lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 november 2026
S. Elisabeth Hungariæ, memoria


Anno 1207 ex Andrea, rege Hungariæ, nata, adhuc puellula nuptui tradita est Ludovico Lantgravio Thuringiæ, cui tres genuit filios. Rerum cælestium meditationi intenta et post viri mortem paupertatem amplexa, valetudinarium erexit in quo ipsa ægrotis inserviebat. Mortua est Marburgi anno 1231.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hæc fémina laudábilis
et honoráta méritis,
ut sanctis pollet móribus,
triúmphat sic cum ángelis.

Ex corde devotíssimo
orans Deum cum lácrimis,
vigíliis, ieiúniis
hærébat hæc assíduis.

Contémnens mundi glóriam
ac mente semper íntegra,
perféctam post iustítiam
migrávit super sídera.

Quæ sanctitátis áctibus
sua ditávit límina,
lætátur nunc perpétuis
cæléstis ædis prǽmiis.

Laus uni ac trino Dómino,
qui nos eius precátibus,
perácto vitæ término,
coniúngat cæli cívibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

9, 1 – 10, 2
Salus Sion promittitur

     Verbum Dómini in terra Hadrach et Damásci requiéi eius, quia Dómini est óculus Aram sicut omnes tribus Israel. Emath quoque in términis eius et Tyrus et Sidon, quæ sápiens est valde. Et ædificávit Tyrus munitiónem suam et coacervávit argéntum quasi púlverem et aurum ut lutum plateárum. Ecce Dóminus possidébit eam et percútiet in mari fortitúdinem eius; et hæc igni devorábitur. Vidébit Ascalon et timébit, et Gaza dolóre torquétur nimis, et Accaron, quóniam confúsa est spes eius; et períbit rex de Gaza, et Ascalon non habitábitur. Et habitábit spúrius in Azóto, et dispérdam supérbiam Philísthim. Et áuferam sánguinem eius de ore eius et abominatiónes eius de médio déntium eius, et relinquétur étiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusǽus. Et circúmdabo domum meam ut præsídium contra eúntes et reverténtes; et non transíbit super eos ultra exáctor, quia nunc vidi in óculis meis.
     Exsúlta satis, fília Sion; iúbila, fília Ierúsalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvátor ipse, pauper et sedens super ásinum et super pullum fílium ásinæ. Et dispérdam currum ex Ephraim et equum de Ierúsalem; et confringétur arcus belli, et loquétur pacem géntibus. Et impérium eius a mari usque ad mare et a flúmine usque ad fines terræ.
     Tu quoque: in sánguine testaménti tui éxtraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Convertímini ad munitiónem, vincti spei; hódie quoque annúntians: Duplícia reddam tibi. Nam exténdi mihi Iudam quasi arcum, implévi Ephraim; et suscitábo fílios tuos, Sion, super fílios tuos, Grǽcia, et ponam te quasi gládium fórtium. Et Dóminus super eos vidébitur, et exíbit ut fulgur iáculum eius; et Dóminus Deus in tuba canet et vadet in procéllis austri. Dóminus exercítuum próteget eos; et devorábunt et conculcábunt lápides fundæ, et bibent, agitabúntur quasi vino et replebúntur ut phíalæ et quasi córnua altáris.
     Et salvábit eos Dóminus Deus eórum in die illa, ut gregem pópuli sui, quia lápides corónæ fulgébunt super terram eius. Quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius! Fruméntum succréscere facit iúvenes et mustum vírgines. Pétite a Dómino plúviam in témpore plúviæ serótinæ. Dóminus facit fúlgura et plúviam imbris dabit eis, síngulis herbam in agro. Quia théraphim loquúntur inánia, et divíni vident mendácium, et sómnia loquúntur vana, vane consolántur; idcírco migrant quasi grex, affligúntur, quia non est eis pastor.

RESPONSORIUM

Zac 9, 9; Io 12, 14

R. Exsúlta satis, fília Sion; iúbila, fília Ierúsalem: * Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvátor ipse, pauper et sedens super ásinum et super pullum fílium ásinæ.
V. Invénit Iesus aséllum et sedit super eum, sicut scriptum est: * Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvátor ipse, pauper et sedens super ásinum et super pullum fílium ásinæ.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola a Conrádo de Marburg, sanctæ Elísabeth spiritáli moderatóre, scripta

(Ad pontificem anno 1232:
A. Wyss, Hessisches Urkundenbuch I, Leipzig 1879, 31-35)

Elisabeth in pauperibus Christum cognovit et dilexit

     Iamiam Elísabeth pollére cœpit virtútibus quóniam, sicut in omni vita sua páuperum fuit consolátrix, ita tunc plene cœpit esse famelicórum reparátrix, præcípiens sibi iuxta quoddam castrum suum hospitále fíeri, in quo plúrimos infírmos et débiles recollégit; ómnibus étiam eleemósynam ibi requiréntibus caritátis benefícium large distríbuit, et non solum ibi, sed in ómnibus fínibus et términis sui viri iurisdictiónis, omnes suos provéntus táliter evácuans de quáttuor viri sui principátibus, ut tandem omnem cultum et omnes vestes pretiósas in usus páuperum fáceret venúmdari.
     Hoc habens in consuetúdine quod bis in die, mane et in véspere, omnes infírmos suos personáliter visitávit, ita quod illórum qui erant inter álios magis abominábiles, curam personáliter gerens, quosdam pavit, quibúsdam stravit, quosdam in úmeris suis sústulit et multa ália offícia humanitátis impéndit; et in iis ómnibus viri sui, felícis memóriæ, volúntas non ingráta fuit invénta. Tandem ipsa, maríto suo defúncto, ad summam tendens perfectiónem, cum multis lácrimis a me popóscit ut eam permítterem ostiátim mendicáre.
     Et in ipso Parascéve, cum nudáta essent altária, pósitis mánibus super altáre in quadam cappélla sui óppidi, ubi Minóres Fratres locáverat, præséntibus quibúsdam, própriæ voluntáti et ómnibus pompis mundi, et iis quæ Salvátor in Evangélio consúluit relinquénda, renuntiávit. Quo facto ipsa videns se a tumúltu sǽculi et glória mundána illíus terræ, in qua vivénte maríto suo glorióse víxerat, posse absorbéri, me licet invítum secúta est Marpurg; ibi in óppido constrúxit quoddam hospitále, infírmos et débiles recólligens, miserabilióres et magis despéctos mensæ suæ appósuit.
     Præter hæc ópera actíva, coram Deo dico, quod raro vidi mulíerem magis contemplatívam, quia quædam et quidam religiósi, ipsa a secréto oratiónis veniénte, frequéntius vidérunt fáciem eius mirabíliter fulgéntem et quasi solis rádios ex óculis eius procedéntes.
     Ante óbitum confessiónem eius audívi, et dum quǽrerem quid de sua substántia et suppelléctile esset ordinándum, respóndit quod ómnia quæ iam dudum videbátur possidére, erant páuperum, et rogávit me quod ómnia ipsis distribúerem, præter vilem túnicam qua ipsa indúta fuit et in qua ipsa vellet sepelíri. His peráctis accépit corpus Dómini et póstea usque ad horam vespertínam frequénter loquebátur de óptimis quæ audíerat in prædicatióne; deínde sibi omnes assidéntes devotíssime Deo comméndans, quasi suáviter obdormiéndo exspirávit.

RESPONSORIUM

Iudt 15, 11 (Vg); Act 10, 4

R. Fecísti viríliter et confortátum est cor tuum, eo quod castitátem amáveris: * Et ídeo eris benedícta in ætérnum.
V. Oratiónes tuæ et eleemósynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspéctu Dei. * Et ídeo eris benedícta in ætérnum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátæ Elísabeth tribuísti in paupéribus Christum cognóscere ac venerári, da nobis, eius intercessióne, egénis et tribulátis iugi caritáte servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)