lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 aprilis 2027
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.

V. Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R. Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

2, 1-11

Ad Ecclesias Ephesi et Smyrnæ

     Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi: Angelo ecclésiæ, quæ est Ephesi, scribe:
     Hæc dicit, qui tenet septem stellas in déxtera sua, qui ámbulat in médio septem candelabrórum aureórum: Scio ópera tua et labórem et patiéntiam tuam, et quia non potes sustinére malos, et tentásti eos, qui se dicunt apóstolos et non sunt, et invenísti eos mendáces; et patiéntiam habes et sustinuísti propter nomen meum et non defecísti. Sed hábeo advérsus te quod caritátem tuam primam reliquísti. Memor esto ítaque unde excíderis, et age pæniténtiam et prima ópera fac; sin autem, vénio tibi et movébo candelábrum tuum de loco suo, nisi pæniténtiam égeris. Sed hoc habes, quia odísti facta Nicolaitárum, quæ et ego odi.
     Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Vincénti dabo ei édere de ligno vitæ, quod est in paradíso Dei.
     Et ángelo ecclésiæ, quæ est Smyrnæ, scribe:
     Hæc dicit Primus et Novíssimus, qui fuit mórtuus et vixit: Scio tribulatiónem tuam et paupertátem tuam — sed dives es — et blasphémiam ab his, qui se dicunt Iudǽos esse et non sunt, sed sunt synagóga Sátanæ. Nihil horum tímeas, quæ passúrus es. Ecce missúrus est Diábolus ex vobis in cárcerem, ut tentémini, et habébitis tribulatiónem diébus decem. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.
     Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Qui vícerit, non lædétur a morte secúnda.

RESPONSORIUM

Ap 2, 10. 11; Sir 4, 33

R. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ; * qui vícerit non lædétur a morte secúnda, allelúia.
V. Usque ad mortem agonizáre pro iustítia, et Deus expugnábit pro te inimícos tuos. * Qui vícerit non lædétur a morte secúnda, allelúia.

LECTIO ALTERA

E Libris sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi ad Mónimum

(Lib. 2, 11-12: CCL 91, 46-48)

Sacramentum unitatis et caritatis

     Hæc spiritális ædificátio córporis Christi, quæ fit in caritáte (cum scílicet, secúndum beáti Petri sermónem, lápides vivi ædificántur in domum spiritálem, in sacerdótium sanctum, offeréntes spiritáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum), hæc, inquam, ædificátio spiritális, numquam opportúnius pétitur quam cum ab ipso Christi córpore (quod est Ecclésia) in sacraménto panis et cálicis ipsum Christi corpus et sanguis offértur: Calix enim, quem bíbimus, communicátio sánguinis Christi est, et panis, quem frángimus, participátio córporis Dómini est; quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnésque de uno pane participámus.
     Et proptérea pétimus, ut scílicet ea grátia, qua factum est ut Ecclésia Christi corpus fíeret, eádem grátia fiat ut ómnia membra caritátis, manénte compáge, in unitáte córporis persevérent.
     Hoc autem digne pétimus illíus in nobis dono Spíritus fíeri, qui est unus Spíritus et Patris et Fílii; quia sancta naturális únitas et æquálitas et cáritas Trínitas, quæ unus solus et verus est Deus, unanimitáte sanctíficat, quos adóptat.
     Propter hoc dícitur: Quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.
     Spíritus quippe Sanctus, qui unus est Patris et Fílii, hoc operátur in his, quibus grátiam tríbuit adoptiónis divínæ, quod operátus est étiam in illis, qui in libro Actuum Apostolórum inveniúntur eúndem Spíritum accepísse. De quibus dícitur: Multitúdinis autem credéntium erat cor unum et ánima una; unum enim cor et ánimam fécerat multitúdinis credéntium in Deo qui Patris et Fílii unus est Spíritus, et cum Patre ac Fílio unus est Deus.
     Unde et Apóstolus hanc spiritálem unitátem in vínculo pacis sollícite dicit esse servándam, sic Ephésios monens: Obsecro ítaque vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis, unum corpus et unus Spíritus.
     Deus enim, dum caritátem suam per Spíritum Sanctum diffúsam in ea custódit, ipsam Ecclésiam sibi gratum sacrifícium facit, quæ ipsam semper possit grátiam spiritális caritátis accípere, per quam se possit hóstiam vivam, sanctam, Deo placéntem iúgiter exhibére.

RESPONSORIUM

Io 17, 20. 21. 22. 18

R. Pro eis rogo, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te; et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi illis, * ut sint unum, sicut nos unum sumus, allelúia.
V. Sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum. * Ut sint unum, sicut nos unum sumus, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Fac nos, quǽsumus, omnípotens Deus, Dómini resurgéntis prædicáre virtútem, ut, cuius múneris pignus accépimus, manifésta dona comprehéndere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)