lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 september 2023
S. Pii de Pietrelcina, presbyteri, memoria

In vico Pietrelcina apud Beneventum in Italia ortus est anno 1887 et, Ordinem Fratrum Minorum Capuccinorum ingressus ac sacerdotio auctus, præsertim in conventu oppiduli Sancti Ioannis Rotundi in Apulia summa cum pastorali deditione ministerium prǽbuit, fidelium spirituali moderatione pænitentium reconciliatione et providenti erga infirmos pauperesque cura, populo Dei inserviens in oratione et humilitate. Christo crucifixo plene configuratus, die 23 septembris 1968 peregrinationem terrenam complevit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

18, 1-13. 20-32
Unusquisque pro actibus suis retributionem accipiet

     Factus est sermo Dómini ad me dicens: «Quid est vobis quod vulgo dícitis provérbium istud in terra Israel dicéntes: “Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt”?
     Vivo ego, dicit Dóminus Deus, non dicétis ultra hoc provérbium in Israel. Ecce omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est; ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur.
     Et vir, si fúerit iustus et fécerit iudícium et iustítiam, in móntibus non coméderit et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israel et uxórem próximi sui non violáverit et ad mulíerem menstruátam non accésserit et hóminem non afflíxerit, pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit, panem suum esuriénti déderit et nudum operúerit vestiménto, ad usúram non commodáverit et fenus non accéperit, ab iniquitáte avérterit manum suam, iudícium verum fécerit inter virum et virum, in præcéptis meis ambuláverit et iudícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem, hic iustus est, vita vivet, ait Dóminus Deus.
     Quod si genúerit fílium latrónem, effundéntem sánguinem et faciéntem unum de istis, cum ipse hæc ómnia non fécerit, et étiam in móntibus comedéntem et uxórem próximi sui polluéntem, egénum et páuperem affligéntem, rapiéntem rapínas, pignus non reddéntem et ad idóla levántem óculos suos, abominatiónem faciéntem, ad usúram dantem et fenus accipiéntem, numquid vivet? Non vivet. Cum univérsa detestánda hæc fécerit, morte moriétur; sanguis eius in ipso erit.
     ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur; fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii. Iustítia iusti super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum.
     Si autem ímpius égerit pæniténtiam ab ómnibus peccátis suis, quæ operátus est, et custodíerit univérsa præcépta mea et fécerit iudícium et iustítiam, vita vivet, non moriétur. Omnes iniquitátes eius, quas operátus est, non memorabúntur ei; in iustítia sua, quam operátus est, vivet. Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis et vivat?
     Si autem avérterit se iustus a iustítia sua et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes, quas operári solet ímpius, numquid vivet? Omnes iustítiæ eius, quas fécerat, non recordabúntur; in prævaricatióne, qua prævaricátus est, et in peccáto suo, quod peccávit, in ipsis moriétur. Et dixístis: “Non est æqua via Dómini”. Audíte ergo, domus Israel: Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? Cum enim avérterit se iustus a iustítia sua et fécerit iniquitátem, moriétur; in iniustítia, quam operátus est, moriétur. Et cum avérterit se ímpius ab impietáte sua, quam operátus est, et fécerit iudícium et iustítiam, ipse ánimam suam vivificábit; consíderans enim et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis, quas operátus est, vita vivet, non moriétur. Et dicunt domus Israel: “Non est æqua via Dómini”. Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israel, et non magis viæ vestræ pravæ?
     Idcírco unumquémque iuxta vias suas iudicábo, domus Israel, ait Dóminus Deus. Convertímini et ágite pæniténtiam ab ómnibus iniquitátibus vestris, et non erit vobis in scándalum iniquitátis. Proícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras, in quibus prævaricáti estis, et fácite vobis cor novum et spíritum novum. Et quare moriémini, domus Israel? Quia nolo mortem moriéntis, dicit Dóminus Deus. Revertímini et vívite».

RESPONSORIUM

Ier 31, 29; Ez 18, 20a. 30a. 20b

R. Non dicent ultra: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt; *ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur.
V. Unumquémque iuxta vias suas iudicábo, fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii. *ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur.

LECTIO ALTERA

Ex Lítteris sancti Pii de Pietrelcína, presbýteri

(Editio 1994: II., 87-90, n. 8)

Lapides ædificii æterni

     Paráre divínus Artifex lápides, quibus ædifícium ætérnum éxstruat, quærit assíduis tunsiónibus scalpri salutíferi et diligénti expoliatióne, uti mitíssima mater nostra, sancta Ecclésia Cathólica, canit in hymno offícii dedicatiónis ecclésiæ. Et sic vere est.
     ánima quæque ad ætérnam destináta glóriam se óptime lapis ad ædifícium ætérnum erigéndum constitúta definíre potest. Structóri ædem erigéndam quærénti óptime primum lápides ipsam exstructúras expolíre opórtet. Quod ille mállei scalpríque tunsiónibus conséquitur. Páriter vero Pater cæléstis in ánimas eléctas se gerit, quæ, inde ab ætérno, summa sapiéntia ac providéntia Eius ad ædifícium ætérnum erigéndum destinátæ sunt.
     ánima autem ad regnándum cum Christo in glória ætérna constitúta mállei scalpríque tunsiónibus expoliénda est, quibus útitur divínus Artifex, ut lápides, seu scílicet ánimas eléctas, paret. At quæ mállei hæ scalpríque tunsiónes? Umbræ, soror mea, timóres, temptatiónes, spíritus mæróres ac spirituáles timóres áliquam ægritúdinem oléntes, et moléstiæ córporis.
     Grátias, ergo, ágite infinítæ pietáti ætérni Patris, qui sic ánimam vestram ad salútem deputátam gerit. Cur non gloriári benévolis his óptimi ex ómnibus pátribus adiúnctis? Aperíte cor huic cælésti animárum médico et trádite vos omni fidúcia pleni sanctíssimis eius bráchiis: qui vos tamquam eléctos gerit, ut cómminus Iesum super clivum Calvárii sequámini. Lætítia ego et sollertíssimo ánimi motu quómodo in vobis grátia se gésserit consídero.
     Haud dubitétis quin ómnia, quæ ánimæ vestræ occurrérunt, Dóminus ordináverit. Ne timeátis ídeo in malum seu iniúriam Dei incúrrere! Suffíciat vobis scire in tota vestræ vitæ ratióne numquam offendísse Dóminum, qui immo magis magísque celebrátus est.
     Si hic benevolentíssimus Sponsus ánimæ vestræ latet, id facit non quia, uti existimátis, de perfídia vestra vindicáre velit, sed quia ámplius periclitátur ille fidelitátem ac constántiam vestram et eméndat vos prætérea a morbis quibúsdam, qui tales óculis carnálibus non vidéntur, morbi scílicet culpǽque illæ, quarum ne iustus quidem immúnis est. Dícitur enim in sacris páginis: «Sépties enim cadet iustus» (Prov 24, 16).
     Et crédite mihi, quia, si tam afflíctos vos nescírem, minus lætárer, cum Dóminum intellígerem minus vobis donáre gemmas ... Eícite, sicut temptatiónes, dúbia advérsa ... Eícite et dúbia, quæ ad vestræ pértinent vitæ ratiónem, scílicet quod divínas vocatiónes non audítis et dúlcia obsístitis invitaménta Sponsi. Quæ ómnia non ex bono spírito, sed a malo procédunt. De diabólicis ágitur ártibus, quæ, ut a perfectióne abeátis vel saltem iter ad eam retardétis, atténdunt. Ne demittátis ánimum!
     Quandóque pandat se Iesus, grátias ipsi ágite; si se abscóndit, áttamen grátias ágite: ómnia delíciæ sunt amóris. Cúpio vos cum Iesu super crucem spíritum trádere et cum Iesu exclamáre: «Consummátum est!» (Io 19, 30).

RESPONSORIUM

Eph 2, 21-22

R. in Christo Iesu omnis ædificátio compácta crescit * in templum sanctum in Dómino.
V. In quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu. * in templum sanctum in Dómino.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctum Pium, presbýterum, crucis Fílii tui singulári grátia partícipem esse donásti, et per eius ministérium misericórdiæ tuæ mirabília renovásti, concéde nobis, ut, eius intercessióne, passiónibus Christi iúgiter sociáti ad resurrectiónis glóriam felíciter perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)