Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
Pro O.P.: B. Hosannæ de Kotor, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes. Allelúia.
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
I
1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
„Non requíret, non est Deus." –
5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
omnes inimícos suos aspernátur. –
6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
in generatiónem et generatiónem ero sine malo."
7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes. Allelúia.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas. Allelúia.
12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
ne obliviscáris páuperum.
13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –
14 Vidísti: †
tu labórem et dolórem consíderas, *
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper, *
órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
quæres peccátum illíus et non invénies. –
16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas. Allelúia.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum. Allelúia.
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –
4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
et linguam magníloquam.
5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
lábia nostra a nobis sunt; *
quis noster dóminus est?" –
6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
ponam in salutári illum, quem despíciunt."
7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –
8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
a generatióne hac in ætérnum.
9 In circúitu ímpii ámbulant, *
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum. Allelúia.
V.
Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R.
Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi ángelum descendéntem de cælo habéntem clavem abýssi et caténam magnam in manu sua. Et apprehéndit
dracónem, serpéntem antíquum, qui est Diábolus et Sátanas, et ligávit eum per annos mille, et misit eum in abýssum
et clausit et signávit super illum, ut non sedúcat ámplius gentes, donec consumméntur mille anni; post hæc opórtet
illum solvi módico témpore. Et vidi thronos, et sedérunt super eos, et iudícium datum est illis, et ánimas
decollatórum propter testimónium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoravérunt béstiam neque imáginem eius nec
accepérunt charactérem in fróntibus et in mánibus suis; et vixérunt et regnavérunt cum Christo mille annis. Céteri
mortuórum non vixérunt, donec consumméntur mille anni. Hæc est resurréctio prima. Beátus et sanctus, qui habet partem
in resurrectióne prima! In his secúnda mors non habet potestátem, sed erunt sacerdótes Dei et Christi et regnábunt cum illo mille annis.
Et cum consummáti fúerint mille anni, solvétur Sátanas de cárcere suo et exíbit sedúcere gentes, quæ sunt in quáttuor
ángulis terræ, Gog et Magog, congregáre eos in prœlium, quorum númerus est sicut aréna maris. Et ascendérunt super
latitúdinem terræ et circumiérunt castra sanctórum et civitátem diléctam. Et descéndit ignis de cælo et devorávit
eos; et Diábolus, qui seducébat eos, missus est in stagnum ignis et súlphuris, ubi et béstia et pseudoprophéta, et
cruciabúntur die ac nocte in sǽcula sæculórum.
Et vidi thronum magnum cándidum et sedéntem super eum, a cuius aspéctu fugit terra et cælum, et locus non est invéntus
eis. Et vidi mórtuos, magnos et pusíllos, stantes in conspéctu throni; et libri apérti sunt. Et álius liber apértus
est, qui est vitæ; et iudicáti sunt mórtui ex his, quæ scripta erant in libris secúndum ópera ipsórum. Et dedit mare
mórtuos, qui in eo erant, et mors et inférnus dedérunt mórtuos, qui in ipsis erant; et iudicáti sunt sínguli secúndum
ópera ipsórum. Et mors et inférnus proiécti sunt in stagnum ignis. Hæc mors secúnda est, stagnum ignis. Et si quis non
est invéntus in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Evangélium Ioánnis
Quod opórteat dilectióni erga se inhærére, et quantum ex eo quod ei coniúncti sumus cómmodi nobis evéniat volens
osténdere, vitem quidem Dóminus seípsum esse dicit; qui autem ei sunt uníti, atque ínsiti quodámmodo et infíxi,
et iam facti sunt natúræ ipsíus consórtes, participáto nempe Sancto Spíritu (sanctus enim Christi Spíritus nos ei
coniúngit), hos palmítibus cómparat.
Eórum enim, qui ad vitem accédunt, adhæsio voluntátis est atque propósiti; eius autem coniúnctio nobíscum, afféctus
et habitúdinis. Ex bono quippe propósito nos ad Christum accéssimus per fidem; genus autem ipsíus facti sumus,
adoptiónis dignitátem ab eo consecúti. Etenim, iuxta sanctum Paulum, qui adhæret Dómino, unus spíritus est.
Sicut ergo álibi per vocem Prophétæ basis et fundaméntum nominátus est (super ipsum enim nos ædificámur, et lápides
nuncupáti sumus vivéntes ac spiritáles in sacerdótium sanctum, in habitáculum Dei in Spíritu, nec álio modo póssumus
in hoc ædificári, nisi Christus nobis fundaméntum fúerit), hic quoque eódem sensu vitem seípsum esse ait, pálmitum,
qui ex ea sunt, quasi matrem et alúmnam.
Regeneráti enim sumus ex ipso et in ipso, in Spíritu, ad feréndum fructum vitæ, non véteris illíus et exsolétæ, sed
eius quæ novitáte vitæ constat et erga ipsum caritáte. Conservámur autem in esse, ipsi quodámmodo insérti, et trádito
nobis sancto mandáto mórdicus inhæréntes, et nobilitátis bonum serváre studéntes, id est, non sinéntes prorsus
inhabitántem in nobis Spíritum vel mínimum contristári, per quem habitáre in nobis Deus intellégitur.
Quómodo enim simus in Christo, et is in nobis, ipse nobis sápiens Ioánnes osténdit, dicens: In hoc cognóscimus quóniam
in eo manémus, et ipse in nobis, quóniam de Spíritu suo dedit nobis.
Quemádmodum enim radix naturálem suam qualitátem palmítibus impértit, sic unigénitum Dei Verbum Dei ac Patris suǽque
natúræ quandam véluti cognatiónem sanctis ínserit, Spíritum lárgiens iis potíssimum qui uníti sunt ei per fidem, et
omnímodam sanctitátem, eósque ad pietátem alit, omnísque virtútis ac bonitátis cognitiónem in iis operátur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui ad ætérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, da pópulo tuo fídei
speíque constántiam, ut non dubitémus implénda, quæ te nóvimus auctóre promíssa. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)