lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 november 2025
S. Caroli Borromeo, episcopi, memoria


Natus est Aronæ in Longobardia anno 1538; post adeptam in utroque iure lauream, ab avunculo Pio IV inter cardinales cooptatus est et episcopus Mediolanensis electus. Verus sui gregis pastor effectus, totam diœcesim pluries lustravit, synodos collegit, multa ad animarum salutem decrevit, christianos mores omnino fovens. Mortuus est die 3 novembris anno 1584.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R. Loquétur pacem ad plebem suam.

LECTIO PRIOR

De libro primo Machabæórum

2, 1.15-28.42-50.65-70
Matthathiæ seditio et mors

     In diébus illis surréxit Matthathías fílius Ioánnis fílii Simeónis sacérdos ex fíliis Ióarib ab Ierúsalem et consédit in Modin.
     Et venérunt, qui ex rege compellébant discessiónem in civitátem Modin, ut sacrificárent. Et multi de Israel accessérunt ad eos, et Matthathías et fílii eius congregáti sunt. Et respondérunt, qui missi erant a rege, et dixérunt Matthathíæ: «Princeps et nóbilis et magnus es in hac civitáte et confirmátus fíliis et frátribus. Nunc accéde primus et fac iussum regis, sicut fecérunt omnes gentes et viri Iudæ et, qui remansérunt in Ierúsalem, et eris tu et fílii tui inter amícos regis et tu et fílii tui glorificabímini et argénto et auro et munéribus multis». Et respóndit Matthathías et dixit magna voce: «Etsi omnes gentes, quæ in domo regni sunt, regi obœdiunt, ut discédat unusquísque ab offício patrum suórum, et conséntiunt mandátis eius, et ego et fílii mei et fratres mei íbimus in testaménto patrum nostrórum. Propítius sit nobis Dóminus, ne derelinquámus legem et iustificatiónes. Non audiémus verba regis, ut prætereámus offícium nostrum dextra vel sinístra». Et, ut cessávit loqui verba hæc, accéssit quidam Iudǽus in ómnium óculis sacrificáre super aram in Modin secúndum iussum regis. Et vidit Matthathías et zelátus est, et contremuérunt renes eius; et áttulit iram secúndum iudícium et insíliens trucidávit eum super aram. Et virum regis, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore et aram destrúxit; et zelátus est legem sicut fecit Phínees Zambri fílio Salu. Et exclamávit Matthathías voce magna in civitáte dicens: «Omnis, qui zelum habet legis státuens testaméntum, éxeat post me». Et fugit ipse et fílii eius in montes, et reliquérunt, quæcúmque habébant in civitáte.
     Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Israel, omnis voluntárius in lege; et omnes, qui fugiébant a malis ádditi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmaméntum. Et constituérunt exércitum et percussérunt peccatóres in ira sua et viros iníquos in indignatióne sua; et céteri fugérunt ad natiónes, ut se liberárent. Et circuívit Matthathías et amíci eius, et destruxérunt aras; et circumcidérunt púeros incircumcísos, quotquot invenérunt in fínibus Israel, in fortitúdine. Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in manu eórum; et obtinuérunt legem de manu géntium et de manu regum et non dedérunt cornu peccatóri.
     Et appropinquavérunt dies Matthathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: «Nunc confirmáta est supérbia et castigátio et tempus eversiónis et ira indignatiónis. Nunc, o fílii, æmulatóres estóte legis; et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum.
     Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper; ipse erit vobis pater. Et Iudas Maccabǽus fortis víribus a iuventúte sua erit vobis princeps milítiæ; et ipse pugnábit bellum pópuli. Et adducétis ad vos omnes factóres legis et vindicáte vindíctam pópuli vestri; retribúite retributiónem géntibus et inténdite in præcéptum legis».
     Et benedíxit eos et appósitus est ad patres suos. Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto; et sepúltus est in sepúlcris patrum suórum in Modin, et planxérunt eum omnis Israel planctu magno.

RESPONSORIUM

1 Mac 2, 51. 64

R. Mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis, * Et accipiétis glóriam magnam et nomen ætérnum.
V. Fílii, confortámini et viríliter ágite in lege, quia in ipsa gloriósi éritis. * Et accipiétis glóriam magnam et nomen ætérnum.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Cároli epíscopi in última sýnodo hábito

(Acta Ecclesiae Mediolanensis, Mediolani 1599, 1177-1178)

Ne sis aliud dicens, aliud vero faciens

     Sumus quidem omnes débiles, fáteor, sed trádidit nobis média Dóminus Deus, quibus, si velímus, fácile iuvári possímus. Vellet quidem sacérdos ille, quam a se requíri agnóscit vitæ integritátem habére, cóntinens esse et angélicos, ut par est, mores reférre; sed non delíberat ad hoc média suscípere: ieiunáre, oráre, fúgere malórum conversatiónes ac nóxias et periculósas familiaritátes.
     Conquéritur ille, quod cum chorum intrat ad psalléndum, cum ad celebrándam Missam se confert, mille statim eius ánimo occúrrunt quæ illum a Deo dístrahunt; sed ántequam in chorum accédat hic, aut ad Missam, quid fecit in sacrário, quómodo se dispósuit, quæ ad attentiónem servándam média sumpsit et adhíbuit?
     Vis te dóceam quómodo profícias de virtúte in virtútem, et si iam in choro atténtus fuísti, quómodo ália vice atténtior sis futúrus, et obséquium tuum Deo magis accéptum? Audi quid dicam. Si divíni amóris ignículus áliquis in te accénsus iam est, noli illum statim pródere, noli in ventum expónere; occlúsum tene clíbanum ne frigéscat et calórem amíttat; fuge, hoc est, quantum potes, distractiónes; rémane cum Deo colléctus, vana collóquia devíta.
     Tui múneris est prædicáre et docére? Stude, et his incúmbe quæ ad munus hoc rite peragéndum sint necessária; fac ipse in primis, vita et móribus prǽdices; ne te áliud dicéntem, áliud vero faciéntem vidéntes, super verbis tuis subsannántes, huc et illuc caput móveant.
     Curam geris animárum? Noli idcírco tui ipsíus curam neglégere, nec te tam liberáliter céteris tríbuas, ut tui nihil tibi supérsit; nam et te animárum quibus præes, meminísse quidem opórtet, ita tamen ut tui non obliviscáris.
     Intellégite, fratres, nihil æque ecclesiásticis ómnibus viris esse necessárium, ac est orátio mentális, actiónes nostras omnes præcédens, concómitans et súbsequens: Psallam, inquit Prophéta, et intéllegam. Si sacraménta minístras, o frater, meditáre quid fácias; si Missam célebras, meditáre quid ófferas; si psallis in choro, meditáre cui et quid loquáris; si ánimas regis, meditáre quonam sánguine sint lavátæ et ómnia vestra sic in caritáte fiant; sic difficultátes omnes, quas innúmeras in dies experiámur, necésse est (in hoc síquidem pósiti sumus), fácile víncere potérimus; sic vires habébimus parturiéndi Christum et in nobis et in áliis.

RESPONSORIUM

1 Tim 6, 11b; 4, 11. 12b. 6a

R. Sectáre iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. * prǽcipe hæc et doce; exémplum esto fidélium.
V. Hæc propónens frátribus, bonus eris miníster Christi Iesu. * prǽcipe hæc et doce; exémplum esto fidélium.

ORATIO

Orémus:
Custódi, quǽsumus, Dómine, in pópulo tuo spíritum, quo beátum Cárolum epíscopum implevísti, ut Ecclésia indesinénter renovétur, et, Christi se imágini confórmans, ipsíus vultum mundo váleat osténdere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)