lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 ianuarius 2026
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circa annum 1225 ex familia comitum Aquinatum. Prius in monasterio montis Casini, deinde Neapoli studiis incubuit; postea, inter Fratres Prædicatores adscitus, ea Parisiis et Coloniæ, magistro sancto Alberto Magno, complevit. Multa erudite scripsit aliosque docuit, de disciplinis philosophicis et theologicis optime meritus. Mortuus est prope Tarracinam die 7 martii 1274. Eius memoria die 28 ianuarii colitur, qua die corpus eius Tolosam translatum est anno 1369.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

29, 2-6.10-29
Maledictio super transgressores fœderis

     In diébus illis: Vocávit Móyses omnem Israel et dixit ad eos:
     «Vos vidístis univérsa, quæ fecit Dóminus coram vobis in terra Ægýpti, pharaóni et ómnibus servis eius universǽque terræ illíus, tentatiónes magnas, quas vidérunt óculi tui, signa illa portentáque ingéntia; et non dedit Dóminus vobis cor intéllegens et óculos vidéntes et aures, quæ possint audíre, usque in præséntem diem. Addúxi vos quadragínta annis per desértum; non sunt attríta vestiménta vestra, nec calceaménta pedum tuórum vetustáte consúmpta sunt, panem non comedístis, vinum et síceram non bibístis, ut scirétis quia ego sum Dóminus Deus vester.
     Vos statis hódie cuncti coram Dómino Deo vestro, príncipes vestri ac tribus et maióres natu atque præfécti, omnis vir Israel, líberi et uxóres vestræ et ádvena tuus, qui tecum morátur in castris, a lignórum cæsóribus usque ad hos, qui háuriunt aquas tuas ut tránseas in fœdere Dómini Dei tui et in iure iurándo, quod hódie Dóminus Deus tuus pércutit tecum, ut súscitet te sibi hódie in pópulum, et ipse sit Deus tuus, sicut locútus est tibi et sicut iurávit pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob.
     Nec vobis solis ego hoc fœdus fério et hæc iuraménta confírmo, sed cunctis hic nobíscum hódie præséntibus coram Dómino Deo nostro et illis, qui hódie hic nobíscum non adsunt. Vos enim nostis quómodo habitavérimus in terra Ægýpti et quómodo transiérimus per médium natiónum, quas transeúntes vidístis abominatiónes et idóla eórum, lignum et lápidem, argéntum et aurum, quæ colébant. Ne forte sit inter vos vir aut múlier, família aut tribus, cuius cor avérsum est hódie a Dómino Deo nostro, ut vadat et sérviat diis illárum géntium, et sit inter vos radix gérminans fel et absínthium; cumque audíerit verba iuraménti huius, benedícat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulábo in pravitáte cordis mei”, et absúmat terram irríguam et sitiéntem. Dóminus non ignóscet ei, sed tunc quam máxime furor eius fumábit et zelus contra hóminem illum, et sedébunt super eum ómnia maledícta, quæ scrípta sunt in hoc volúmine, et delébit Dóminus nomen eius sub cælo et consúmet eum in perditiónem ex ómnibus tríbubus Israel, iuxta maledictiónes fœderis, quæ in hoc libro legis scríptæ sunt.
     Dicétque sequens generátio, fílii vestri, qui nascéntur deínceps, et peregríni, qui de longe vénerint, vidéntes plagas terræ illíus et infirmitátes, quibus eam afflíxerit Dóminus, sulphur et salem; combústa est omnis humus eius, ita ut ultra non serátur, nec virens quíppiam gérminet in exémplum subversiónis Sódomæ et Gomórræ, Adamæ et Séboim, quas subvértit Dóminus in ira et furóre suo. Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dóminus terræ huic? Quæ est hæc ira furóris imménsa?”. Et respondébunt: “Quia dereliquérunt pactum Dómini Dei patrum suórum, quod pépigit cum eis, quando edúxit eos de terra Ægýpti, et serviérunt diis aliénis et adoravérunt eos, quos nesciébant et quibus non fúerant attribúti; idcírco irátus est furor Dómini contra terram istam, ut indúceret super eam ómnia maledícta, quæ in hoc volúmine scripta sunt, et eiécit eos de terra eórum in ira et furóre et indignatióne máxima proiecítque in terram aliénam, sicut hódie comprobátur”.
     Abscóndita Dómino Deo nostro, manifésta autem nobis et fíliis nostris usque in sempitérnum, ut faciámus univérsa verba legis huius».

Responsorium

Cf. Gal 3, 13-14; cf. Deut 8, 14b

R. Christus factus est pro nobis maledíctum, ut in géntes benedíctio Abrahæ fíeret, * Ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.
V. Edúxit nos Deus de terra Ægýpti et de domo servitútis liberávit nos. * Ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.

LECTIO ALTERA

Ex Collatiónibus sancti Thomæ de Aquíno, presbýteri

(Collatio 6 super Credo in Deum)

Nullum virtutis exemplum abest a cruce

     Quæ necéssitas quod Fílius Dei pro nobis paterétur? Magna, et potest cólligi duplex necéssitas; una est ad remédium contra peccáta, ália est ad exémplum quantum ad agénda.
     Ad remédium quidem quia contra ómnia mala, quæ incúrrimus propter peccáta, invenímus remédium per passiónem Christi.
     Sed non minor est utílitas quantum ad exémplum. Nam pássio Christi súfficit ad informándum totáliter vitam nostram. Quicúmque enim vult perfécte vívere, nihil áliud fáciat nisi ut contémnat quæ Christus in cruce contémpsit et áppetat quae Christus appétiit. Nullum enim virtútis exémplum abest a cruce.
     Si enim quæris exémplum caritátis: Maiórem caritátem nemo habet ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Hoc Christus in cruce. Et ídeo si pro nobis dedit ánimam suam, non debet esse grave sustinére quæcúmque mala pro eo.
     Si quæris patiéntiam, excelléntior in cruce invenítur. Patiéntia enim ex duóbus rédditur magna, aut cum magna quis patiénter suffert, aut cum ea suffert quæ vitáre posset et non vitat. Sed Christus magna pértulit in cruce, et patiénter, quia cum paterétur non comminabátur; tamquam ovis ad víctimam ductus est et non apéruit os suum. Magna ergo est patiéntia Christi in cruce: per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta.
     Si quæris exémplum humilitátis, réspice crucifíxum: nam Deus vóluit iudicári sub Póntio Piláto et mori.
     Si quæris exémplum obœdiéntiæ, séquere eum qui factus est obœdiens Patri usque ad mortem: Sicut enim per inobœdiéntiam uníus, scílicet Adæ, peccatóres constitúti sunt multi, ita per uníus obœdiéntiam iusti constituéntur multi.
     Si quæris exémplum contemnéndi terréna, séquere eum, qui est rex regum et dóminus dominántium, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi, in cruce nudátum, delúsum, conspútum, cæsum, spinis coronátum et demum acéto et felle potátum.
     Non ergo afficiáris ad vestes et divítias, quia divisérunt sibi vestiménta mea; non ad honóres, quia ludíbria et vérbera expértus; non ad dignitátes, quia plecténtes corónam spíneam imposuérunt cápiti meo; non ad delícias, quia in siti mea potavérunt me acéto.

RESPONSORIUM

Sap 7, 7-8; 9, 17

R. Optávi, et datus est mihi sensus; et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ. * Præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus.
V. Consílium autem tuum, Dómine, quis sciet, nisi tu déderis sapiéntiam, et míseris spíritum sanctum tuum de altíssimis? * Præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quǽsumus, et quæ dócuit intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)