lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 ianuarius 2026
II DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
   dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
   summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
   subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
   totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
   ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
   laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
   plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
   sit in cælis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
    Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
  Maiestátem et decórem induísti, *

2   amíctus lúmine sicut vestiménto. –

  Exténdens cælum sicut velum, *
3   qui éxstruis in aquis cenácula tua.
  Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
    qui ámbulas super pennas ventórum.

4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
      et minístros tuos ignem uréntem. –

5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
      non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
      super montes stabant aquæ. –

7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
      a voce tonítrui tui formídant.

8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
      in locum, quem statuísti eis.

9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
      neque converténtur operíre terram. –

10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
      inter médium móntium pertransíbunt,

11 potábunt omnes béstias agri, *
      exstínguent ónagri sitim suam.

12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
      de médio ramórum dabunt voces.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

II

13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
      de fructu óperum tuórum sátias terram.

14 Prodúcis fenum iuméntis *
      et herbam servitúti hóminum,
  edúcens panem de terra *

15   et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
  exhílarans fáciem in óleo, *
      panis autem cor hóminis confírmat. –

16 Saturabúntur ligna Dómini *
      et cedri Líbani, quas plantávit.

17 Illic pásseres nidificábunt, *
      eródii domus in vértice eárum.

18 Montes excélsi cervis, *
      petræ refúgium hyrácibus. –

19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
      sol cognóvit occásum suum.

20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
      in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
      et quǽrant a Deo escam sibi.

22 Oritur sol, et congregántur, *
      et in cubílibus suis recúmbunt.

23 Exit homo ad opus suum *
      et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

III

24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
      Omnia in sapiéntia fecísti, *
      impléta est terra creatúra tua.

25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
      illic reptília, quorum non est númerus, *
      animália pusílla cum magnis;

26 illic naves pertransíbunt, *
      Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –

27 Omnia a te exspéctant, *
      ut des illis escam in témpore suo.

28 Dante te illis, cólligent, *
      aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
      áuferes spíritum eórum, et defícient *
      et in púlverem suum reverténtur.

30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
      et renovábis fáciem terræ. –

31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
      lætétur Dóminus in opéribus suis.

32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
      qui tangit montes, et fúmigant.

33 Cantábo Dómino in vita mea, *
      psallam Deo meo quámdiu sum.

34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
      ego vere delectábor in Dómino. –

35 Defíciant peccatóres a terra †
      et iníqui, ita ut non sint. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V. Vestri beáti óculi quia vident.
R. Et aures vestræ quia áudiunt.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Deuteronómii

1, 1. 6-18
Ultimi sermones Moysis in Moab

     Hæc sunt verba, quæ locútus est Móyses ad omnem Israel trans Iordánem in solitúdine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Háseroth et Dízahab: «Dóminus Deus noster locútus est ad nos in Horeb dicens: “Súfficit vobis quod in hoc monte mansístis: convertímini et proficiscímini et veníte ad montem Amorræórum et ad omnes vicínos eius: in Araba atque montánis et in Sephéla et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananæórum et in Líbanum usque ad flumen magnum Euphráten. En, inquit, trádidi vobis terram: ingredímini et possidéte eam, super qua iurávit Dóminus pátribus vestris Abraham, Isaac et Iacob ut daret illam eis et sémini eórum post eos”.
     Dixíque vobis illo in témpore: Non possum solus sustinére vos; Dóminus Deus vester multiplicávit vos, et estis hódie sicut stellæ cæli plúrimi. Dóminus Deus patrum vestrórum addat ad hunc númerum multa mília et benedícat vobis, sicut locútus est vobis. Non váleo solus vestra negótia sustinére et pondus ac iúrgia; date vobis viros sapiéntes et gnaros et quorum conversátio sit probáta in tríbubus vestris, ut ponam eos vobis príncipes. Tunc respondístis mihi: “Bona res est, quam vis fácere”. Tulíque príncipes de tríbubus vestris viros sapiéntes et probátos et constítui eos príncipes super vos: tribúnos et centuriónes et quinquagenários ac decános et præféctos óperum pro tríbubus vestris. Præcepíque iudícibus vestris in témpore illo: Audíte causam fratrum vestrórum et, quod iustum est, iudicáte, sive civis sit ille sive peregrínus. Non accipiétis persónam in iudício; ita parvum audiétis ut magnum, nec timébitis cuiúsquam persónam, quia Dei iudícium est. Quod si diffícile vobis áliquid visum fúerit, reférte ad me, et ego áudiam. Præcepíque vobis in témpore illo ómnia, quæ fácere deberétis».‘
 

RESPONSORIUM

Deut 10, 17; 1, 17b

R. Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum, Deus magnus et potens et terríbilis, * Qui persónam non áccipit nec múnera.
V. Parvum audiétis ut magnum, nec timébitis cuiúsquam persónam, quia Dei iudícium est * Qui persónam.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Ephésios

(Nn. 2, 2 – 5, 2: Funk 1, 175-177)

In concordia unitatis

     Decet vos ómnibus modis glorificáre Iesum Christum, qui glorificávit vos, ut in obœdiéntia una perfécti, subiécti epíscopo et presbytério, per ómnia sanctificáti sitis.
     Non præcípio vobis, quasi sim áliquis. Etiámsi enim vinctus sum propter nomen Christi, nondum tamen perféctus sum in Iesu Christo. Nunc enim incípio discípulus esse et álloquor vos ut condiscípulos meos. Nam oportébat me a vobis confirmári fide, admonitióne, patiéntia, æquanimitáte. At cum cáritas non sinat me tacére de vobis, proptérea antevérti vos admonére, ut uniámini in senténtia Dei. Etenim Iesus Christus, inseparábilis nostra vita, senténtia Patris est, ut et epíscopi, per tractus terræ constitúti, in senténtia Iesu Christi sunt.
     Unde decet vos in epíscopi senténtiam concúrrere, quod et fácitis. Nam memorábile vestrum presbytérium, dignum Deo, ita coaptátum est epíscopo ut chordæ cítharæ. Propter hoc in consénsu vestro et concórdi caritáte Iesus Christus cánitur. Sed et vos sínguli chorus estóte, ut cónsoni per concórdiam, melos Dei recipiéntes in unitáte, cantétis voce una per Iesum Christum Patri, quo et vos áudiat et agnóscat ex iis, quæ bene operámini, membra esse vos Fílii ipsíus. Utile ítaque est in immaculáta unitáte vos esse, ut et semper participétis Deo.
     Si enim ego brevi témporis spátio talem consuetúdinem contráxi cum epíscopo vestro, quæ non humána, sed spiritális est, quanto vos beatióres iúdico, qui ita estis coniúncti ei sícuti Ecclésia Iesu Christo et sicut Iesus Christus Patri, ut ómnia per unitátem conséntiant? Nemo erret: nisi quis intra altáre sit, privátur pane Dei. Si enim uníus atque alteríus precátio tantam vim habet, quanto magis illa, quæ epíscopi est et totíus Ecclésiæ?

RESPONSORIUM

Eph 4, 1. 3-4

R. Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.
V. Unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)