lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 aprilis 2026
TEMPUS PASCHALE, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

7, 1-17
Turba magna sigillo Dei signata

     Ego Ioánnes vidi quáttuor ángelos stantes super quáttuor ángulos terræ tenéntes quáttuor ventos terræ, ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam árborem. Et vidi álterum ángelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem sigíllum Dei vivi, et clamávit voce magna quáttuor ángelis, quibus datum est nocére terræ et mari dicens: «Nolíte nocére terræ neque mari neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum». Et audívi númerum signatórum, centum quadragínta quáttuor mília, signáti ex omni tribu filiórum Israel: ex tribu Iudæ duódecim mília signáti, ex tribu Ruben duódecim mília, ex tribu Gad duódecim mília, ex tribu Aser duódecim mília, ex tribu Néphthali duódecim mília, ex tribu Manásse duódecim mília, ex tribu Símeon duódecim mília, ex tribu Levi duódecim mília, ex tribu Issachar duódecim mília, ex tribu Zábulon duódecim mília, ex tribu Ioseph duódecim mília, ex tribu Béniamin duódecim mília signáti.
     Post hæc vidi: et ecce turba magna, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus et tríbubus et pópulis et linguis stantes ante thronum et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum; et clamant voce magna dicéntes: «Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno».
     Et omnes ángeli stabant in circúitu throni et seniórum et quáttuor animálium, et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas et adoravérunt Deum dicéntes:
     «Amen! Benedíctio et glória et sapiéntia et gratiárum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen».
     Et respóndit unus de senióribus dicens mihi: «Hi qui amícti sunt stolis albis, qui sunt et unde venérunt?». Et dixi illi: «Dómine mi, tu scis». Et dixit mihi: «Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni. ídeo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte in templo eius et, qui sedet in throno, habitábit super illos. Non esúrient ámplius, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, quóniam Agnus, qui in médio throni est, pascet illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum».

RESPONSORIUM

Ap 7, 13.14; 6, 9

R. Isti qui amícti sunt stolis albis, qui sunt et unde venérunt? Et dixit mihi: * Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni, allelúia.
V. Vidi subtus altáre Dei ánimas interfectórum propter verbum Dei, et propter testimónium quod habébant. * Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Bedæ Venerábilis presbýteri in primam Epístolam Petri

(Cap. 2: PL 93, 50-51)

Genus electum, regale sacerdotium

     Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium. Hoc laudis testimónium quondam antíquo Dei pópulo per Móysen datum est, quod nunc recte géntibus dat apóstolus Petrus, quia vidélicet in Christum credidérunt, qui velut lapis anguláris in eam, quam in se Israel habúerat, salútem gentes adunávit.
     Quas genus eléctum vocat propter fidem, ut distínguat ab eis, qui, lápidem vivum reprobándo, facti sunt ipsi réprobi.
     Regále autem sacerdótium, quia illíus córpori sunt uníti, qui rex summus et sacérdos est verus, regnum suis tríbuens ut rex, et ut póntifex eórum peccáta sui sánguinis hóstia mundans. Regále sacerdótium eos nóminat, ut et regnum speráre perpétuum, et hóstias immaculátæ conversatiónis Deo semper offérre memínerint.
     Gens quoque sancta et pópulus acquisitiónis vocantur, iuxta id quod apóstolus Paulus, prophétæ senténtiam expónens, dicit: Iustus autem meus ex fide vivit; quod si subtráxerit se, non placébit ánimæ meæ; nos autem, inquit, non sumus subtractiónis in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimæ. Et in Actibus Apostolórum, Vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos régere Ecclésiam Dómini, quam acquisívit sánguine suo.
     Pópulus ergo acquisitiónis facti sumus in sánguine nostri Redemptóris, quod erat quondam pópulus Israel redémptus sánguine agni de Ægýpto.
     Unde et in sequénti quoque versículo mýstice véteris recordátus históriæ, et hanc étiam novo Dei pópulo spiritáliter docet impléndam dicens: Ut virtútes annuntiétis eius. Sicut enim hi, qui de Ægýptia servitúte liberáti sunt per Móysen, carmen triumphále post tránsitum maris Rubri et demérsum Pharaónis exércitum Dómino decantárunt, ita et nos opórtet post accéptam in baptísmo remissiónem peccatórum dignas benefíciis cæléstibus repéndere grátias.
     Namque Ægýptii, qui pópulum Dei affligébant, qui étiam ténebræ vel tribulatiónes interpretántur, apte per sequéntia nos peccáta, sed in baptísmate deléta, signíficant.
     Liberátio quoque filiórum Israel, et ad promíssam olim pátriam perdúctio, cóngruit mystério nostræ redemptiónis, per quam ad lucem supérnæ mansiónis, illustránte nos ac ducénte Christi grátia, téndimus; cuius lucem grátiæ étiam illa nubis et ignis colúmna monstrávit; quæ eos et in toto itínere illo a ténebris deféndit nóctium, et ad promíssas pátriæ sedes inenarrábili calle perdúxit.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 9; Cf. Deut 7, 7; 13, 5

R. Vos genus eléctum, gens sancta, pópulus in acquisitiónem; * ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.
V. Dóminus elégit vos et edúxit de domo servitútis. * Ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuæ lumen osténdis, da cunctis, qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quæ huic inimíca sunt nómini, et ea quæ sunt apta sectári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)