lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 augustus 2024
S. Dominici, presbyteri, memoria


Calarogæ in Hispania natus est circiter annum 1170. Palentiæ theologiæ studuit et canonicus factus est Ecclesiæ Oxomensis. Contra hæresim Albigensium prædicatione et vitæ exemplo magno cum fructu laboravit. Ad quod opus exsequendum socios sibi adscivit et Ordinem instituit prædicatorum. Mortuus est Bononiæ anno 1221, die 6 augusti.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Osée prophétæ

1,1-9; 3,1-5
Propheta quasi signum amoris Dei pro populo suo

     Verbum Dómini, quod factum est ad Osée fílium Béeri in diébus Ozíæ, Ióatham, Achaz, Ezechíæ regum Iudæ, et in diébus Ieróboam fílii Ioas regis Israel.
     Princípium verbi Dómini per Osée. Dixit Dóminus ad Osée: «Vade, sume tibi mulíerem fornicatiónum et fílios fornicatiónum, quia fórnicans fornicátur terra a Dómino».
     Et ábiit et accépit Gomer fíliam Debélaim, quæ concépit et péperit ei fílium. Et dixit Dóminus ad eum: «Voca nomen eius ‘Iézrahel’, quóniam adhuc módicum et visitábo sánguinem Iézrahel super domum Iehu et cessáre fáciam regnum domus Israel; et in illa die cónteram arcum Israel in valle Iézrahel».
     Et concépit adhuc et péperit fíliam; et dixit ei: «Voca nomen eius ‘Absque misericórdia’, quia non addam ultra miseréri dómui Israel, ut ignóscam eis. Et dómui Iudæ miserébor et salvábo eos in Dómino Deo suo et non salvábo eos in arcu et gládio et in bello et in equis et in equítibus». Et ablactávit eam, quæ erat ‘Absque misericórdia’, et concépit et péperit fílium. Et dixit: «Voca nomen eius ‘Non pópulus meus’, quia vos non pópulus meus, et ego ‘Non sum’ vobis».
     Et dixit Dóminus ad me: «Adhuc vade, dílige mulíerem diléctam amíco et adúlteram, sicut díligit Dóminus fílios Israel, et ipsi respéctant ad deos aliénos et díligunt placéntas uvárum».
     Et emi eam mihi quíndecim argénteis et choro hórdei et dimídio choro hórdei. Et dixi ad eam: «Dies multos exspectábis me; non fornicáberis et non eris viro, neque ibo ego ad te». Quia dies multos sedébunt fílii Israel sine rege et sine príncipe et sine sacrifício et sine lápide et sine ephod et sine théraphim. Et post hæc reverténtur fílii Israel et quærent Dóminum Deum suum et David regem suum et pavébunt ad Dóminum et ad bonum eius in fine diérum.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 9a. 10a; Rom 9, 26

R. Vos estis genus eléctum, regále sacerdótium, * Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei.
V. In loco ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi vocabúntur fílii Dei vivi. * Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei.

LECTIO ALTERA

E váriis scriptis históriæ Ordinis prædicatórum

(Libellus de principiis R. P.: Acta canonizationis sancti Dominici:
Monumenta R. P. Mist. 16, Romae 1935, pp. 30 ss., 146-147)

Cum Deo vel de Deo loquebatur

     Tanta morum honestáte Domínicus pollébat, tanto divíni fervóris ímpetu ferebátur, ut ipsum esse vas honóris et grátiæ haud dúbie probarétur. Inerat ei firma valde mentis æquálitas, nisi cum ad compassiónem et misericórdiam turbarétur; et quia cor gaudens exhílarat fáciem, plácidam interióris hóminis compositiónem manifésta de foris benignitáte ac vultus hilaritáte prodébat.
     Ubíque virum evangélicum verbo se exhibébat et ópere. Témpore diúrno cum frátribus sociísve nemo commúnior, nemo iucúndior. Noctúrnis horis nemo vigíliis et obsecratiónibus per omnem modum instántior. Raro loquebátur nisi cum Deo, scílicet orándo, vel de Deo, et de hoc monébat fratres suos.
     Fuit autem ei frequens et speciális quædam ad Deum petítio, ut sibi largíri dignarétur veram caritátem, curándæ et procurándæ salúti hóminum efficácem, árbitrans sese tunc primum fore veráciter membrum Christi, cum se totum pro víribus lucrifaciéndis animábus impénderet, sicut Salvátor ómnium Dóminus Iesus totum se nostram óbtulit in salútem. Et ad hoc opus, alto iam dudum providénte consílio, Fratrum prædicatórum Ordinem instítuit.
     Sæpe hortabátur fratres dicti Ordinis, verbis et lítteris suis, quod semper studérent in novo et vétere testaménto. Semper gestábat secum Matthǽi evangélium et epístolas Pauli, et multum studébat in eis, ita quod fere sciébat eas memóriter.
     Bis vel ter eléctus fuit in epíscopum, et ipse semper rénuit, volens pótius cum frátribus suis in paupertáte vívere quam áliquem episcopátum habére. Virginitátis suæ decus illibátum usque in finem conservávit. Desiderábat flagellári et frustátim incídi et mori pro fide Christi. De quo Gregórius nonus affirmávit: «Novi virum totíus apostólicæ régulæ sectatórem, quem et in cælis non est ambíguum ipsórum Apostolórum glóriæ copulátum».

RESPONSORIUM

Cf. Sir 48, 1; Mal 2, 6a

R. Surréxit novus salútis præco quasi ignis,* Et verbum eius quasi fácula ardébat.
V. Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius. * Et verbum eius quasi fácula ardébat.

ORATIO

Orémus:
Adiuvet Ecclésiam tuam, Dómine, beátus Domínicus méritis et doctrínis, atque pro nobis efficiátur piíssimus intervéntor, qui tuæ veritátis éxstitit prædicátor exímius. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)