lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 november 2023
S. Cæciliæ, virginis et martyris, memoria


Cultus sanctæ Cæciliæ, sub cuius nomine sæculo V Romæ basilica exstructa fuit, longe lateque diffusus est propter eius Passionem, in qua ipsa extollitur ut perfectissimum exemplar feminæ christianæ, quæ virginitatem amplexa est et martyrium subiit pro Christi amore.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.

Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.

Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.

Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

10, 3 – 11, 3
Liberatio et reditus Israel

     Hæc dicit Dóminus: «Super pastóres irátus est furor meus, et super hircos visitábo: certe vísitat Dóminus exercítuum gregem suum, domum Iudæ, et fáciet eos quasi equum glóriæ suæ in bello. Ex ipso ángulus, ex ipso paxíllus, ex ipso arcus prœlii, ex ipso egrediétur omnis exáctor simul. Et erunt quasi fortes conculcántes lutum viárum in prœlio et bellábunt, quia Dóminus cum eis; et confundéntur ascensóres equórum. Et confortábo domum Iudæ et domum Ioseph salvábo et redúcam eos, quia miserébor eórum; et erunt, sicut non proiecíssem eos: ego enim Dóminus Deus eórum et exáudiam eos. Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætábitur cor eórum quasi a vino, et fílii eórum vidébunt et lætabúntur, et exsultábit cor eórum in Dómino.
     Sibilábo eis et congregábo illos, quia redémi eos, et multi erunt, sicut multi ante fúerant. Et seminábo eos in pópulis, et de longe recordabúntur mei; et alent fílios suos et reverténtur. Et redúcam eos de terra Ægýpti et de Assýria congregábo eos et ad terram Gálaad et Líbani addúcam eos, et non inveniétur eis locus. Et transíbunt per mare angústiæ, et percútiet in mari fluctus, et exiccabúntur ómnia profúnda flúminis; et humiliábitur supérbia Assýriæ et sceptrum Ægýpti recédet. Confortábo eos in Dómino, et in nómine eius ambulábunt», dicit Dóminus. Aperi, Líbane, portas tuas, et cómedat ignis cedros tuas. Ulula, ábies, quia cécidit cedrus, quóniam magnífici vastáti sunt; ululáte, quercus Basan, quóniam córruit saltus impérvius. Vox ululátus pastórum, quia vastáta est magnificéntia eórum; vox rugítus leónum, quóniam vastáta est supérbia Iordánis.

RESPONSORIUM

Zac 10, 6bd. 7d; Is 28, 5

R. Salvábo et redúcam eos, quia miserébor eórum, ego Dóminus Deus eórum: * Et exsultábit cor eórum in Dómino.
V. In die illa erit Dóminus exercítuum coróna glóriæ et sertum maiestátis resíduo pópuli sui. * Et exsultábit cor eórum in Dómino.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 32, sermo 1, 7-8: CCL 38, 253-254)

Bene cantate Deo in iubilatione

     Confitémini Dómino in cíthara, in psaltério decem chordárum psállite ei. Cantáte ei cánticum novum. Exúite vetustátem, nostis cánticum novum. Novus homo, novum testaméntum, novum cánticum. Non pértinet novum cánticum ad hómines véteres. Non illud discunt nisi hómines novi, renováti per grátiam ex vetustáte, et pertinéntes iam ad testaméntum novum, quod est regnum cælórum. Ei suspírat omnis amor noster, et cantat cánticum novum. Cantet cánticum novum, non lingua, sed vita.
     Cantáte ei cánticum novum, bene cantáte ei. Quærit unusquísque quómodo cantet Deo. Canta illi, sed noli male. Non vult offéndi aures suas. Bene cantáte, fratres. Si alícui bono auditóri músico, quando tibi dícitur: canta ut pláceas ei, sine áliqua instructióne músicæ artis cantáre trépidas, ne displíceas artífici, quia quod in te imperítus non agnóscit, ártifex reprehéndit: quis ófferat Deo bene cantáre, sic iudicánti de cantóre, sic examinánti ómnia, sic audiénti? Quando potes afférre tam élegans artifícium cantándi, ut tam perféctis áuribus in nullo displíceas?
     Ecce véluti modum cantándi dat tibi: noli quǽrere verba, quasi explicáre possis unde Deus delectátur. In iubilatióne cane. Hoc est enim bene cánere Deo, in iubilatióne cantáre. Quid est in iubilatióne cánere? Intellégere, verbis explicáre non posse quod cánitur corde. Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in vínea, sive in áliquo ópere fervénti, cum cœperint in verbis canticórum exsultáre lætítia, véluti impléti tanta lætítia, ut eam verbis explicáre non possint, avértunt se a sýllabis verbórum, et eunt in sonum iubilatiónis.
     Iúbilum sonus quidam est signíficans cor parturíre quod dícere non potest. Et quem decet ista iubilátio nisi ineffábilem Deum? Ineffábilis enim est, quem fari non potes. Et si eum fari non potes, et tacére non debes, quid restat nisi ut iúbiles? Ut gáudeat cor sine verbis, et imménsa latitúdo gaudiórum metas non hábeat syllabárum. Bene cantáte ei in iubilatióne.

RESPONSORIUM

Ps 70 (71), 8. 23a; 9, 3

R. Repleátur os meum laude tua, tota die magnitúdine tua; * exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi.
V. Lætábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime. * Exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi.

ORATIO

Orémus:
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius et, beátæ Cæcíliæ intercessióne, preces nostras dignánter exáudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)