lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 september 2026
PER ANNUM, hebd. XXII
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

31,15-22.27-34
Salus et fœdus novum prænuntiantur

     Hæc dicit Dóminus: «Vox in Rama audíta est lamentatiónis, luctus et fletus Rachel plorántis fílios suos et noléntis consolári super eis, quia non sunt». Hæc dicit Dóminus: «Quiéscat vox tua a plorátu, et óculi tui a lácrimis, quia est merces óperi tuo, ait Dóminus, et reverténtur de terra inimíci. Et est spes novíssimis tuis, ait Dóminus, et reverténtur fílii ad términos suos. Audiens audívi Ephraim transmigrántem: “Castigásti me et erudítus sum quasi iuvénculus indómitus; convérte me et convértar quia tu Dóminus Deus meus. Postquam enim convertísti me, egi pæniténtiam; et postquam ostendísti mihi, percússi femur meum; confúsus sum et erúbui, quóniam sustínui oppróbrium adulescéntiæ meæ”. Estne fílius honorábilis mihi Ephraim aut puer delectábilis, quia ex quo locútus sum de eo, adhuc recordábor eius? Idcírco conturbáta sunt víscera mea super eum: míserans miserébor eius», ait Dóminus. Státue tibi lápides, pone tibi signa, dírige cor tuum in iter, viam, in qua ambulásti; revértere, virgo Israel, revértere ad civitátes tuas istas. Usquequo vagáberis, fília rebéllis? Quia creávit Dóminus novum super terram: fémina circúmdabit virum.
     «Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et seminábo domum Israel et domum Iudæ sémine hóminum et sémine iumentórum. Et sicut vigilávi super eos, ut evéllerem et demolírer et dissipárem et dispérderem et afflígerem, sic vigilábo super eos, ut ædíficem et plantem, ait Dóminus.
     In diébus illis non dicent ultra: “Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt”, sed unusquísque in iniquitáte sua moriétur; omnis homo, qui coméderit uvam acérbam, obstupéscent dentes eius.
     Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et fériam dómui Israel et dómui Iudæ pactum novum; non secúndum pactum, quod pépigi cum pátribus eórum in die, qua apprehéndi manum eórum, ut edúcerem eos de terra Ægýpti, pactum, quod írritum fecérunt, et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus. Sed hoc erit pactum, quod fériam cum domo Israel post dies illos, dicit Dóminus: Dabo legem meam in viscéribus eórum et in corde eórum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum. Et non docébit ultra vir próximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognósce Dóminum”; omnes enim cognóscent me, a mínimo eórum usque ad máximum, ait Dóminus, quia propitiábor iniquitáti eórum et peccáti eórum non memorábor ámplius».

RESPONSORIUM

Ps 50 (51), 12. 11

R. Cor mundum crea in me, Deus; * Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
V. Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele. * Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus

(Sermo 95, 4-6: PL 54, 462-464)

Beatitudo regni Christi

     Post prædicatiónem felicíssimæ paupertátis, áddidit Dóminus, dicens: Beáti qui lugent, quóniam ipsi consolabúntur. Luctus hic, dilectíssimi, cui consolátio ætérna promíttitur, non est cum mundi huius afflictióne commúnis; nec beátum quemquam fáciunt ista laménta, quæ totíus humáni géneris deploratióne fundúntur. Alia rátio est sanctórum gemítuum, ália beatárum causa lacrimárum. Religiósa tristítia aut aliénum peccátum luget aut próprium; nec de hoc dolet quod divína iustítia ágitur, sed de eo mæret quod humána iniquitáte commíttitur; ubi magis plangéndus est fáciens malígna quam pátiens, quia iniústum malítia sua demérgit ad pœnam, iustum autem tolerántia ducit ad glóriam.
     Deínde ait Dóminus: Beáti mites, quóniam ipsi hereditáte possidébunt terram. Mítibus atque mansuétis, humílibus ac modéstis et ad ómnium iniuriárum tolerántiam præparátis possidénda terra promíttitur. Nec parva æstimánda est hæc aut vilis heréditas, tamquam a cælésti habitatióne discréta sit, cum regnum cælórum non álii intellegántur intráre. Terra ergo promíssa mítibus et in possessiónem danda mansuétis, caro sanctórum est, quæ ob humilitátis méritum felíci resurrectióne mutábitur et immortalitátis glória vestiétur, in nullo iam spirítui unitátis habitúra consénsum. Tunc enim extérior homo interióris hóminis erit quiéta et intemeráta posséssio.
     Possidébunt enim illam mites pace perpétua et nihil umquam de eórum iure minuétur, cum corruptíbile hoc indúerit incorruptiónem, et mortále hoc indúerit immortalitátem, ut perículum vertátur in prǽmium, et quod fuit óneri sit honóri.

RESPONSORIUM

Mt 5, 5-6.4

R. Beáti qui lugent, quóniam ipsi consolabúntur; * Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.
V. Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram. * Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.

ORATIO

Orémus:
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et præsta, ut in nobis, religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)