lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 augustus 2026
XXII DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
   dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
   summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
   subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
   totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
   ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
   laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
   plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
   sit in cælis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
    Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
  Maiestátem et decórem induísti, *

2   amíctus lúmine sicut vestiménto. –

  Exténdens cælum sicut velum, *
3   qui éxstruis in aquis cenácula tua.
  Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
    qui ámbulas super pennas ventórum.

4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
      et minístros tuos ignem uréntem. –

5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
      non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
      super montes stabant aquæ. –

7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
      a voce tonítrui tui formídant.

8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
      in locum, quem statuísti eis.

9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
      neque converténtur operíre terram. –

10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
      inter médium móntium pertransíbunt,

11 potábunt omnes béstias agri, *
      exstínguent ónagri sitim suam.

12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
      de médio ramórum dabunt voces.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

II

13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
      de fructu óperum tuórum sátias terram.

14 Prodúcis fenum iuméntis *
      et herbam servitúti hóminum,
  edúcens panem de terra *

15   et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
  exhílarans fáciem in óleo, *
      panis autem cor hóminis confírmat. –

16 Saturabúntur ligna Dómini *
      et cedri Líbani, quas plantávit.

17 Illic pásseres nidificábunt, *
      eródii domus in vértice eárum.

18 Montes excélsi cervis, *
      petræ refúgium hyrácibus. –

19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
      sol cognóvit occásum suum.

20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
      in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
      et quǽrant a Deo escam sibi.

22 Oritur sol, et congregántur, *
      et in cubílibus suis recúmbunt.

23 Exit homo ad opus suum *
      et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

III

24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
      Omnia in sapiéntia fecísti, *
      impléta est terra creatúra tua.

25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
      illic reptília, quorum non est númerus, *
      animália pusílla cum magnis;

26 illic naves pertransíbunt, *
      Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –

27 Omnia a te exspéctant, *
      ut des illis escam in témpore suo.

28 Dante te illis, cólligent, *
      aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
      áuferes spíritum eórum, et defícient *
      et in púlverem suum reverténtur.

30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
      et renovábis fáciem terræ. –

31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
      lætétur Dóminus in opéribus suis.

32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
      qui tangit montes, et fúmigant.

33 Cantábo Dómino in vita mea, *
      psallam Deo meo quámdiu sum.

34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
      ego vere delectábor in Dómino. –

35 Defíciant peccatóres a terra †
      et iníqui, ita ut non sint. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V. Vestri beáti óculi quia vident.
R. Et aures vestræ quia áudiunt.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

11,18-20;12,1-13
Effusio animæ prophetæ

     Dómine, demonstrásti mihi, et cognóvi; tunc ostendísti mihi ópera eórum.
     Et ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam; et non cognóvi quia super me cogitavérunt consília: «Cædámus lignum in vigóre eius et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen eius non memorétur ámplius».
     Tu autem, Dómine exercítuum, qui iúdicas iuste et probas renes et corda: vídeam ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam. Iustus quidem tu es, Dómine, si dísputem tecum; verúmtamen de iudíciis loquar ad te. Quare via impiórum prosperátur? Bene est ómnibus, qui prævaricántur et iníque agunt. Plantásti eos et radícem misérunt, profíciunt et fáciunt fructum; prope es tu ori eórum et longe a rénibus eórum. Et tu, Dómine, nosti me, vidísti me et probásti cor meum tecum; ségrega eos quasi gregem ad víctimam et sanctífica eos in diem occisiónis.
     Usquequo lugébit terra et herba omnis regiónis siccábitur propter malítiam habitántium in ea? Consúmptum est ánimal et vólucre, quóniam dixérunt: «Non vidébit novíssima nostra». «Si cum pedítibus currens laborásti, quómodo conténdere póteris cum equis? Cum autem in terra pacis secúrus fúeris, quid fácies in silva condénsa Iordánis? Nam et fratres tui et domus patris tui, étiam ipsi fraudulénter egérunt advérsum te et clamavérunt post te plena voce; ne credas eis, cum locúti fúerint tibi bona». «Relíqui domum meam, dimísi hereditátem meam; dedi diléctam ánimæ meæ in manu inimicórum eius. Facta est mihi heréditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem, ídeo odívi eam. Numquid avis díscolor heréditas mea mihi? Numquid aves in circúitu contra eam?
     Veníte, congregámini, omnes béstiæ campi, properáte ad devorándum. Pastóres multi demolíti sunt víneam meam, conculcavérunt partem meam; dedérunt portiónem meam desiderábilem in desértum solitúdinis. Posuérunt eam in dissipatiónem; lugétque coram me desoláta, vastáta est omnis terra, quia nullus est qui recógitet corde». Super omnes colles in desérto venérunt vastatóres, quia gládius Dómini dévorat ab extrémo terræ usque ad extrémum eius; non est pax univérsæ carni. Seminavérunt tríticum et spinas messuérunt, laboravérunt et non eis próderit; confundémini a frúctibus vestris propter iram furóris Dómini.

RESPONSORIUM

Io 12, 27-28; Ps 41 (42), 6a

R. Nunc ánima mea turbáta est. Et quid dicam? Pater, salvífica me ex hora hac. Sed proptérea veni in horam hanc. * Pater, glorífica nomen tuum.
V. Quare tristis es, ánima mea, et quare conturbásti in me? * Pater, glorífica nomen tuum.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Agustíni epíscopi

(Sermo 23 A, 1-4: CCL 41, 321-323)

Dominus misertus est nostri

     Felíces sumus, si quod audímus et cantámus étiam faciámus. Audítio enim nostra seminátio, operátio autem fructus est séminis. Hoc prælocútus admonúerint caritátem vestram, ne infructuóse intrétis ecclésiam, audiéndo tanta bona non bene operándo. Quóniam grátia ipsíus salvi facti sumus, sicut dicit Apóstolus, non ex opéribus, ne forte quis extollátur; ipsíus enim sumus grátia salvi facti. Non enim præcéssit áliqua bona vita, quam ille désuper dilígeret et amáret, et díceret: Subveniámus, succurrámus istis homínibus, quóniam bene vivunt. Displícuit illi vita nostra, displícuit illi in nobis totum quidquid faciebámus, sed non ei displícuit quod ipse fecit in nobis. Itaque quod fécimus damnábit, quo ipse fecit salvábit.
     Non ergo erámus boni. Et misértus est nostri et misit Fílium suum qui morerétur, non pro bonis sed pro malis, non pro iustis sed pro ímpiis. Etenim Christus pro ímpiis mórtuus est. Et quid séquitur? Vix enim pro iusto quis móritur, nam pro bono fórsitan quis áudeat mori. Forte invenítur áliquis qui áudeat mori pro bono. Pro iniústo autem, pro ímpio, pro iníquo quis velit mori, nisi Christus solus, ita iustus ut étiam iniústos iustificáret?
     Nulla ergo, fratres mei, bona ópera habebámus, sed ómnia mala. Cum ergo tália essent facta hóminum, non deséruit hómines misericórdia ipsíus. Et misit Deus Fílium suum, ut redímeret nos, non auro, non argénto, sed prétio fusi sánguinis sui, agnus immaculátus ad víctimam ductus pro óvibus maculátis, si vel maculátis et non totis inféctis. Accépimus ergo hanc grátiam. Digne vivámus ipsa grátia quam accépimus, ne tantæ grátiæ iniúriam faciámus. Médicus tantus venit ad nos, dimísit ómnia peccáta nostra. Si vólumus íterum ægrotáre, non solum in nos perniciósi érimus, sed étiam médico ingráti.
     Sequámur ergo vias ipsíus quas nobis osténdit, præcípue humilitátis viam, quod factus est nobis ipse. Osténdit enim nobis viam humilitátis præcéptis, et fecit illam patiéndo pro nobis. Ut, posset ergo pro nobis mori, quod mori non póterat, Verbum caro factum est et habitávit in nobis. Immortális suscépit mortalitátem, ut morerétur pro nobis, et morte sua occíderet mortem nostram.
     Hoc fecit Dóminus, hoc nobis prǽstitit. Magnus humiliátus est, humiliátus occísus, occísus et resúrgens et exaltátus, ut mórtuos nos non relínqueret in inférno, sed exaltáret in se in resurrectióne mortuórum, quos exaltávit modo in fide et confessióne iustórum. Ergo viam nobis humilitátem dedit. Si ipsam tenuérimus, confitébimur Dómino, et non sine causa cantámus: Confitébimur tibi, Deus, confitébimur et invocábimus nomen tuum.

RESPONSORIUM

Ps 85 (86), 12-13a; 117 (118), 28

R. Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum; * Quia misericórdia tua magna est super me.
V. Deus meus es tu, et confitébor tibi, Deus meus, et exaltábo te. * Quia misericórdia tua magna est super me.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et præsta, ut in nobis, religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)