lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 augustus 2023
PER ANNUM, hebd. XX
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

37, 21-35
Isaias vaticinatur de rege Assyriorum

     Misit Isaías fílius Amos ad Ezechíam dicens: «Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Pro quibus rogásti me de Sennácherib rege Assyriórum, hoc est verbum, quod locútus est Dóminus super eum: Despéxit te, subsannávit te virgo fília Sion; post te caput movit fília Ierúsalem. Cui exprobrásti et quem blasphemásti? Et super quem exaltásti vocem et levásti altitúdinem oculórum tuórum? Contra Sanctum Israel! In manu servórum tuórum exprobrásti Dómino et dixísti: “In multitúdine quadrigárum meárum ego ascéndi altitúdinem móntium, iuga Líbani; et succídi excélsa cedrórum eius et eléctas abíetes illíus et introívi altitúdinem summitátis eius, silvam condénsam. Ego fodi et bibi aquam aliénam et exsiccávi vestígio pedis mei omnes rivos Ægýpti”.
     Numquid non audísti? A sǽculo feci illud; a diébus antíquis ego plasmávi illud et nunc addúxi, ut fiat in eradicatiónem, in lápides evérsos civitátes munítæ. Habitatóres eórum breviáta manu contremuérunt et confúsi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen víride et herba tectórum, quæ exáruit a fácie austri. Sessiónem tuam et egréssum tuum et intróitum tuum cognóvi et insániam tuam contra me.
     Cum fúreris advérsum me et supérbia tua ascénderit in aures meas, ponam círculum in náribus tuis et frenum in lábiis tuis et redúcam te in viam, per quam venísti. Tibi autem hoc erit signum: Comedántur hoc anno, quæ cólligi póterunt, et in anno secúndo, quæ sponte nascúntur; in anno autem tértio semináte et métite et plantáte víneas et comédite fructum eárum.
     Et mittet id, quod salvátum fúerit de domo Iudæ, quod réliquum est, radícem deórsum, et fáciet fructum sursum. Quia de Ierúsalem exíbit resíduum, et quod salvum fúerit de monte Sion.
     Zelus Dómini exercítuum fáciet istud. Proptérea hæc dicit Dóminus de rege Assyriórum: Non introíbit civitátem hanc et non iáciet ibi sagíttam et non oppónet ei clípeum et non mittet contra eam ággerem. In via, qua venit, per eam revertétur, et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus. Et prótegam civitátem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum».

RESPONSORIUM

Is 52, 9b-10

R. Consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem; * Et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.
V. Nudávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium. * Et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.

LECTIO ALTERA

Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi

(Ps 49, 14-15: CSEL 64, 368-370)

Christus mundum Deo reconciliavit per suum sanguinem

     Cum Christus reconciliáverit Deo mundum, útique ipse reconciliatióne non éguit. Pro quo enim peccáto suo propitiáret, qui nulla peccáta cognóvit? Dénique didráchma poscéntibus Iudaéis, quod pro peccáto dabátur ex lege, dixit ad Petrum: Simon, reges terræ a quibus accípiunt tribútum vel censum, a fíliis suis aut ab aliénis? Respóndit Petrus: Ab aliénis. Cui dixit Dóminus: Ergo líberi sunt fílii. Ut autem non faciámus illis offendículum, mitte hamum, et eum piscem qui primus ascénderit, tolle; et apérto ore eius, invénies statérem: illum tollens dabis pro me et pro te.
     Osténdit quod non pro se propitiatiónem débeat peccatórum; quia servus peccáti non erat, sed ab omni erat liber erróre Fílius Dei. Fílius enim líberat, servus est in reátu. Ergo liber iste ab ómnibus, nec prétium redemptiónis ánimæ suæ dat, cuius sánguinis prétium póterat abundáre ad univérsa mundi totíus rediménda peccáta. Recte ergo álios líberat, qui pro se nihil débeat.
     Plus adício. Non solum pro se Christus prétium non debet suæ redemptiónis aut propitiatiónem pro peccáto, sed étiam si de quocúmque hómine accípias, possit intéllegi quia non débeant sínguli propitiatiónem suam; quia propitiátio ómnium Christus est, et ipse est universórum redémptio.
     Cuius enim hóminis sanguis iam idóneus est ad redemptiónem sui, cum pro redemptióne ómnium suum sánguinem Christus effúderit? Est ergo cuiúsquam sanguis qui Christi possit sánguini comparári? aut quis tam potens homo, qui pro se propitiatiónem suam dare possit supra eam propitiatiónem, quam in se óbtulit Christus, qui solus Deo mundum reconciliávit per suum sánguinem? Quæ maior hóstia; quod præstántius sacrifícium; qui mélior advocátus, quam qui pro peccátis ómnium factus est deprecátio et ánimam suam dedit pro nobis redemptiónem?
     Non quǽritur ergo propitiátio aut redémptio singulórum, quia ómnium prétium sanguis est Christi, quo nos redémit Dóminus Iesus, qui solus Patrem reconciliávit; et laborávit usque in finem, quia nostrum labórem ipse suscépit dicens: Veníte ad me, omnes qui laborátis, et ego vos refíciam.

RESPONSORIUM

Cf. Col 1, 21-22; Rom 3, 25a

R. Cum essétis alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, reconciliávit vos Deus in córpore carnis Christi per mortem, * Exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso.
V. Ipsum propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus. * Exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)