lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 augustus 2025
S. Augustini, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est Tagaste in Africa anno 354, adulescentiam doctrinis et moribus inquietam transegit, donec Mediolani, ad fidem conversus, anno 387 ab episcopo Ambrosio baptizatus est. In patriam reversus vitam asceticam professus est, et episcopus Hipponensis electus, per triginta quattuor annos forma gregis factus, illum erudivit sermonibus et scriptis copiosis, quibus étiam strenue contra errores sui temporis dimicavit vel fidem erudite illustravit. Mortuus est anno 430.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

3, 1-5. 19 – 4, 4
Invitatio ad conversionem

     Factum est verbum Dómini ad me, dicens: «Si dimíserit vir uxórem suam, et recédens ab eo dúxerit virum álterum, numquid revertétur ad eam ultra? Numquid non pollúta et contamináta est terra illa? Tu autem fornicáta es cum amatóribus multis, et revérteris ad me?, dicit Dóminus. Leva óculos tuos ad colles et vide, ubi non prostráta sis. In viis sedébas exspéctans eos quasi Arabs in solitúdine; et polluísti terram in fornicatiónibus tuis et in malítia tua. Quam ob rem prohíbitæ sunt stillæ pluviárum, et serótinus imber non fuit. Frons mulíeris meretrícis facta est tibi; noluísti erubéscere. Nonne ámodo vocas me: “Pater meus, dux adulescéntiæ meæ tu es! Numquid irascétur in perpétuum aut perseverábit in finem?”. Ecce locúta es et fecísti mala et prævaluísti. Ego autem dixi: Quómodo ponam te in fíliis et tríbuam tibi terram desiderábilem, hereditátem præclaríssimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocábitis me et post me íngredi non cessábitis. Sed, quómodo contémnit múlier amatórem suum, sic contempsístis me, domus Israel», dicit Dóminus. Vox in cóllibus audíta est, plorátus et supplicátio filiórum Israel, quóniam iníquam fecérunt viam suam, oblíti sunt Dómini Dei sui. «Convertímini, fílii, qui avérsi estis a me, et sanábo aversiónes vestras». «Ecce nos venímus ad te; tu enim es Dóminus Deus noster. Vere mendáces erant colles et tumúltus móntium; vere in Dómino Deo nostro salus Israel. Confúsio comédit labórem patrum nostrórum ab adulescéntia nostra, greges eórum et arménta eórum, fílios eórum et fílias eórum. Dormiémus in confusióne nostra, et opériet nos ignomínia nostra, quóniam Dómino Deo nostro peccávimus nos et patres nostri ab adulescéntia nostra usque ad hanc diem et non audívimus vocem Dómini Dei nostri». «Si convérteris, Israel, ait Dóminus, ad me convértere; si abstúleris abominatiónes tuas a fácie mea, non effúgies. Et iurábis: “Vivit Dóminus!” in veritáte et in iudício et in iustítia, et benedicéntur in ipso gentes et in ipso gloriabúntur. Hæc enim dicit Dóminus viro Iudæ et Ierúsalem: Nováte vobis novále et nolíte sérere super spinas. Circumcidímini Dómino et auférte præpútia córdium vestrórum, viri Iudæ et habitatóres Ierúsalem, ne forte egrediátur ut ignis indignátio mea et succendátur, et non sit qui exstínguat, propter malítiam óperum vestrórum».

RESPONSORIUM

Ier 14, 7; Ps 129 (130), 3 /font>

R.
Si iniquitátes nostræ testificántur advérsus nos, Dómine, fac propter nomen tuum; * Quóniam multæ sunt aversiónes nostræ, tibi peccávimus.
V. Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit? * Quóniam multæ sunt aversiónes nostræ, tibi peccávimus.

LECTIO ALTERA

Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi

(Lib. 7, 10.18; 10,27: CSEL 33, 157-163.255)

O æterna veritas et vera caritas et cara æternitas!

     Admónitus redíre ad memetípsum, intrávi in íntima mea duce te et pótui, quóniam factus es adiútor meus. Intrávi et vidi qualicúmque óculo ánimæ meæ supra eúndem óculum ánimæ meæ, supra mentem meam lucem incommutábilem, non hanc vulgárem et conspícuam omni carni nec quasi ex eódem génere grándior erat, tamquam si ista multo multóque clárius clarésceret totúmque occupáret magnitúdine. Non hoc illa erat, sed áliud, áliud valde ab istis ómnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut óleum super aquam nec sicut cælum super terram, sed supérior, quia ipsa fecit me, et ego inférior, quia factus ab ea. Qui novit veritátem, novit eam.
     O ætérna véritas et vera cáritas et cara ætérnitas! Tu es Deus meus, tibi suspíro die ac nocte. Et cum te primum cognóvi, tu assumpsísti me, ut vidérem esse, quod vidérem, et nondum me esse, qui vidérem. Et reverberásti infirmitátem aspéctus mei rádians in me veheménter, et contrémui amóre et horróre; et invéni longe me esse a te in regióne dissimilitúdinis, tamquam audírem vocem tuam de excélso: «Cibus sum grándium: cresce et manducábis me. Nec tu me in te mutábis sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutáberis in me».
     Et quærébam viam comparándi róboris, quod esset idóneum ad fruéndum te, nec inveniébam, donec amplécterer mediatórem Dei et hóminum, hóminem Christum Iesum, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula, vocántem et dicéntem: Ego sum via et véritas et vita, et cibum, cui capiéndo inválidus eram, miscéntem carni, quóniam Verbum caro factum est, ut infántiæ nostræ lactésceret sapiéntia tua, per quam creásti ómnia.
     Sero te amávi, pulchritúdo tam antíqua et tam nova, sero te amávi! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quærébam et in ista formósa, quæ fecísti, defórmis irruébam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenébant longe a te, quæ si in te non essent, non essent. Vocásti et clamásti et rupísti surditátem meam, coruscásti, splenduísti et fugásti cæcitátem meam, fragrásti, et duxi spíritum et anhélo tibi, gustávi et esúrio et sítio, tetigísti me, et exársi in pacem tuam.

RESPONSORIUM

_

R. O véritas, lumen cordis mei, non ténebræ meæ loquúntur mihi; errávi et recordátus sum tui; * Et ecce rédeo ǽstuans et anhélans ad fontem tuum.
V. Non ego vita mea sum; male vixi ex me, in te revivísco. * Et ecce rédeo ǽstuans et anhélans ad fontem tuum.

ORATIO

Orémus:
Innova, quǽsumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum quo beátum Augustínum epíscopum imbuísti, ut, eódem nos repléti, te solum veræ fontem sapiéntiæ sitiámus, et supérni amóris quærámus auctórem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)