lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 martius 2026
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis.

Psalmus 78, 40-72
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc in figura facta sunt nostri. (1 Cor 10, 6)

IV

40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, *
       in iram concitavérunt eum in inaquóso!

41 Et revérsi sunt et tentavérunt Deum *
       et Sanctum Israel exacerbavérunt.

42 Non sunt recordáti manus eius, *
       diéi, qua redémit eos de manu tribulántis. –

43 Cum pósuit in Ægýpto signa sua *
       et prodígia sua in campo Táneos.

44 Convértit in sánguinem flúmina eórum *
       et rívulos eórum, ne bíberent.

45 Misit in eos cœnomyíam et comédit eos, *
       ranam et pérdidit eos. –

46 Dedit brucho fructus eórum, *
       labóres eórum locústæ.

47 Occídit in grándine víneas eórum, *
       moros eórum in pruína.

48 Trádidit grándini iuménta eórum *
       et greges eórum flammæ ignis. –

49 Misit in eos ardórem iræ suæ, †
       indignatiónem et comminatiónem et angústiam, *
       immissiónem angelórum malórum.

50 Complanávit sémitam iræ suæ; †
       non pepércit a morte animábus eórum *
       et vitam eórum in peste conclúsit.

51 Percússit omne primogénitum in terra Ægýpti, *
       primítias róboris eórum in tabernáculis Cham.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ.

V

52 Abstulit sicut oves pópulum suum *
       et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.

53 Dedúxit eos in spe, et non timuérunt, *
       et inimícos eórum opéruit mare.

54 Et indúxit eos in fines sanctificatiónis suæ, *
       in montem, quem acquisívit déxtera eius.

55 Et eiécit a fácie eórum gentes †
       et divísit eis terram in funículo hereditátis *
       et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israel. –

56 Et tentavérunt et exacerbavérunt Deum Excélsum *
       et testimónia eius non custodiérunt.

57 Recessérunt et prævaricáti sunt, †
       quemádmodum patres eórum, *
       convérsi sunt retro ut arcus pravus.

58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis *
       et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. –

59 Audívit Deus et exársit *
       et sprevit valde Israel.

60 Et réppulit habitáculum Silo, *
       tabernáculum, ubi habitávit in homínibus.

61 Et trádidit in captivitátem virtútem suam *
       et pulchritúdinem suam in manus inimíci.

62 Et conclúsit in gládio pópulum suum *
       et in hereditátem suam exársit.

63 Iúvenes eórum comédit ignis, *
       et vírgines eórum non sunt desponsátæ.

64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, *
       et víduæ eórum non plorabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam.

VI

65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, *
       tamquam potens crapulátus a vino.

66 Et percússit inimícos suos in posterióra, *
       oppróbrium sempitérnum dedit illis.

67 Et réppulit tabernáculum Ioseph *
       et tribum Ephraim non elégit,

68 sed elégit tribum Iudæ, *
       montem Sion, quem diléxit.

69 Et ædificávit sicut excélsum sanctuárium suum, *
       sicut terram, quam fundávit in sǽcula.

70 Et elégit David servum suum †
       et sústulit eum de grégibus óvium, *

71    de post fetántes accépit eum:
    páscere Iacob pópulum suum *
       et Israel hereditátem suam.

72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui *
       et in prudéntia mánuum suárum dedúxit eos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam.

V. Qui facit veritátem, venit ad lucem.
R. Ut manifesténtur ópera eius.

LECTIO PRIOR

De libro Númeri

20,1-13;21,4-9

De aquis Meriba. De serpente æneo

     In diébus illis: Venérunt fílii Israel et omnis congregátio in desértum Sin mense primo, et mansit pópulus in Cades. Mortuáque est ibi María et sepúlta in eódem loco.
     Cumque indigéret aqua pópulus, convenérunt advérsum Móysen et Aaron et versi in seditiónem dixérunt: «Utinam perissémus inter fratres nostros coram Dómino! Cur eduxístis ecclésiam Dómini in solitúdinem, ut et nos et nostra iuménta moriámur? Quare nos fecístis ascéndere de Ægýpto et adduxístis in locum istum péssimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec víneas nec malogranáta, ínsuper et aquam non habet ad bibéndum?».
     Venítque Móyses et Aaron, relícta congregatióne, ad intróitum tabernáculi convéntus corruerúntque proni in terram, et appáruit glória Dómini super eos. Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: «Tolle virgam et cóngrega pópulum tu et Aaron frater tuus; et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, potábis congregatiónem et iuménta eius».
     Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei. Et congregavérunt Móyses et Aaron pópulum ante petram, dixítque eis: «Audíte, rebélles; num de petra hac vobis aquam potérimus eícere?». Cumque elevásset Móyses manum percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet et iuménta.
     Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: «Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israel, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis». Hæc sunt aquæ Meríba, ubi iurgáti sunt fílii Israel contra Dóminum, et sanctificátus est in eis.
     Profécti sunt autem et de monte Hor per viam, quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulus itíneris. Locutúsque contra Deum et Móysen ait: «Cur eduxísti nos de Ægýpto, ut morerémur in solitúdine? Deest panis, non sunt aquæ; ánima nostra iam náuseat super cibo isto levíssimo».
     Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes, qui mordébant pópulum, et mórtuus est pópulus multus ex Israel. Et venérunt ad Móysen atque dixérunt: «Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te; ora, ut tollat a nobis serpéntes». Oravítque Móyses pro pópulo. Et locútus est Dóminus ad eum: «Fac serpéntem ignítum et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet». Fecit ergo Móyses serpéntem ǽneum et pósuit eum pro signo; quem cum percússi aspícerent, sanabántur.

RESPONSORIUM

Io 3, 14.15.17

R. Sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Fílium hóminis, * ut omnis, qui credit, in ipso hábeat vitam ætérnam.
V. Non misit Deus Fílium in mundum, ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. * Ut omnis, qui credit, in ipso hábeat vitam ætérnam.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(Gaudium et spes, n. 37-38)

Omnes hominis navitates in paschali mysterio purificandæ sunt

     Sacra Scriptúra, cui sæculórum conséntit experiéntia, humánam famíliam édocet progréssum humánum, qui magnum hóminis bonum est, magnam tamen tentatiónem secumférre: órdine enim valórum turbáto et malo cum bono permíxto, sínguli hómines ac cœtus solúmmodo quæ própria sunt consíderant, non vero aliórum.
     Quo fit ut mundus non iam spátium veræ fraternitátis exsístat, dum aucta humanitátis poténtia iam ipsum genus humánum destrúere minátur.
     Si quis ergo quærit, qua ratióne miséria illa superári possit, christiáni profiténtur, omnes hóminis navitátes, quæ per supérbiam et inordinátum sui ipsíus amórem cotídie in discrímine versántur, Christi cruce et resurrectióne purificándas et ad perfectiónem deducéndas esse.
     A Christo enim redémptus et in Spíritu Sancto nova creatúra efféctus, homo ipsas res a Deo creátas amáre potest et debet. A Deo enim illas áccipit et quasi de manu Dei fluéntes réspicit et reverétur.
     Pro illis Benefactóri grátias agens et in paupertáte et libertáte spíritus creatúris utens ac fruens, in veram mundi possessiónem introdúcitur, tamquam nihil habens et ómnia póssidens. Omnia enim vestra sunt; vos autem Christi, Christus autem Dei.
     Verbum enim Dei, per quod ómnia facta sunt, ipsum caro factum et in hóminum terra hábitans, perféctus homo in históriam mundi intrávit, eam in se assúmens et recapítulans. Ipse nobis revélat, quóniam Deus cáritas est, simúlque nos docet legem fundamentálem perfectiónis humánæ, ac proínde transformatiónis mundi, novum dilectiónis esse mandátum.
     Eos ígitur, qui divínæ credunt caritáti, certos facit viam dilectiónis ómnibus homínibus aperíri, et conámen fraternitátem universálem instaurándi non esse ináne. Simul monet hanc caritátem non in solis magnis rebus sectándam esse, sed et imprímis in ordináriis vitæ adiúnctis.
     Pro nobis ómnibus peccatóribus mortem sústinens, suo exémplo nos docet crucem étiam baiulándam esse, quam caro et mundus pacem et iustítiam sectántium úmeris impónunt.
     Sua resurrectióne Dóminus constitútus, Christus, cui omnis potéstas in cælo et in terra data est, per virtútem Spíritus sui in córdibus hóminum iam operátur, non solum ventúri sǽculi desidérium súscitans, sed eo ipso illa étiam generósa vota ánimans, puríficans et róborans, quibus família humána suam ipsíus vitam humaniórem réddere et totam terram huic fini subícere sátagit.
     Divérsa autem sunt Spíritus dona: dum álios vocat ut cæléstis habitatiónis desidério maniféstum testimónium reddant illúdque in humána família vívidum consérvent, álios vocat ut terréno hóminum servítio se dédicent, hoc suo ministério matériam regni cæléstis parántes.
     Omnes tamen líberat, ut, próprio amóre abnegáto omnibúsque terrénis víribus in vitam humánam assúmptis, ad futúra se exténdant, quando humánitas ipsa fiet oblátio accépta Deo.

RESPONSORIUM

2 Cor 5, 15; Rom 4, 25

R. Pro ómnibus mórtuus est Christus. * Ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.
V. Tráditus est propter delícta nostra et suscitátus est propter iustificatiónem nostram. * Ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.

ORATIO

Orémus:
Dírigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio, quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)