lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 maius 2026
TEMPUS PASCHALE, hebd. VI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.

V. Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R. Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

2, 12-17
Observantia voluntatis Dei

     Scribo vobis, filíoli: Remíssa sunt vobis peccáta propter nomen eius. Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab inítio est. Scribo vobis, adulescéntes: Vicístis Malígnum. Scripsi vobis, párvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab inítio est. Scripsi vobis, adulescéntes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicístis Malígnum.
     Nolíte dilígere mundum neque ea, quæ in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo; quóniam omne, quod est in mundo, iactántia divitiárum et concupiscéntia oculórum et supérbia vitæ, non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscéntia eius; qui autem facit voluntátem Dei, manet in ætérnum.

RESPONSORIUM

1 Io 2, 17. 15

R. Mundus transit et concupiscéntia eius; * qui facit voluntátem Dei, manet in ætérnum, allelúia.
V. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo. * Qui facit voluntátem Dei, manet in ætérnum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Evangélium Ioánnis

(Lib. 11, 11: PG 74, 559-562)

Christus est unitatis vinculum

     Uniónem corporálem cum Christo nos cónsequi, quotquot sanctæ eius carnis sumus partícipes, testátur Paulus, de mystério pietátis dicens: Quod áliis generatiónibus non est ágnitum fíliis hóminum, sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis eius et prophétis in Spíritu, gentes esse coherédes et concorporáles et compartícipes promissiónis in Christo Iesu.
     Quod si concorporáles sumus omnes inter nos in Christo, neque solum inter nos, sed et ei nimírum qui in nobis est per suam carnem; quómodo non tam apérte unum sumus omnes, et inter nos, et in Christo? Christus enim est unitátis vínculum, cum idem sit Deus et homo.
     De unióne vero spiritáli, eándem viam sequéntes, dicémus rursus, nos omnes, accépto uno et eódem Spíritu, Sancto nimírum, commiscéri quodámmodo et inter nos, et cum Deo. Licet enim multi seórsim simus, et in unoquóque nostrum Christus Spíritum Patris ac suum inhabitáre fáciat, unus tamen est ac indivisíbilis, qui Spíritus ínvicem distínctos, quátenus singuláriter subsístunt, in unitátem cólligit per seípsum, et omnes velut unum quid cerni facit in seípso.
     Quemádmodum enim sanctæ carnis virtus concorporáles reddit eos, in quibus est, eódem, opínor, modo unus in ómnibus indivisíbilis inhábitans Dei Spíritus ad unitátem spiritálem omnes cogit.
     Idcírco nos rursus divínus Paulus compellébat: Supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus, in vínculo pacis, unum corpus, et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. Unus Dóminus, una fides, unum baptísma, unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes et per ómnia et in ómnibus. Uno enim diversánte in nobis Spíritu, unus ómnium Pater in nobis erit Deus per Fílium, ad unitátem mútuam et suam addúcens ea quæ Spíritus partícipant.
     Quod autem Sancto Spirítui per participatiónem uniámur, hinc quoque quodámmodo, maniféstum est. Nam si animáli vita relícta spíritus légibus semel obtemperavérimus; nonne patet ómnibus nos, vita quodámmodo nostra relícta, et coniúncto nobis Sancto Spíritu, cæléstem conformatiónem nactos in áliam quodámmodo natúram transformátos, non iam hómines tantum, sed et fílios Dei ac cæléstes hómines nuncupári, ex eo quod divínæ consórtes natúræ sumus rédditi?
     Unum ígitur omnes sumus in Patre et Fílio ac Sancto Spíritu: unum, inquam, hábitus identitáte, unum conformatióne secúndum pietátem, et communióne sanctæ carnis Christi, et participatióne uníus et Sancti Spíritus.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Cor 10, 17; Ps 67(68), 11b.7a

R. Unus panis, et unum corpus multi sumus: * Omnes enim de uno pane et de uno cálice participámur, allelúia.
V. Parásti in bonitáte tua páuperi, Deus, qui inhabitáre facis desolátos in domo. * Omnes enim de uno pane et de uno cálice participámur, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Semper exsúltet pópulus tuus, Deus, renováta ánimæ iuventúte, ut, qui nunc lætátur in adoptiónis se glóriam restitútum, resurrectiónis diem spe certæ gratulatiónis exspéctet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)