Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
S. Pii de Pietrelcina, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
In vico Pietrelcina apud Beneventum in Italia ortus est anno 1887 et, Ordinem Fratrum Minorum Capuccinorum
ingressus ac sacerdotio auctus, præsertim in conventu oppiduli Sancti Ioannis Rotundi in Apulia summa cum pastorali deditione
ministerium prǽbuit, fidelium spirituali moderatione pænitentium reconciliatione et providenti erga infirmos pauperesque cura,
populo Dei inserviens in oratione et humilitate. Christo crucifixo plene configuratus, die 23 septembris 1968 peregrinationem terrenam complevit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.
In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)
I
2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3 Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.
4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
et ab inimícis meis salvus ero. –
5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
et torréntes Bélial conturbavérunt me;
6 funes inférni circumdedérunt me, *
præoccupavérunt me láquei mortis.
7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
et ad Deum meum clamávi;
exaudívit de templo suo vocem meam, *
et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
8 Commóta est et contrémuit terra; †
fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
quóniam irátus est.
9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
et ignis de ore eius dévorans; *
carbónes succénsi processérunt ab eo.
10 Inclinávit cælos et descéndit, *
et calígo sub pédibus eius. –
11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
ferebátur super pennas ventórum.
12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
in circúitu eius tabernáculum eius, *
tenebrósa aqua, nubes áeris.
13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
grando et carbónes ignis. –
14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
et Altíssimus dedit vocem suam: *
grando et carbónes ignis.
15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
fúlgura iecit et conturbávit eos.
16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
ab increpatióne tua, Dómine, *
ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –
17 Misit de summo et accépit me *
et assúmpsit me de aquis multis;
18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
et ab his, qui odérunt me, *
quóniam confortáti sunt super me.
19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
et factus est Dóminus fulciméntum meum;
20 et edúxit me in latitúdinem, *
salvum me fecit, quóniam vóluit me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,
22 quia custodívi vias Dómini, *
nec ímpie recéssi a Deo meo.
23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
et iustítias eius non réppuli a me;
24 et fui immaculátus cum eo *
et observávi me ab iniquitáte.
25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –
26 Cum sancto sanctus eris *
et cum viro innocénte ínnocens eris
27 et cum elécto eléctus eris *
et cum pervérso cállidus eris.
28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
et óculos superbórum humiliábis.
29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
Deus meus illúminat ténebras meas.
30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
et in Deo meo transíliam murum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
V.
Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R.
Quæ procedébant de ore ipsíus.
LECTIO PRIOR
De libro Ezechiélis prophétæ
In diébus illis: Facta est super me manus Dómini et edúxit me in spíritu Dómini et pósuit me in médio campi, qui erat plenus
óssibus, et circumdúxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super fáciem campi siccáque veheménter. Et dixit ad me:
«Fili hóminis, putásne vivent ossa ista?». Et dixit ad me: «Vaticináre super ossa ista et dices eis: Ossa árida, audíte verbum
Dómini. Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his: Ecce ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis, et dabo super vos nervos et
succréscere fáciam super vos carnes et superexténdam in vobis cutem et dabo vobis spíritum, et vivétis et sciétis quia ego
Dóminus». Et prophetávi, sicut præcéperat mihi. Factus est autem sónitus, prophetánte me, et ecce commótio; et accessérunt
ossa ad ossa, unumquódque ad iunctúram suam. Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascendérunt, et exténta est in eis
cutis désuper, sed spíritum non habébant. Et dixit ad me: «Vaticináre ad spíritum; vaticináre, fili hóminis, et dices ad
spíritum: Hæc dicit Dóminus Deus: A quáttuor ventis veni, spíritus, et insúffla super interféctos istos, ut revivíscant».
Et prophetávi, sicut præcéperat mihi, et ingréssus est in ea spíritus; et vixérunt steterúntque super pedes suos, exércitus grandis nimis valde.
Et dixit ad me: «Fili hóminis, ossa hæc univérsa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra,
et abscíssi sumus”. Proptérea vaticináre et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego apériam túmulos vestros et edúcam
vos de sepúlcris vestris, pópulus meus, et indúcam vos in terram Israel; et sciétis quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra
vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópulus meus. Et dabo spíritum meum in vobis, et vivétis, et collocábo vos super
humum vestram, et sciétis quia ego Dóminus. Locútus sum et fácio», ait Dóminus Deus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Lítteris sancti Pii de Pietrelcína, presbýteri
Paráre divínus Artifex lápides, quibus ædifícium ætérnum éxstruat, quærit assíduis tunsiónibus scalpri salutíferi et diligénti expoliatióne, uti
mitíssima mater nostra, sancta Ecclésia Cathólica, canit in hymno offícii dedicatiónis ecclésiæ. Et sic vere est.
ánima quæque ad ætérnam destináta glóriam se óptime lapis ad ædifícium ætérnum erigéndum constitúta definíre potest. Structóri ædem erigéndam
quærénti óptime primum lápides ipsam exstructúras expolíre opórtet. Quod ille mállei scalpríque tunsiónibus conséquitur. Páriter vero Pater cæléstis
in ánimas eléctas se gerit, quæ, inde ab ætérno, summa sapiéntia ac providéntia Eius ad ædifícium ætérnum erigéndum destinátæ sunt.
ánima autem ad regnándum cum Christo in glória ætérna constitúta mállei scalpríque tunsiónibus expoliénda est, quibus útitur divínus Artifex, ut
lápides, seu scílicet ánimas eléctas, paret. At quæ mállei hæ scalpríque tunsiónes? Umbræ, soror mea, timóres, temptatiónes, spíritus mæróres ac
spirituáles timóres áliquam ægritúdinem oléntes, et moléstiæ córporis.
Grátias, ergo, ágite infinítæ pietáti ætérni Patris, qui sic ánimam vestram ad salútem deputátam gerit. Cur non gloriári benévolis his óptimi ex
ómnibus pátribus adiúnctis? Aperíte cor huic cælésti animárum médico et trádite vos omni fidúcia pleni sanctíssimis eius bráchiis: qui vos tamquam
eléctos gerit, ut cómminus Iesum super clivum Calvárii sequámini. Lætítia ego et sollertíssimo ánimi motu quómodo in vobis grátia se gésserit consídero.
Haud dubitétis quin ómnia, quæ ánimæ vestræ occurrérunt, Dóminus ordináverit. Ne timeátis ídeo in malum seu iniúriam Dei incúrrere! Suffíciat
vobis scire in tota vestræ vitæ ratióne numquam offendísse Dóminum, qui immo magis magísque celebrátus est.
Si hic benevolentíssimus Sponsus ánimæ vestræ latet, id facit non quia, uti existimátis, de perfídia vestra vindicáre velit, sed quia ámplius
periclitátur ille fidelitátem ac constántiam vestram et eméndat vos prætérea a morbis quibúsdam, qui tales óculis carnálibus non vidéntur, morbi
scílicet culpǽque illæ, quarum ne iustus quidem immúnis est. Dícitur enim in sacris páginis: «Sépties enim cadet iustus» (Prov 24, 16).
Et crédite mihi, quia, si tam afflíctos vos nescírem, minus lætárer, cum Dóminum intellígerem minus vobis donáre gemmas ... Eícite, sicut temptatiónes,
dúbia advérsa ... Eícite et dúbia, quæ ad vestræ pértinent vitæ ratiónem, scílicet quod divínas vocatiónes non audítis et dúlcia obsístitis invitaménta
Sponsi. Quæ ómnia non ex bono spírito, sed a malo procédunt. De diabólicis ágitur ártibus, quæ, ut a perfectióne abeátis vel saltem iter ad eam
retardétis, atténdunt. Ne demittátis ánimum!
Quandóque pandat se Iesus, grátias ipsi ágite; si se abscóndit, áttamen grátias ágite: ómnia delíciæ sunt amóris. Cúpio vos cum Iesu super crucem
spíritum trádere et cum Iesu exclamáre: «Consummátum est!» (Io 19, 30).
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctum Pium, presbýterum, crucis Fílii tui singulári grátia partícipem esse donásti,
et per eius ministérium misericórdiæ tuæ mirabília renovásti, concéde nobis, ut, eius intercessióne, passiónibus Christi iúgiter
sociáti ad resurrectiónis glóriam felíciter perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)