lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 september 2025
S. Hieronymi, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Stridone, in Dalmatia, natus est circa annum 340; Romæ litteris studuit ibique baptizatus est. Vitam asceticam amplexus, in Orientem perrexit et presbyter ordinatus est. Romam reversus, a secretis fuit Damasi papæ, ibique cœpit vertere sacros Libros in linguam latinam et vitam monasticam promovit. Bethlehem constitutus, mirum in modum Ecclesiæ necessitatibus particeps fuit. Multa conscripsit opera, præsertim commentaria in sacram Scripturam. Mortuus est Bethlehem anno 420.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

1, 27- 2,11
Exhortatio ad Christum imitandum

    Fratres: Tantum digne evangélio Christi conversámini, ut sive cum vénero et vídero vos, sive absens áudiam de vobis quia statis in uno Spíritu unánimes concertántes fide evangélii et in nullo pertérriti ab adversáriis, quod est illis indícium perditiónis, vobis autem salútis, et hoc a Deo; quia vobis hoc donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini idem certámen habéntes, quale vidístis in me et nunc audítis in me.
     Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solácium caritátis, si qua commúnio spíritus, si quæ víscera et miseratiónes, impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, non, quæ sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quæ aliórum.
     Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus; et hábitu invéntus ut homo, humiliávit semetípsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium et terréstrium et infernórum et omnis lingua confiteátur: «Dóminus Iesus Christus!», in glóriam Dei Patris.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 24ab; Hebr 2, 14b; cf. 12, 2a

R. Christus peccáta nostra pértulit super lignum, ut, peccátis mórtui, iustítiæ viverémus, * Ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est Diábolum.
V. Auctor fídei pro gáudio sibi propósito sustínuit crucem. * Ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est Diábolum.

LECTIO ALTERA

Ex Prólogo commentariórum sancti Hierónymi presbýteri in Isaíam prophétam

(Nn. 1. 2: CCL 73, 1-3)

Ignoratio Scripturarum ignoratio Christi est

     Reddo quod débeo, obœdiens Christi præcéptis, qui ait: Scrutámini Scriptúras; et: Quǽrite, et inveniétis, ne illud áudiam cum Iudǽis: Errátis, nesciéntes Scriptúras neque virtútem Dei. Si enim iuxta apóstolum Paulum, Christus Dei virtus est Deíque sapiéntia, et qui nescit Scriptúras nescit Dei virtútem eiúsque sapiéntiam: ignorátio Scripturárum ignorátio Christi est.
     Unde imitábor patremfamílias, qui de thesáuro suo profert nova et vétera; et sponsam dicéntem in Cántico canticórum: Nova et vétera, fratruélis meus, servávi tibi; sicque expónam Isaíam, ut illum non solum prophétam, sed evangelístam et apóstolum dóceam. Ipse enim de se et de céteris evangelístis ait: Quam speciósi pedes evangelizántium bona, evangelizántium pacem. Et ad ipsum quasi ad apóstolum lóquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad pópulum istum? Et ille respóndit: Ecce ego, mitte me.
     Nullúsque putet me volúminis istíus arguméntum brevi cúpere sermóne comprehéndere, cum univérsa Dómini sacraménta præsens Scriptúra contíneat; et tam natus de Vírgine Emmánuel, quam illústrium patrátor óperum atque signórum, mórtuus ac sepúltus, et resúrgens ab ínferis, et Salvátor universárum géntium prædicétur. Quid loquar de phýsica, éthica et lógica? Quidquid sanctárum est Scripturárum, quidquid potest humána lingua proférre et mortálium sensus accípere, isto volúmine continétur. De cuius mystériis testátur ipse qui scripsit: Et erit vobis vísio ómnium, sicut verba libri signáti, quem cum déderint sciénti lítteras, dicent: Lege istum. Et respondébit: Non possum, signátus est enim. Et dábitur liber nesciénti lítteras dicetúrque ei: Lege. Et respondébit: Néscio lítteras.
     Quod si cui vidétur infírmum, illud eiúsdem Apóstoli áudiat: Prophétæ duo aut tres loquántur, et álii diiúdicent; si autem álii fúerit revelátum sedénti, prior táceat. Qua possunt ratióne reticére, cum in dicióne sit Spíritus qui lóquitur per prophétas, vel tacére vel dícere? Si ergo intellegébant quæ dicébant, cuncta sapiéntiæ rationísque sunt plena. Nec aer voce pulsátus ad aures eórum perveniébat; sed Deus loquebátur in ánimo prophetárum, iuxta illud quod álius Prophéta dicit: Angelus qui loquebátur in me, et: Clamántes in córdibus nostris, Abba, Pater, et: Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus.

RESPONSORIUM

2 Tim 3, 16-17; Prov 28, 7a

R. Omnis Scriptúra divínitus inspiráta est et útilis ad docéndum, ad erudiéndum in iustítia, * ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.
V. Qui custódit legem, fílius sápiens est. * Ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Hierónymo presbýtero suávem et vivum Scriptúræ sacræ afféctum tribuísti, da, ut pópulus tuus verbo tuo ubérius alátur, et in eo fontem vitæ invéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)