Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
S. Maximiliani Mariæ Kolbe, presbyteri et martyris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
V.
Dómine, apud te est fons vitæ.
R.
Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
LECTIO PRIOR
De libro Michǽæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Nunc incíde te, fília incisiónis! Obsidiónem posuérunt super nos; in virga percútiunt maxíllam iúdicis Israel. Sed tu, Béthlehem Ephratha, párvulus in mílibus Iudæ, ex te mihi egrediétur, qui sit dominátor in Israel; et egréssus eius a tempóribus antíquis, a diébus æternitátis. Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo partúriens páriet; et relíquiæ fratrum eius converténtur ad fílios Israel. Et stabit et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui; et habitábunt secúre, quia nunc magnus erit usque ad términos terræ, et erit iste pax. Assýrius cum vénerit in terram nostram et quando calcáverit in dómibus nostris, suscitábimus super eum septem pastóres et octo primátes hóminum. Et pascent terram Assýriæ in gládio et terram Nemrod in lánceis; et liberábit ab Assýrio, cum vénerit in terram nostram et cum calcáverit in fínibus nostris. Et erunt relíquiæ Iacob in médio populórum multórum quasi ros a Dómino et quasi imbres super herbam, quæ non exspéctat virum et non præstolátur fílios hóminum. Et erunt relíquiæ Iacob in géntibus, in médio populórum multórum, quasi leo in iuméntis silvárum et quasi cátulus leónis in grégibus pécorum; qui, cum transíerit et conculcáverit et céperit, non est qui éruat»."
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Maximiliáni Maríæ Kolbe
Magno affícior gáudio, dilécte frater, ob flagrántem zelum qui ad promovéndam Dei glóriam te adúrget. Nostris enim tempóribus, non sine mœróre,
vidémus epidémicum quemdam morbum, quem indifferentísmum vocant, nedum inter sæculáres sed et inter religiósos sodáles, váriis quidem formis
propagári. At vero, cum Deus sit dignus infiníta glória, id primum ac potíssimum nobis máximam est, pro tenuitátis nostræ facultáte, eídem
glóriam reférre etsi tantam quam a nobis ipse merétur, éxiles cum simus creatúræ, numquam tribúere valeámus.
Cum autem Dei glória in animárum salúte, quas Christus próprio sánguine redémit, quam máxime respléndeat, áltius ac præcípuum apostólicæ vitæ
stúdium illud esto, quamplúrium animárum salútem immo et altiórem sanctificatiónem procuráre. Quæ vero in hunc finem áptior præsto sit via,
scílicet ad divínam comparándam glóriam necnon plurimárum animárum sanctificatiónem, paucis dicam. Deus, qui infiníta sciéntia ac sapiéntia
est, adeóque quid a nobis contínuo præstándum sit ut eius adaugeátur glória óptime novit, voluntátem suam nobis per suos in terris vices
geréntes, ut plúrimum, maniféstat.
Est ítaque obœdiéntia, eáque sola, quæ nobis divínam voluntátem certo maniféstat. Póterit quidem supérior in errórem incúrrere, fíeri autem
non póterit ut nos, obœdiéntiam sectántes, in errórem inducámur. Tunc tantum obœdiéndi darétur excéptio si supérior quídpiam præcíperet quod
divínæ legis violatiónem, vel in mínimo, manifésto invólveret: quo in casu fidélis ipse Dei voluntátis intérpres non esset.
Deus isque solus infinítus, sapientíssimus, sanctíssimus, clementíssimus est Dóminus, Creátor et Pater noster, princípium et finis, sapiéntia
et poténtia et amor, ómnia ipse Deus. Quidquid vero extra Deum invenítur, eátenus valet quátenus ad ipsum refértur, qui est rerum ómnium Cónditor
hominúmque Redémptor, últimus totíus creatiónis finis. Ipse ítaque est, qui adorábilem suam voluntátem per suos in terris vices geréntes nobis
maniféstat et nos ad se trahit, álias quoque ánimas per nos ad se tráhere ac perfectióre sibi caritáte coniúngere inténdens.
Vide, frater, quanta sit, per Dei misericórdiam, condiciónis nostræ dígnitas. Per obœdiéntiam, exiguitátis nostræ términos véluti transcéndimus,
divinǽque voluntáti conformámur, quæ infiníta sua sapiéntia ac prudéntia ad recte agéndum nos dírigit. Immo, eídem divínæ inhæréntes voluntáti,
cui nulla res creáta resístere potest, cunctis fortióres effícimur.
Hæc est sapiéntiæ ac prudéntiæ sémita, hæc única via est, qua Deo summam glóriam reférre valeámus. Si ália et áptior via esset, eam Christus verbo
exemplóque suo nobis profécto manifestásset. Sed diutúrnam eius in Názareth vitæ consuetúdinem divína Scriptúra iis perstrínxit verbis: Et erat
súbditus illis, reliquúmque vitæ cursum sub obœdiéntiæ véluti signo nobis adumbrávit, passim osténdens eum in terras descendísse ut fáceret voluntátem Patris.
Diligámus ítaque, fratres, summópere diligámus cæléstem amantíssimum Patrem, sitque huius perféctæ caritátis arguméntum obœdiéntia nostra, tunc
vel máxime exercénda cum própriæ voluntátis sacrifícium nobis postulétur. Nec enim sublimiórem librum nóvimus, quam Iesum Christum crucifíxum,
ut in amóre Dei progrediámur.
Quæ ómnia expedítius per Vírginem Immaculátam obtinébimus, cui Deus benigníssimus suæ dispensatiónem misericórdiæ commísit. Nullum équidem dúbium,
quin Maríæ volúntas ipsíssima Dei volúntas nobis sit. Cumque nosmetípsos eídem dedicámus, instruménta in eius mánibus, quemádmodum et ipsa in Dei
mánibus, divínæ misericórdiæ effícimur. Sinámus ítaque nos ab ea dírigi, sinámus ab ea manudúci, simúsque sub eius ductu quiéti ac secúri: cuncta
enim nobis ipsa prospíciet, cuncta providébit, córporis animíque necessitátibus prompta succúrret, difficultátes et angústias ipsa removébit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui sanctum Maximiliánum Maríam, presbýterum et mártyrem, amóre Vírginis Immaculátæ succénsum, animárum zelo et próximi dilectióne replevísti,
concéde propítius, ut, eo intercedénte, pro tua glória in servítio hóminum strénue laborántes, usque ad mortem Fílio tuo conformári valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)