Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Ex more docti mýstico
servémus abstinéntiam,
deno diérum círculo
ducto quater notíssimo.
Lex et prophétæ prímitus
hanc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
rex atque factor témporum.
Utámur ergo párcius
verbis, cibis et pótibus,
somno, iocis et árctius
perstémus in custódia.
Vitémus autem péssima
quæ súbruunt mentes vagas,
nullúmque demus cállido
hosti locum tyránnidis.
Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.
Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt. (Ex auctore quodam II sǽculi)
1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum †
et in via peccatórum non stetit *
et in convéntu derisórum non sedit,
2 sed in lege Dómini volúntas eius, *
et in lege eius meditátur die ac nocte. –
3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
quod fructum suum dabit in témpore suo;
et fólium eius non défluet, *
et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. –
4 Non sic ímpii, non sic, *
sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.
5 ídeo non consúrgent ímpii in iudício *
neque peccatóres in concílio iustórum. –
6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
et iter impiórum períbit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.
Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)
1 Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
3 „Dirumpámus víncula eórum *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –
4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
et in furóre suo conturbábit eos:
6 „Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!“ –
7 Prædicábo decrétum eius. †
Dóminus dixit ad me: *
"Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
9 Reges eos in virga férrea *
et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –
10 Et nunc, reges, intellégite; *
erudímini, qui iudicátis terram.
11 Servíte Dómino in timóre *
et exsultáte ei cum tremóre.
12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
Beáti omnes, qui confídunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.
Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.
Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quóniam Dominus suscepit eum. (S. Irenæus)
2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? *
Multi insúrgunt advérsum me,
3 multi dicunt ánimæ meæ: *
„Non est salus ipsi in Deo.“ –
4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
glória mea et exáltans caput meum.
5 Voce mea ad Dóminum clamávi, *
et exaudívit me de monte sancto suo. –
6 Ego obdormívi et soporátus sum, *
exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
7 Non timébo mília pópuli *
circumdántis me. –
8 Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus; †
quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
dentes peccatórum contrivísti.
9 Dómini est salus, *
et super pópulum tuum benedíctio tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.
V.
Non in solo pane vivit homo.
R.
Sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
In diébus illis: Ingréssi sunt Móyses et Aaron et dixérunt pharaóni: «Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet
mihi in desérto». At ille respóndit: «Quis est Dóminus ut áudiam vocem eius et dimíttam Israel? Néscio Dóminum et Israel non dimíttam».
Dixerúntque: «Deus Hebræórum occúrrit nobis; eámus, quæso, viam trium diérum in solitúdinem et sacrificémus Dómino Deo nostro, ne forte
áccidat nobis pestis aut gládius». Ait ad eos rex Ægýpti: «Quare, Móyses et Aaron, sollicitátis pópulum ab opéribus suis? Ite ad ónera
vestra». Dixítque phárao: «Multus nimis iam est pópulus terræ; vidétis quod turba succréverit; quanto magis si dedéritis eis réquiem ab opéribus?».
Præcépit ergo in die illo exactóribus pópuli et præféctis eius dicens: «Nequáquam ultra dábitis páleas pópulo ad conficiéndos láteres sicut
prius, sed ipsi vadant et cólligant stípulas. Et mensúram láterum, quam prius faciébant, imponétis super eos; nec minuétis quidquam. Vacant
enim et idcírco vociferántur dicéntes: “Eámus et sacrificémus Deo nostro”. Opprimántur opéribus et éxpleant ea, ut non acquiéscant verbis mendácibus».
Igitur egréssi exactóres pópuli et præfécti eius dixérunt ad pópulum: «Sic dicit phárao: “Non do vobis páleas. Ite et collígite, sícubi inveníre
potéritis, nec minuétur quidquam de ópere vestro”». Dispersúsque est pópulus per omnem terram Ægýpti ad colligéndas páleas. Exactóres quoque
instábant dicéntes: «Compléte opus vestrum quotídie, ut prius fácere solebátis, quando dabántur vobis páleæ». Flagellatíque sunt præfécti
filiórum Israel, quos constitúerant super eos exactóres pharaónis dicéntes: «Quare non impléstis mensúram láterum sicut prius, nec heri nec hódie?».
Venerúntque præfécti filiórum Israel et vociferáti sunt ad pharaónem dicéntes: «Cur ita agis contra servos tuos? Páleæ non dantur nobis, et
láteres simíliter imperántur; en fámuli tui flagéllis cǽdimur, et pópulus tuus est in culpa». Qui ait: «Vacátis ótio et idcírco dícitis: “Eámus
et sacrificémus Dómino”. Ite ergo et operámini; páleæ non dabúntur vobis, et reddétis consuétum númerum láterum».
Videbántque se præfécti filiórum Israel in malo, eo quod dicerétur eis: «Non minuétur quidquam de latéribus per síngulos dies»; occurrerúntque
Móysi et Aaron, qui stabant ex advérso egrediéntibus a pharaóne, et dixérunt ad eos: «Vídeat Dóminus et iúdicet, quóniam fetére fecístis odórem
nostrum coram pharaóne et servis eius; et præbuístis ei gládium, ut occíderet nos». Reversúsque est Móyses ad Dóminum et ait: «Dómine, cur
afflixísti pópulum istum? Quare misísti me? Ex eo enim quo ingréssus sum ad pharaónem, ut lóquerer in nómine tuo, afflíxit pópulum tuum; et non liberásti eos».
Dixítque Dóminus ad Móysen: «Nunc vidébis quæ factúrus sim pharaóni; per manum enim fortem dimíttet eos et in manu robústa eíciet illos de terra sua».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos
Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, inténde oratióni meæ. Quis dicit? Quasi unus. Vide si unus: A fínibus terræ ad te clamávi, dum angerétur
cor meum. Iam ergo non unus; sed ídeo unus, quia Christus unus, cuius omnes membra sumus. Nam quis unus homo clamat a fínibus terræ? Non
clamat a fínibus terræ, nisi heréditas illa, de qua dictum est ipsi Fílio: Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.
Hæc ergo Christi posséssio, hæc Christi heréditas, hoc Christi corpus, hæc una Christi Ecclésia, hæc únitas, quæ nos sumus, clamat a
fínibus terræ. Quid autem clamat? Quod supra dixi: Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, inténde oratióni meæ; a fínibus terræ ad te clamávi.
Id est, hoc ad te clamávi, a fínibus terræ; id est, úndique.
Sed quare clamávi hoc? Dum angerétur cor meum. Osténdit se esse per omnes gentes toto orbe terrárum non in magna glória, sed in magna tentatióne.
Namque vita nostra in hac peregrinatióne non potest esse sine tentatióne; quia provéctus noster per tentatiónem nostram fit, nec sibi quisque
innotéscit nisi tentátus, nec potest coronári nisi vícerit, nec potest víncere nisi certáverit, nec potest certáre nisi inimícum et tentatiónes habúerit.
Angitur ergo iste a fínibus terræ clamans, sed tamen non relínquitur. Quóniam nos ipsos, quod est corpus suum, vóluit præfiguráre et in
illo córpore suo, in quo iam et mórtuus est et resurréxit et in cælum ascéndit, ut, quo caput præcéssit, illuc se membra secutúra confídant.
Ergo nos transfigurávit in se, quando vóluit tentári a Sátana. Modo legebátur in Evangélio quia Dóminus Iesus Christus in erémo tentabátur a
diábolo. Prorsus Christus tentabátur a diábolo. In Christo enim tu tentabáris, quia Christus de te sibi habébat carnem, de se tibi salútem;
de te sibi mortem, de se tibi vitam; de te sibi contumélias, de se tibi honóres; ergo de te sibi tentatiónem, de se tibi victóriam.
Si in illo nos tentáti sumus, in illo nos diábolum superámus. Atténdis quia Christus tentátus est, et non atténdis quia vicit? Agnósce te in
illo tentátum, et te in illo agnósce vincéntem. Póterat a se diábolum prohibére; sed, si non tentarétur, tibi tentándo vincéndi magistérium non præbéret.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Concéde nobis, omnípotens Deus, ut, per ánnua quadragesimális exercítia sacraménti, et ad intellegéndum Christi proficiámus arcánum,
et efféctus eius digna conversatióne sectémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)