lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 martius 2024
Feria Secunda Hebd. Sanctæ


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropǽo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.

Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Cum exaltátus fúero a terra.
R. Omnia traham ad meípsum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

10, 19-39
Perseverantia in fide. Iudicii exspectatio

     Habéntes, fratres, fidúciam in intróitum Sanctórum in sánguine Iesu, quam initiávit nobis viam novam et vivéntem per velámen, id est carnem suam, et sacerdótem magnum super domum Dei, accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala et ablúti corpus aqua munda; teneámus spei confessiónem indeclinábilem, fidélis enim est, qui repromísit; et considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis et bonórum óperum, non deseréntes congregatiónem nostram, sicut est consuetúdinis quibúsdam, sed exhortántes, et tanto magis quanto vidétis appropinquántem diem.
     Voluntárie enim peccántibus nobis, post accéptam notítiam veritátis, iam non relínquitur pro peccátis hóstia, terríbilis autem quædam exspectátio iudícii et ignis æmulátio, quæ consumptúra est adversários. Irritam quis fáciens legem Móysis sine ulla miseratióne duóbus vel tribus téstibus móritur; quanto deterióra putátis merébitur supplícia, qui Fílium Dei conculcáverit, et sánguinem testaménti commúnem dúxerit, in quo sanctificátus est, et Spirítui grátiæ contuméliam fécerit? Scimus enim eum, qui dixit: «Mihi vindícta, ego retríbuam» et íterum: «Iudicábit Dóminus pópulum suum». Horréndum est incídere in manus Dei vivéntis.
     Rememorámini autem prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum, in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti, in áltero autem sócii táliter conversántium effécti; nam et vinctis compássi estis et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem substántiam et manéntem. Nolíte ítaque abícere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem; patiéntia enim vobis necessária est, ut voluntátem Dei faciéntes reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum quántulum, qui ventúrus est, véniet et non tardábit. Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtráxerit se, non sibi cómplacet in eo ánima mea.
     Nos autem non sumus subtractiónis in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimæ.

RESPONSORIUM

Hebr 10, 35. 36; Lc 21, 19

R. Nolíte abícere confidéntiam vestram; patiéntia enim vobis necessária est, * ut voluntátem Dei faciéntes reportétis promissiónem.
V. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras. * Ut voluntátem Dei faciéntes reportétis promissiónem.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo Guelferbytanus 3: PLS 2, 545-546)

Gloriemur et nos in cruce Domini

     Pássio Dómini et salvatóris nostri Iesu Christi fidúcia glóriæ est, et doctrína patiéntiæ.
     Quid enim non sibi de Dei grátia promíttant corda fidélium, pro quibus Dei Fílius únicus et Patri coætérnus parum fuit ut homo ex hómine nascerétur, nisi étiam mánibus hóminum, quos creávit, morerétur ipse ab eis?
     Magnum est quod futúrum a Dómino promíttitur nobis; sed multo est maius quod recólimus iam factum esse pro nobis. Ubi erant aut quid erant, quando pro ímpiis mórtuus est Christus? Quis dúbitet eum donatúrum sanctis vitam suam, qui eísdem donávit adhuc mortem suam? Quid cunctátur humána fragílitas crédere futúrum esse, ut vivant hómines aliquándo cum Deo?
     Multo incredibílius iam factum est, quod mórtuus est propter hómines Deus.
     Quis enim est Christus, nisi illud quod in princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Hoc Verbum Dei caro factum est, et habitávit in nobis: Non enim habébat in semetípso unde morerétur pro nobis, nisi mortálem carnem sumpsísset ex nobis. Sic immortális mori pótuit, sic vitam donáre mortálibus vóluit: partícipes sui póstea factúrus, quorum esset prior párticeps factus. Nam nec unde viverémus nos habebámus de nostro, nec unde morerétur ille de suo.
     Mirum proínde nobíscum egit mútua participatióne commércium: nostrum erat, unde mórtuus est; illíus erit, unde vivámus.
     Non solum ergo erubéscere non debémus de morte Dómini Dei nostri, verum étiam máxime in ea fídere maximéque gloriári: suscipiéndo quippe a nobis mortem, quam invénit in nobis, fidelíssime spopóndit nobis in se vitam datúrum, quam habére non póssumus ex nobis.
     Nam qui tantum nos diléxit, ut, quod peccáto merúimus, sine peccáto pro peccatóribus paterétur, quómodo nobis non dabit quod iustítia, qui iustíficat? quómodo non reddet, qui pollicétur in veritáte, prǽmia sanctórum, qui sine iniquitáte pœnam pértulit iniquórum?
     Confiteámur ítaque, fratres, intrépidi, vel étiam profiteámur Christum pro nobis esse crucifíxum: non pavéntes sed gaudéntes, non verecundántes sed gloriántes dicámus.
     Vidit hunc apóstolus Paulus, et commendávit títulum glóriæ. Qui cum habéret multa magna atque divína, quæ de Christo commemoráret, non dixit gloriári se in mirabílibus Christi, quia, cum esset apud Patrem Deus, mundum creávit, cum esset étiam quod nos homo, mundo imperávit; sed: Mihi autem, inquit, absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

RESPONSORIUM

_

R. Crucem tuam adorámus, Dómine, tuam gloriósam recólimus passiónem. * Miserére nostri, qui passus es pro nobis.
V. Te ergo, quǽsumus, tuis fámulis súbveni, quos pretióso sánguine redemísti. * Miserére nostri, qui passus es pro nobis.

ORATIO

Orémus:
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui ex nostra infirmitáte defícimus, intercedénte unigéniti Fílii tui passióne, respirémus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)