Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Pro O.P.: B. Æmiliæ Bicchieri, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui. Allelúia.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui. Allelúia.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum. Allelúia.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum. Allelúia.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem. Allelúia.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem. Allelúia.
V.
Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R.
Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi: et apértum est templum tabernáculi testimónii in cælo, et exiérunt septem ángeli habéntes
septem plagas de templo, vestíti lino mundo cándido et præcíncti circa péctora zonis áureis. Et unus ex
quáttuor animálibus dedit septem ángelis septem phíalas áureas plenas iracúndiæ Dei vivéntis in sǽcula sæculórum.
Et implétum est templum fumo de glória Dei et de virtúte eius, et nemo póterat introíre in templum, donec consummaréntur septem plagæ septem angelórum.
Et audívi vocem magnam de templo dicéntem septem ángelis: «Ite et effúndite septem phíalas iræ Dei in terram».
Et ábiit primus et effúdit phíalam suam in terram; et factum est vulnus sævum ac péssimum in hómines,
qui habébant charactérem béstiæ, et eos, qui adorábant imáginem eius.
Et secúndus effúdit phíalam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mórtui, et omnis ánima vivens mórtua est, quæ est in mari.
Et tértius effúdit phíalam suam in flúmina et in fontes aquárum; et factus est sanguis. Et audívi ángelum
aquárum dicéntem: «Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia hæc iudicásti, quia sánguinem sanctórum et
prophetárum fudérunt, et sánguinem eis dedísti bíbere: digni sunt!». Et audívi altáre dicens: «étiam, Dómine
Deus omnípotens, vera et iusta iudícia tua!».
Et quartus effúdit phíalam suam in solem; et datum est illi æstu affícere hómines in igne. Et æstuavérunt hómines
æstu magno et blasphemavérunt nomen Dei habéntis potestátem super has plagas, et non egérunt pæniténtiam, ut darent illi glóriam.
Et quintus effúdit phíalam suam super thronum béstiæ; et factum est regnum eius tenebrósum, et commanducavérunt
linguas suas præ dolóre et blasphemavérunt Deum cæli præ dolóribus suis et vulnéribus suis et non egérunt pæniténtiam ex opéribus suis.
Et sextus effúdit phíalam suam super flumen illud magnum Euphráten; et exsiccáta est aqua eius, ut præpararétur
via régibus, qui sunt ab ortu solis. Et vidi de ore dracónis et de ore béstiæ et de ore pseudoprophétæ spíritus
tres immúndos velut ranas: sunt enim spíritus dæmoniórum faciéntes signa, qui procédunt ad reges univérsi orbis
congregáre illos in prœlium diéi magni Dei omnipoténtis.
Ecce vénio sicut fur. Beátus, qui vígilat et custódit vestiménta sua, ne nudus ámbulet, et vídeant turpitúdinem eius.
Et congregávit illos in locum, qui vocátur Hebráice Harmágedon.
Et séptimus effúdit phíalam suam in áerem; et exívit vox magna de templo a throno dicens: «Factum est!». Et facta
sunt fúlgura et voces et tonítrua, et terræmótus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super
terram, talis terræmótus sic magnus. Et facta est cívitas magna in tres partes, et civitátes géntium cecidérunt.
Et Bábylon magna venit in memóriam ante Deum dare ei cálicem vini indignatiónis iræ eius. Et omnis ínsula fugit,
et montes non sunt invénti. Et grando magna sicut taléntum descéndit de cælo in hómines; et blasphemavérunt hómines
Deum propter plagam grándinis, quóniam magna est plaga eius nimis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
Dóminus Iesus mandátum novum se discípulis suis dare testátur, ut díligant ínvicem: Mandátum, inquit, novum do vobis, ut diligátis ínvicem.
Nonne iam erat hoc mandátum in antíqua Dei lege, ubi scriptum est: Díliges próximum tuum tamquam teípsum? Cur
ergo novum appellátur a Dómino, quod tam vetus esse convíncitur? An ídeo est mandátum novum, quia, exúto
vétere, índuit nos hóminem novum? Innovat quippe audiéntem, vel pótius obœdiéntem, non omnis, sed ista diléctio,
quam Dóminus ut a carnáli dilectióne distíngueret, áddidit: Sicut diléxi vos.
Diléctio ista nos ínnovat, ut simus hómines novi, herédes testaménti novi, cantatóres cántici novi. Hæc diléctio,
fratres caríssimi, antíquos étiam tunc iustos, tunc patriárchas et prophétas, sicut póstea beátos Apóstolos
innovávit, ipsa et nunc ínnovat gentes, et ex univérso génere humáno, quod diffúnditur toto orbe terrárum, facit
et cólligit pópulum novum, corpus novæ nuptæ Fílii Dei unigéniti sponsæ, de qua dícitur in Cántico canticórum:
Quæ est ista, quæ ascéndit dealbáta? útique dealbáta, quia innováta; unde, nisi mandáto novo?
Propter quod pro ínvicem sollícita sunt membra in ea; et si pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra, et
si glorificátur unum membrum, congáudent ómnia membra. Audiunt enim, atque custódiunt: Mandátum novum do vobis,
ut vos ínvicem diligátis, non sicut se díligunt qui corrúmpunt, nec sicut se díligunt hómines, quóniam hómines
sunt; sed sicut se díligunt quóniam dii sunt et fílii Altíssimi omnes, ut sint Fílio eius único fratres, ea
dilectióne ínvicem diligéntes, qua ipse diléxit eos, perductúrus eos ad illum finem qui suffíciat eis, ubi satiétur
in bonis desidérium eórum. Tunc enim áliquid desidério non déerit, quando ómnia in ómnibus Deus erit.
Hanc dilectiónem nobis donat ipse qui ait: Sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem. Ad hoc ergo nos diléxit,
ut et nos diligámus ínvicem; hoc nobis cónferens diligéndo nos, ut mútua dilectióne constringámur inter nos, et
tam dulci vínculo conéxis membris corpus tanti cápitis simus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui humánam natúram supra primæ oríginis réparas dignitátem, réspice ad pietátis tuæ ineffábile sacraméntum, ut, quos regeneratiónis
mystério dignátus es innováre, in his dona tuæ perpétuæ grátiæ benedictionísque consérves. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)