lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 februarius 2025
PER ANNUM, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Thessalonicénses

3, 1-18
Hortationes et consilia

     De cétero, fratres, oráte pro nobis, ut sermo Dómini currat et glorificétur sicut et apud vos, et ut liberémur ab importúnis et malis homínibus; non enim ómnium est fides. Fidélis autem Dóminus est, qui confirmábit vos et custódiet a Malo.
     Confídimus autem de vobis in Dómino, quóniam, quæ præcípimus, et fácitis et faciétis. Dóminus autem dírigat corda vestra in caritátem Dei et patiéntiam Christi.
     Præcípimus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Iesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis. Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos, quóniam non inordináti fúimus inter vos, neque gratis panem manducávimus ab áliquo sed in labóre et fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus; non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos. Nam et cum essémus apud vos, hoc præcipiebámus vobis: Si quis non vult operári, nec mandúcet. Audímus enim inter vos quosdam ambuláre inordináte, nihil operántes sed curióse agéntes; his autem, qui eiúsmodi sunt, præcípimus et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum quiéte operántes suum panem mandúcent. Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes. Quod si quis non obœdit verbo nostro per epístulam, hunc notáte, non commisceámini cum illo, ut confundátur; et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem.
     Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni modo. Dóminus cum ómnibus vobis.
     Salutátio mea manu Pauli, quod est signum in omni epístula, ita scribo. Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Th 2, 13b; cf. Eph 1, 13a

R. Cum accepístis verbum Dei, * accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.
V. Audivístis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ. * Accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(Gaudium ec spes, nn. 35-36)

De humana navitate

     Humána návitas, sicut ex hómine procédit, ita ad hóminem ordinátur. Homo enim, cum operátur, non tantum res et societátem immútat, sed et seípsum pérficit. Multa discit, facultátes suas éxcolit, extra se et supra se procédit. Huiúsmodi increméntum, si recte intellegátur, maióris prétii est quam extérnæ quæ cólligi possunt divítiæ. Magis valet homo propter id quod est, quam propter id quod habet.
     Páriter, ómnia quæ hómines ad maiórem iustítiam, ampliórem fraternitátem, humaniorémque ordinatiónem in sociálibus necessitudínibus obtinéndam agunt, plus quam progréssus téchnici valent. Hi enim progréssus quasi matériam humánæ promotióni præbére possunt, illam autem per se solos ad actum nequáquam dedúcunt.
     Unde hæc est humánæ navitátis norma, quod iuxta consílium et voluntátem divínam cum genuíno humáni géneris bono cóngruat, et hómini indivíduo vel in societáte pósito íntegræ suæ vocatiónis cultum et impletiónem permíttat.
     Multi tamen coǽvi nostri timére vidéntur, ne ex arctióre humánæ navitátis et religiónis coniunctióne autonomía hóminum vel societátum vel scientiárum impediátur. Si per terrenárum rerum autonomíam intellégimus res creátas et ipsas societátes própriis légibus valoribúsque gaudére, ab hómine gradátim dignoscéndis, adhibéndis et ordinándis eándem exígere omníno fas est; quod non solum postulátur ab homínibus nostræ ætátis, sed étiam cum Creatóris voluntáte cóngruit. Ex ipsa enim creatiónis condicióne res univérsæ própria firmitáte, veritáte, bonitáte propriísque légibus ac órdine instruúntur, quæ homo reveréri debet, própriis singulárum scientiárum artiúmve méthodis ágnitis.
     Hinc deploráre líceat quosdam ánimi hábitus, qui aliquándo inter christiános ipsos, ob non satis perspéctam legítimam sciéntiæ autonomíam, non defuérunt et, contentiónibus controversiísque exínde suscitátis, plúrium ánimos eo perduxérunt ut fidem et sciéntiam inter se oppóni censérent.
     At si verbis «rerum temporálium autonomía» intellégitur res creátas a Deo non pendére, eísque hóminem sic uti posse ut eásdem ad Creatórem non réferat, nemo qui Deum agnóscit non sentit quam falsa huiúsmodi plácita sint. Creatúra enim sine Creatóre evanéscit.

RESPONSORIUM

Deut 2, 7; 8, 5b

R. Benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum; novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem magnam, * hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.
V. Sicut érudit homo fílium suum, sic erudívit te. * Hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.

ORATIO

Orémus:
Concéde nobis, Dómine Deus noster, ut te tota mente venerémur, et omnes hómines rationábili diligámus afféctu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)