lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 iulius 2025
SS. Ioachim et Annæ, parentum beátæ Mariæ Virginis, memoria


Ex antiqua traditione, iam sǽculo II invecta, his nominibus appellati sunt parentes beatissimæ Virginis Mariæ. Sanctæ Annæ cultus iam a sǽculo VI in oriente tributus est, diffususque in occidente sǽculo X; recentiore ætate sanctus Ioachim excultus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dum tuas festo, pater o colénde,
cántico laudes habet hæc coróna,
vocis ac mentis, Ióachim, benígne
  áccipe munus.

Longa te regum séries avórum
Abrahæ prolem tulit atque David;
clárior mundi dómina corúscas
  prole María.

Sic tuum germen benedícta ab Anna
éditum, patrum repetíta vota
implet, et mæsto próperat reférre
  gáudia mundo.

Laus tibi, Prolis Pater increátæ;
laus tibi, summi Súboles Paréntis;
summa laus, compar, tibi sit per omne,
  Spíritus, ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

6, 1 – 7, 1
Tribulationes Pauli et exhortatio ad sanctitatem

     Fratres: Adiuvántes et exhortámur, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis — ait enim: «Témpore accépto exaudívi te et in die salútis adiúvi te». Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis — némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium, sed in ómnibus exhibéntes nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei; per arma iustítiæ a dextris et sinístris, per glóriam et ignobilitátem, per infámiam et bonam famam; ut seductóres et veráces, sicut qui ignóti et cógniti, quasi moriéntes, et ecce vívimus, ut castigáti et non mortificáti, quasi tristes, semper autem gaudéntes, sicut egéntes, multos autem locupletántes, tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.
     Os nostrum patet ad vos, o Corínthii, cor nostrum dilatátum est. Non angustiámini in nobis, sed angustiámini in viscéribus vestris; eándem autem habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico, dilatámini et vos.
     Nolíte iugum dúcere cum infidélibus! Quæ enim participátio iustítiæ cum iniquitáte? Aut quæ socíetas luci ad ténebras? Quæ autem convéntio Christi cum Béliar, aut quæ pars fidéli cum infidéli? Qui autem consénsus templo Dei cum idólis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: «Inhabitábo in illis et inambulábo et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus. Propter quod exíte de médio eórum et separámini, dicit Dóminus, et immúndum ne tetigéritis; et ego recípiam vos et ero vobis in Patrem, et vos éritis mihi in fílios et fílias, dicit Dóminus omnípotens».
     Has ígitur habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei.

RESPONSORIUM

2 Cor 6, 14b. 16; 1 Cor 3, 16

R. Quæ participátio iustítiæ cum iniquitáte? qui consénsus templo Dei cum idólis? * Vos enim estis templum Dei vivi.
V. Nescítis quia templum Dei estis, et Spíritus Dei hábitat in vobis? * Vos enim estis templum Dei vivi.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ioánnis Damascéni presbýteri

(Orat. 6, in Nativitatem B. Mariae V., 2. 4. 5. 6; PG 96, 663. 667. 670)

Ex fructibus eorum cognoscetis eos

     Quóniam futúrum erat ut Dei Génetrix Virgo ex Anna nascerétur, natúra grátiæ germen antevértere non ausa est; sed mansit fructus expers, dum grátia fructum éderet. Nasci síquidem primogénitam oportébat, ex qua nascitúrus esset omnis creatúræ primogénitus, in quo ómnia constant.
     O par beátum Ióachim et Anna! Vobis omnis creatúra obstrícta est. Per vos enim donum ómnium donórum præstantíssimum Creatóri óbtulit, nempe castam matrem, quæ sola Creatóre digna erat.
     Lætáre, Anna stérilis, quæ non paris: erúmpe et clama, quæ non párturis. Exsúlta, Ióachim, quóniam ex fília tua puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, et vocábitur nomen eius magni consílii, salútis univérsi mundi, Angelus, Deus fortis. Puer iste Deus est.
     O beátum par Ióachim et Anna, immaculatíssimum prorsus! Ex fructu ventris vestri cognoscímini, velut alícubi Dóminus ait: Ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Uti Deo gratum erat, atque ea dignum quæ ex vobis orta est, vitæ vestræ ratiónes instituístis. Casta enim et sancta conversatióne vestra virginitátis moníle protulístis, eam, quæ ante partum virgo foret, atque in partu virgo nec non virgo post partum; illam, inquam, quæ sola semper, tum mente tum ánimo, tum étiam córpore virginitátem cultúra esset.
     O castíssimum par Ióachim et Anna! Vos castitátem, quam natúræ lex præscríbit, conservántes, ea quæ natúram súperant, divínitus estis consecúti: mundo quippe Dei matrem viri nésciam peperístis. Vos pie et sancte in humána natúra vitam agéntes, fíliam ángelis superiórem nuncque angelórum dóminam edidístis. O speciosíssima dulcissimáque puélla! O fília Adámi et Dei mater! Beáti lumbi et venter, ex quibus prodiísti! Beátæ ulnæ, quæ te gestavérunt; lábia item, quibus castis ósculis frui concéssa es, paréntum nempe dumtáxat tuórum, ut in ómnibus semper virginitátem cóleres! Iubiláte Deo, omnis terra, cantáte, exsultáte et psállite. Exaltáte vocem vestram, exaltáte, nolíte timére.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 2, 37. 38; 7, 16

R. Ieiúniis et obsecratiónibus Dómino serviébant nocte ac die, * Exspectántes redemptiónem Israel.
V. Orábant Deum, ut visitáret plebem suam. * Exspectántes redemptiónem Israel.

ORATIO

Orémus:
Dómine, Deus patrum nostrórum, qui beátis Ióachim et Annæ hanc grátiam contulísti, ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur, utriúsque précibus concéde, ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)