Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
S. Vincentii de Paul, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De libro Ezechiélis prophétæ
In diébus illis: Convértit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebántur subter limen domus ad oriéntem; fácies enim
domus respiciébat ad oriéntem, aquæ autem descendébant a látere templi dextro a merídie altáris. Et edúxit me per viam
portæ aquilónis et convértit me ad viam foras ad portam exteriórem, quæ respiciébat ad oriéntem; et ecce aquæ exeúntes
a látere dextro. Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, mensus est mille cúbitos et tradúxit
me per aquam usque ad talos. Rursúmque mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad génua. Et mensus est mille et
tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquæ,
aquæ ad natándum; torrens, qui non póterat transvadári. Et dixit ad me: «Certe vidísti, fili hóminis»; et duxit me et
convértit ad ripam torréntis.
Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte; et ait ad me: «Aquæ istæ, quæ
egrediúntur ad regiónem orientálem et descéndunt ad Arabam, intrábunt mare, aquas salsas, et sanabúntur aquæ: et omnis
ánima vivens, quæ movétur, quocúmque vénerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquæ
istæ, et sanabúntur et vivent ómnia, ad quæ vénerit torrens. Et stabunt super mare piscatóres; ab Engáddi usque ad
Engállim siccátio sagenárum erit; plúrimæ spécies erunt píscium eius, sicut pisces maris Magni, multitúdinis nímiæ.
Palústria autem eius et stagna non sanabúntur, quia in salínas dabúntur. Et super torréntem oriétur in ripis eius ex
utráque parte omne lignum pomíferum; non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus eius: per síngulos menses áfferet
primitíva, quia aquæ eius de sanctuário egrediéntur, et erunt fructus eius in cibum et fólia eius ad medicínam».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Scriptis sancti Vincéntii de Paul presbýteri
Nobis non sunt páuperes ab extérno hábitu cultúque æstimándi, neque ab ánimi dótibus quibus prǽditi videántur, cum sæpe rudióris sint inconditíque
ingénii. E contra vero, si páuperes fídei lúmine illustráti considerétis, tunc eos perspiciétis Dei Fílii vícibus fungi, qui pauper esse elégerit.
Etenim cum paterétur, etsi hóminis ipse fere spéciem amísit, stultus Géntibus factus, Iudǽis scándalum, his tamen se páuperum evangelizatórem
exhíbuit: Evangelizáre paupéribus misit me. Quod et ipsi ánimo sentíre debémus, et ea quæ Christus egit imitári: ínopum scílicet curam habéntes,
eos consolántes, adiuvántes, commendántes.
Síquidem, Christus pauper nasci vóluit, páuperes sibi discípulos cooptávit, páuperum ipse miníster efféctus et ádeo eórum condiciónis párticeps,
ut quod boni vel mali paupéribus factum esset, id sese díxerit tamquam sibi prǽstitum habitúrum. Deus quippe, cum ínopes amet, et eórum díligit
amatóres: nam, ubi quendam quis carum habet, étiam eos compléctitur caritátis afféctu, qui illi amicítiæ vel servítii prǽbeant obséquium. Quare
et ipsi sperámus fore ut páuperum grátia a Deo diligámur. Igitur eósdem visitántes, super egénos et páuperes intellégere nitámur, ádeo ipsis
compatiéntes, ut cum Apóstolo sentiámus dicénte: Omnibus ómnia factus sum. Quaprópter, eo nobis contendéndum est ut, proximórum curis miseriísque
ex ánimo commóti, Deum deprecémur, qui in nos misericórdiæ infúndat ac miseratiónis afféctum, hoc corda nostra replens repletáque servans.
Páuperum autem servítium ómnibus præferéndum est, ac sine mora præstándum. Quod si, oratiónis témpore, medicámen vel subsídium egéno alícui
afferéndum sit, quiéto ánimo illum adeátis, quod agéndum sit, Deo offeréntes, quasi oratióni instántes. Nec mentis angóre aut peccáti consciéntia
perturbémini ob prætermíssam páuperum servítii causa oratiónem; non enim neglégitur Deus, si propter Deum ab illo discedátur, Dei ópere scílicet
intermísso, ut áliud eiúsmodi perficiátur.
Itaque, cum oratiónem deseruéritis ut páuperi cuídam præsto sitis, hoc ipsum meminéritis Deo prǽstitum esse ministérium. Cáritas nempe quibúsvis
régulis maior est, ad quam ínsuper ómnia téndere debent: cumque ipsa magnífica dómina sit, est quod ímperet peragéndum. Paupéribus ergo servítium
nostrum renováto ánimi afféctu exhibeámus, máxime derelíctos quosque quæritántes, quippe qui nobis dati sint quasi dómini ac patróni.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui ad salútem páuperum et cleri institutiónem beátum Vincéntium presbýterum virtútibus apostólicis imbuísti, præsta,
quǽsumus, ut, eódem spíritu fervéntes, et amémus quod amávit, et quod dócuit operémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)