Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O vir beáte, Apóstolis
comes labórum sédule
adiútor atque múneris,
laudes precésque súscipe.
Christi per illos núntios
exórta sunt lætíssima
et veritátis sǽcula
et pacis atque gáudii.
Assúmptus et tu cǽlitus
ad tanta consors póndera,
compar nitéscis glória
potentiáque prómines.
Tu, seminátor lúminis,
fac sole Christi vívido
virére ubíque gérmina
cæli replénda ad hórrea.
Simúlque cum primóribus
summo astitúrus Iúdici,
da nostra solvi débita,
nos da fovéri grátia.
Sit Trinitáti glória,
quæ præstet in cæléstibus
nos eius omni témpore
gaudére tecum prǽmiis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Iósue
Cum audísset Adonísedec rex Ierúsalem, quod cepísset Iósue Hai et subvertísset eam — sicut
enim fécerat Iéricho et regi eius, sic fecit Hai et regi illíus — et quod pacem fecíssent Gabaonítæ cum Israel et
essent in médio eórum, timuérunt valde. Urbs enim magna erat Gábaon, sicut una regálium civitátum, et maior óppido
Hai, omnésque viri eius bellatóres fortíssimi. Misit ergo Adonísedec rex Ierúsalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam
regem Iérimoth, ad Iaphía quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens: «Ascéndite ad me et ferte præsídium,
ut expugnémus Gábaon, quia fecit pacem cum Iósue et fíliis Israel». Congregáti ígitur ascendérunt quinque reges
Amorræórum, rex Ierúsalem, rex Hebron, rex Iérimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercítibus suis; et castrametáti
sunt circa Gábaon oppugnántes eam.
Habitatóres autem Gábaon misérunt ad Iósue, qui tunc morabátur in castris apud Gálgalam, et dixérunt ei: «Ne rétrahas
manus tuas ab auxílio servórum tuórum! Ascénde cito et líbera nos ferque præsídium: convenérunt enim advérsum nos
omnes reges Amorræórum, qui hábitant in montánis». Ascendítque Iósue de Gálgalis, et omnis exércitus bellatórum cum
eo, viri fortíssimi. Dixítque Dóminus ad Iósue: «Ne tímeas eos! In manus enim tuas trádidi illos; nullus tibi ex eis
resístere póterit». Irruit ítaque Iósue super eos repénte tota ascéndens nocte de Gálgalis, et conturbávit eos Dóminus
a fácie Israel; contrivítque plaga magna in Gábaon ac persecútus est per viam ascénsus Béthoron et percússit usque
Azéca et Macéda. Cumque fúgerent fílios Israel et essent in descénsu Béthoron, Dóminus misit super eos lápides magnos
de cælo usque Azéca, et mórtui sunt multo plures lapídibus grándinis, quam quos gládio percússerant fílii Israel.
Tunc locútus est Iósue Dómino in die, qua trádidit Amorrǽum in conspéctu filiórum Israel, dixítque coram Israel: «Sol,
in Gábaon ne moveáris, et, luna, in valle Aialon». Steterúntque sol et luna, donec ulciscerétur se gens de inimícis suis.
Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit ítaque sol in médio cæli et non festinávit occúmbere spátio uníus fere
diéi. Non fuit ántea et póstea sicut dies illa, obœdiénte Dómino voci hóminis, quia Dóminus pugnávit pro Israel.
Sicut præcéperat Dóminus Móysi servo suo, ita præcépit Móyses Iósue, et ille univérsa complévit; non prætériit de
univérsis mandátis ne unum quídem verbum, quod iússerat Dóminus Móysi.
Cepit ítaque Iósue omnem terram hanc, montánam et Nageb terrámque Gosen et Séphelam et Arabam montémque Israel et
campéstria eius, a monte Calvo, qui ascéndit Seir, usque Baálgad in planítie Líbani subter montem Hermon; omnes reges
eórum cepit, percússit et occídit.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Chromátii epíscopi in Evangélium Matthǽi/b>
Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi super montem pósita, neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat
ómnibus qui in domo sunt. Sal terræ Dóminus discípulos suos appellávit, quia infatuáta a diábolo corda humáni géneris, per cæléstem sapiéntiam, condiérunt.
Nunc quoque lumen mundi eos núncupat, quia, a se ipso, qui verum et ætérnum lumen est, illumináti, ipsi quoque lumen facti sunt tenebrárum.
Nam quia ipse sol iustítiæ est, non immérito étiam discípulos suos lumen mundi cognóminat; quia per ipsos, quasi per quosdam micántes rádios, univérso
orbi cognitiónis suæ lumen infúdit; fugavérunt enim a córdibus hóminum ténebras erróris, luce veritátis osténsa.
Per ipsos namque illumináti étiam nos, ex ténebris lumen sumus effécti, dicénte Apóstolo: Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino; sicut
fílii lucis ambuláte. Et íterum: Non estis fílii noctis neque tenebrárum, sed estis fílii lúminis et fílii diéi.
Mérito et sanctus Ioánnes in epístola sua testátus est, dicens: Deus lux est, et qui manet in Deo, in lúmine est, sicut et ipse est in lúmine. Unde,
quia de ténebris erróris liberátos nos esse gaudémus, semper quasi fílii lucis in lúmine ambuláre debémus. Unde Apóstolus ait: Inter quos lucétis sicut
luminária in hoc mundo, verba vitæ continéntes.
Quod si non faciámus, vidébimur tam necessárii lúminis utilitátem, ad damnum tam nostrum quam aliórum, infidelitáte nostra velut quodam velámine obtégere
et obumbráre. Quaprópter et illum, qui taléntum, ad lucrum cæléstis negotiatiónis accéptum, abscóndere magis vóluit quam ad mensam nummuláriis dare,
débitam pœnam incurrísse scimus et légimus.
Et idcírco lucérna illa splendens, quæ ad usum salútis nostræ accénsa est, semper lucére debet in nobis. Habémus enim lucérnam cæléstis mandáti et grátiæ
spiritális, de qua David rétulit: Mandátum tuum lucérna pédibus meis, et lux sémitis meis. De qua et Sálomon ait: Quóniam lucérna est præcéptum legis.
Unde lucérna hæc legis ac fídei non occultánda nobis est, sed ad salútem multórum semper in Ecclésia velut in candelábro constituénda, ut veritátis ipsíus
luce et nos fruámur, et omnes credéntes illuminéntur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi,
quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)