitet in ea.
     Quæ sic Christum requírit, quæ sic Christum óbsecrat, non relínquitur ab eo, immo étiam frequénter revísitur; est enim nobíscum usque ad consummatiónem mundi.

RESPONSORIUM


R. Grata facta est a Dómino in certámine, quia apud Deum et apud hómines glorificáta est: in conspéctu príncipis loquebátur sapiéntiam: * Et Dóminus ómnium diléxit eam.
V. Ista est virgo, quæ iucúndum Deo in corde suo habitáculum præparávit. * Et Dóminus ómnium diléxit eam.

ORATIO

Orémus:
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, sanctæ Lúciæ vírginis et mártyris gloriósa confóveat, ut eius natalícia et temporáliter frequentémus, et conspiciámus ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)