lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 aprilis 2024
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris. Allelúia.

Psalmus 77 (78), 1-39
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)

I

1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
      inclináte aurem vestram in verba oris mei.

2 Apériam in parábolis os meum, *
      éloquar arcána ætátis antíquæ. –

3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
      et patres nostri narravérunt nobis, *

4     non occultábimus a fíliis eórum,
   generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
      et mirabília eius, quæ fecit. –

5 Constítuit testimónium in Iacob *
      et legem pósuit in Israel;
   quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *

6    ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
   Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *

7    ut ponant in Deo spem suam
   et non obliviscántur óperum Dei *
      et mandáta eius custódiant.

8 Ne fiant sicut patres eórum, *
      generátio rebéllis et exásperans;
   generátio, quæ non firmávit cor suum, *
      et non fuit fidélis Deo spíritus eius.

9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
       convérsi sunt in die belli. –

10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
       et in lege eius renuérunt ambuláre.

11 Et oblíti sunt factórum eius *
       et mirabílium eius, quæ osténdit eis.

12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
       in terra Ægýpti, in campo Táneos.

13 Scidit mare et perdúxit eos, *
       et státuit aquas quasi in utre.

14 Et dedúxit eos in nube per diem *
       et per totam noctem in illuminatióne ignis.

15 Scidit petram in erémo *
       et adaquávit eos velut abýssus multa.

16 Et edúxit rívulos de petra *
       et dedúxit tamquam flúmina aquas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris. Allelúia.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris. Allelúia.

II

17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
       in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.

18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
       peténtes escas animábus suis;

19 et contra Deum locúti sunt, *
       dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"

20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
       et torréntes inundavérunt.
    "Numquid et panem póterit dare *
       aut paráre carnes pópulo suo?"

21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
       et ira ascéndit in Israel.

22 Quia non credidérunt in Deo, *
       nec speravérunt in salutári eius. –

23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
       et iánuas cæli apéruit;

24 et pluit illis manna ad manducándum *
       et panem cæli dedit eis:

25 panem angelórum manducávit homo; *
       cibária misit eis ad abundántiam.

26 Excitávit austrum in cælo, *
       et indúxit in virtúte sua áfricum;

27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
       et sicut arénam maris volatília pennáta:

28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
       circa tabernácula eórum.

29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
       et desidérium eórum áttulit eis.

30 Nondum recésserant a desidério suo, *
       adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,

31 et ira Dei ascéndit super eos, †
       et occídit pingues eórum *
       et eléctos Israel prostrávit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris. Allelúia.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet. Allelúia.

III

32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
       et non credidérunt in mirabílibus eius;

33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
       et annos eórum cum festinatióne.

34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
       et convérsi veniébant dilúculo ad eum;

35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
       et Deus Excélsus redémptor eórum est.

36 Et suasérunt ei in ore suo *
       et lingua sua mentíti sunt ei;

37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
       nec fidéles erant in testaménto eius.

38 Ipse autem est miséricors *
       et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
    Sæpe avértit iram suam *
       et non accéndit omnem furórem suum.

39 Et recordátus est quia caro sunt, *
       spíritus vadens et non rédiens.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

17, 1-18
Babylon magna

     Ego Ioánnes vidi, et venit unus de septem ángelis, qui habébant septem phíalas, et locútus est mecum dicens: «Veni, osténdam tibi damnatiónem meretrícis magnæ, quæ sedet super aquas multas, cum qua fornicáti sunt reges terræ, et inebriáti sunt, qui inhábitant terram, de vino prostitutiónis eius». Et ábstulit me in desértum in spíritu. Et vidi mulíerem sedéntem super béstiam coccíneam, plenam nomínibus blasphémiæ, habéntem cápita septem et córnua decem. Et múlier erat circúmdata púrpura et cóccino et inauráta auro et lápide pretióso et margarítis, habens póculum áureum in manu sua plenum abominatiónibus et immundítiis fornicatiónis eius, et in fronte eius nomen scriptum, mystérium: «Bábylon magna, mater fornicatiónum et abominatiónum terræ».
     Et vidi mulíerem ébriam de sánguine sanctórum et de sánguine mártyrum Iesu. Et mirátus sum, cum vidíssem illam, admiratióne magna. Et dixit mihi ángelus: «Quare miráris? Ego tibi dicam mystérium mulíeris et béstiæ, quæ portat eam, quæ habet cápita septem et decem córnua: béstia, quam vidísti, fuit et non est, et ascensúra est de abýsso et in intéritum ibit. Et mirabúntur inhabitántes terram, quorum non sunt scripta nómina in libro vitæ a constitutióne mundi, vidéntes béstiam, quia erat et non est et áderit. Hic est sensus, qui habet sapiéntiam. Septem cápita septem montes sunt, super quos múlier sedet. Et reges septem sunt: quinque cecidérunt, unus est, álius nondum venit et, cum vénerit, opórtet illum breve tempus manére. Et béstia, quæ erat et non est, et is octávus est et de septem est et in intéritum vadit. Et decem córnua, quæ vidísti, decem reges sunt, qui regnum nondum accepérunt, sed potestátem tamquam reges una hora accípiunt cum béstia. Hi unum consílium habent et virtútem et potestátem suam béstiæ tradunt. Hi cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos, quóniam Dóminus dominórum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocáti et elécti et fidéles».
     Et dicit mihi: «Aquas, quas vidísti, ubi méretrix sedet, pópuli et turbæ sunt et gentes et linguæ. Et decem córnua, quæ vidísti, et béstia, hi ódient fornicáriam et desolátam fácient illam et nudam, et carnes eius manducábunt et ipsam igne concremábunt; Deus enim dedit in corda eórum, ut fáciant, quod illi plácitum est, et fáciant unum consílium et dent regnum suum béstiæ, donec consumméntur verba Dei. Et múlier, quam vidísti, est cívitas magna, quæ habet regnum super reges terræ».

RESPONSORIUM

Ap 17, 14; 6, 2

R. Reges terræ cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos; * quóniam Dóminus dominórum est et Rex regum, allelúia.
V. Data est ei coróna, et exívit vincens et ut vínceret. * Quóniam Dóminus dominórum est et Rex regum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Cap. 36, 1-2. 37-38: Funk 1, 145-149)

Semitæ multæ, Via una

     Hæc est via, dilécti, in qua salútem nostram invenímus, Iesum Christum, oblatiónum nostrárum pontíficem, infirmitátis nostræ patrónum et auxiliatórem.
     Per hunc cælórum altitúdinem aspícimus; per hunc vultum eius immaculátum et excélsum speculámur; per hunc óculi cordis nostri apérti sunt; per hunc insípiens et obscuráta mens nostra in lucem effloréscit; per hunc vóluit Dóminus nos immortálem cognitiónem gustáre, qui, maiestátis Dei splendor exsístens, tanto maior est ángelis, quanto excelléntius nomen sortítus est.
     Militémus ígitur, viri fratres, ómnibus víribus sub inculpátis eius præcéptis.
     Considerémus mílites, qui sub dúcibus nostris merent, quam ordináte, quam obœdiénter, quam submísse imperáta exsequántur. Non omnes sunt præfécti neque chiliárchæ neque centuriónes neque quinquagenárii et sic deínceps; unusquísque vero in suo órdine et statióne, quæ a rege et dúcibus imperántur, péragit. Magni sine parvis et parvi sine magnis consístere néqueunt; mixti sunt omnes, et inde utílitas.
     Exémplo nobis sit corpus nostrum. Caput sine pédibus nihil est, prout neque pedes sine cápite; mínima autem córporis nostri membra univérso córpori necessária et utília sunt; immo cuncta conspírant et una se subíciunt, ut salvum sit totum corpus.
     Servétur ítaque totum corpus nostrum in Christo Iesu, et unusquísque próximo suo se subíciat iuxta grátiæ donum ipsi assignátum.
     Fortis patrocinétur imbecíllem, imbecíllis fortem revereátur; dives páuperi largiátur, pauper Deum laudet, quod ei déderit, per quem eius inópia suppleátur. Sápiens non in verbis, sed in bonis opéribus sapiéntiam suam maniféstet; húmilis non sibi testimónium ferat, sed ab áltero sibi ferri sinat. Qui carne castus est, ne gloriétur, cum sciat álium esse, qui continéntiæ donum ipsi tríbuat.
     Considerémus ergo, fratres, ex qua matéria facti simus, qui et quales mundum ingréssi simus; ex quo sepúlcro quibúsque ténebris, qui nos fecit et cóndidit, præparátis benefáctis suis, ántequam nascerémur, in mundum suum nos introdúxerit.
     Hæc ígitur ómnia cum ab eo habeámus, propter ómnia grátias ipsi ágere debémus, cui est glória in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Col 1, 18; 2, 12b. 9-10. 12a

R. Ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis; * in quo et conresuscitáti estis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis, allelúia.
V. In ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter, et estis in illo repléti, consepúlti ei in baptísmo. * In quo et conresuscitáti estis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui et libertátis nostræ auctor es et salútis, exáudi supplicántium voces, et, quos sánguinis Fílii tui effusióne redemísti, fac ut per te vívere et perpétua in te váleant incolumitáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)