Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
S. Dominici, presbyteri, memoria
Pro O.P.: S. P. Dominici, presbyteri, sollemnitas
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Osée prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Conténdite advérsum matrem vestram; conténdite, quóniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; áuferat fornicatiónes suas a fácie sua. Propter hoc ecce ego sǽpiam viam tuam spinis et sǽpiam eam macéria, et sémitas suas non invéniet; et sequétur amatóres suos et non apprehéndet eos; et quæret eos et non invéniet et dicet: “Vadam et revértar ad virum meum priórem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. Et hæc nescívit, quia ego dedi ei fruméntum et vinum et óleum et argéntum multiplicávi ei et aurum, quæ fecérunt Baal. Idcírco convértar et sumam fruméntum meum in témpore suo et vinum meum in témpore suo; et áuferam lanam meam et linum meum, quæ operiébant pudénda eius, et nunc revelábo ignomíniam eius in óculis amatórum eius, et nullus est qui éruat eam de manu mea. Et cessáre fáciam omne gáudium eius, sollemnitátem eius, neoméniam eius, sábbatum eius et ómnia festa témpora eius; et corrúmpam víneam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercédes hæ meæ sunt, quas dedérunt mihi amatóres mei”. Et ponam ea in saltum, et cómedet illas béstia agri. Et visitábo super eam dies Báalim, quibus accendébat incénsum, et ornabátur ináure sua et moníli suo, et ibat post amatóres suos, sed mei obliviscebátur, dicit Dóminus. Propter hoc ecce ego lactábo eam et ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eius; et dabo ei víneas eius ex eódem loco et vallem Achor, portam spei, et respondébit ibi iuxta dies iuventútis suæ et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti. Et erit: in die illa, ait Dóminus, vocábis me: “Vir meus”, et non vocábis me ultra: “Baal meus”. Et áuferam nómina Báalim de ore eius, et non recordábitur ultra nóminis eórum. Et percútiam eis fœdus in die illa cum béstia agri et cum vólucre cæli et cum réptili terræ; et arcum et gládium et bellum cónteram de terra et cubáre eos fáciam confidénter. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício et in misericórdia et miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum. Et erit: in illa die exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam cælos, et illi exáudient terram; et terra exáudiet tríticum et vinum et óleum, et hæc exáudient Iézrahel. Et seminábo eam mihi in terram et miserébor eius, quæ fuit ‘Absque misericórdia’; et dicam ‘Non pópulo meo’: ‘Pópulus meus tu’; et ipse dicet: “Deus meus es tu”».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E váriis scriptis históriæ Ordinis prædicatórum
Tanta morum honestáte Domínicus pollébat, tanto divíni fervóris ímpetu ferebátur, ut ipsum esse vas honóris et grátiæ haud dúbie probarétur.
Inerat ei firma valde mentis æquálitas, nisi cum ad compassiónem et misericórdiam turbarétur; et quia cor gaudens exhílarat fáciem, plácidam
interióris hóminis compositiónem manifésta de foris benignitáte ac vultus hilaritáte prodébat.
Ubíque virum evangélicum verbo se exhibébat et ópere. Témpore diúrno cum frátribus sociísve nemo commúnior, nemo iucúndior. Noctúrnis horis
nemo vigíliis et obsecratiónibus per omnem modum instántior. Raro loquebátur nisi cum Deo, scílicet orándo, vel de Deo, et de hoc monébat fratres suos.
Fuit autem ei frequens et speciális quædam ad Deum petítio, ut sibi largíri dignarétur veram caritátem, curándæ et procurándæ salúti hóminum
efficácem, árbitrans sese tunc primum fore veráciter membrum Christi, cum se totum pro víribus lucrifaciéndis animábus impénderet, sicut Salvátor
ómnium Dóminus Iesus totum se nostram óbtulit in salútem. Et ad hoc opus, alto iam dudum providénte consílio, Fratrum prædicatórum Ordinem instítuit.
Sæpe hortabátur fratres dicti Ordinis, verbis et lítteris suis, quod semper studérent in novo et vétere testaménto. Semper gestábat secum Matthǽi
evangélium et epístolas Pauli, et multum studébat in eis, ita quod fere sciébat eas memóriter.
Bis vel ter eléctus fuit in epíscopum, et ipse semper rénuit, volens pótius cum frátribus suis in paupertáte vívere quam áliquem episcopátum habére.
Virginitátis suæ decus illibátum usque in finem conservávit. Desiderábat flagellári et frustátim incídi et mori pro fide Christi. De quo Gregórius
nonus affirmávit: «Novi virum totíus apostólicæ régulæ sectatórem, quem et in cælis non est ambíguum ipsórum Apostolórum glóriæ copulátum».
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Adiuvet Ecclésiam tuam, Dómine, beátus Domínicus méritis et doctrínis, atque pro nobis efficiátur piíssimus intervéntor, qui tuæ veritátis
éxstitit prædicátor exímius. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)