Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.
V.
Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R.
Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi, et sextus ángelus tuba cécinit. Et audívi vocem unam ex córnibus altáris áurei, quod est ante
Deum, dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: «Solve quáttuor ángelos, qui alligáti sunt super flumen magnum
Euphráten». Et solúti sunt quáttuor ángeli, qui paráti erant in horam et diem et mensem et annum, ut occíderent
tértiam partem hóminum. Et númerus equéstris exércitus vícies mílies dena mília; audívi númerum eórum. Et ita
vidi equos in visióne et, qui sedébant super eos, habéntes lorícas ígneas et hyacínthinas et sulphúreas; et cápita
equórum erant tamquam cápita leónum, et de ore ipsórum procédit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis
occísa est tértia pars hóminum, de igne et fumo et súlphure, qui procedébat ex ore ipsórum. Potéstas enim equórum
in ore eórum est et in caudis eórum, nam caudæ illórum símiles serpéntibus habéntes cápita, et in his nocent.
Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pæniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non
adorárent dæmónia et simulácra áurea et argéntea et ǽrea et lapídea et lígnea, quæ neque vidére possunt neque
audíre neque ambuláre, et non egérunt pæniténtiam ab homicídiis suis neque a venefíciis suis neque a fornicatióne
sua neque a furtis suis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses
i caro non salvétur, nec Dóminus sánguine suo redémit nos, neque calix eucharístiæ communicátio sánguinis eius
est, neque panis quem frángimus communicátio córporis eius est. Sanguis enim non est nisi a venis et cárnibus
et a réliqua quæ est secúndum hóminem substántia, quæ vere factum Verbum Dei sánguine suo redémit nos, quemádmodum
et Apóstolus eius ait: In quo habémus redemptiónem, per sánguinem eius, remissiónem peccatórum.
Et quóniam membra eius sumus, et per creatúram nutrímur, creatúram autem ipse nobis præstat, solem suum oríri
fáciens et pluens quemádmodum vult; eum cálicem, qui est a creatúra, suum sánguinem conféssus est, ex quo auget
nostrum sánguinem; et eum panem, qui est a creatúra, suum corpus confirmávit, ex quo nostra auget córpora.
Quando ergo et mixtus calix, et factus panis pércipit verbum Dei, et fit eucharístia sánguinis et córporis Christi,
ex quibus augétur et consístit carnis nostræ substántia; quómodo carnem negant capácem esse donatiónis Dei, quæ
est vita ætérna, quæ sánguine et córpore Christi nutrítur, et membrum eius est?
Quemádmodum et beátus Apóstolus ait in ea, quæ est ad Ephésios, epístola: Quóniam membra sumus córporis eius, de
carne eius et de óssibus eius, non de spiritáli áliquo et invisíbili hómine dicens hæc — spíritus enim neque ossa
neque carnes habet — sed de ea dispositióne, quæ est secúndum verum hóminem, quæ ex cárnibus et nervis et óssibus
consístit, quæ de cálice, qui est sanguis eius, nutrítur, et de pane, quod est corpus eius, augétur.
Et quemádmodum lignum vitis, depósitum in terram, suo fructíficat témpore, et granum trítici, décidens in terram
et dissolútum, múltiplex surgit per Spíritum Dei qui cóntinet ómnia, quæ deínde per sapiéntiam in usum hóminis
véniunt, et percipiéntia verbum Dei eucharístia fiunt, quod est corpus et sanguis Christi; sic et nostra córpora,
ex ea nutríta et repósita in terram et resolúta in ea, resúrgent in suo témpore, Verbo Dei resurrectiónem eis donánte,
in glóriam Dei Patris, qui huic mortáli immortalitátem circúmdat, et corruptíbili incorruptélam gratúito donat,
quóniam virtus Dei in infirmitáte perfícitur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, propénsius his diébus tuam pietátem consequámur, quibus eam
plénius te largiénte cognóvimus, ut, quos ab erróris calígine liberásti, veritátis tuæ fírmius
inhærére fácias documéntis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)