lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 iunius 2027
S. Aloisii Gonzaga, religiosi, memoria


Natus est anno 1568 prope Mantuam in Longobardia, ex principibus Castellionis. A matre pie educatus, ad religionem maxime inclinatus apparuit. Aviti principatus iure in fratrem transmisso, Societati Iesu Romæ se adiunxit, et dum ægrotis in nosocomiis inserviebat, morbo correptus, mortuus est anno 1591.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro primo Samuélis

17, 1-10.32.38-51
David prœlium cum Goliath committit

    In diébus illis: Congregántes Philísthim ágmina sua in prœlium, convenérunt in Socho Iudæ et castrametáti sunt inter Socho et Azéca in Efesdómmim. Porro Saul et viri Israel congregáti venérunt in vallem Terebínthi et instruxérunt áciem ad pugnándum contra Philísthim. Et Philísthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex áltera parte; vallísque erat inter eos.
     Et egréssus est vir propugnátor de castris Philisthinórum nómine Góliath de Geth altitúdinis sex cubitórum et palmi. Et cassis ǽrea super caput eius, et loríca squamáta induebátur; porro pondus lorícæ eius quinque mília siclórum æris. Et ócreas ǽreas habébat in crúribus et acínaces ǽreus erat inter úmeros eius. Hastíle autem hastæ eius erat quasi liciatórium texéntium, ipsum autem ferrum hastæ eius sescéntos siclos habébat ferri; et ármiger eius antecedébat eum. Stansque clamábat advérsum ágmina Israel et dicébat eis: «Quare venítis paráti ad prœlium? Numquid ego non sum Philisthǽus, et vos servi Saul? Elígite ex vobis virum, et descéndat ad singuláre certámen! Si quíverit pugnáre mecum et percússerit me, érimus vobis servi; si autem ego prævalúero et percússero eum, vos servi éritis et serviétis nobis». Et aiébat Philisthǽus: «Ego exprobrávi agmínibus Israel hódie: Date mihi virum, et íneat mecum singuláre certámen!».
     Cum David fuísset addúctus ad Saul, locútus est ei: «Non cóncidat cor cuiúsquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnábo advérsus Philisthǽum istum».
     Et índuit Saul David vestiméntis suis et impósuit gáleam æream super caput eius et vestívit eum loríca. Accínctus ergo David gládio eius super vestem suam cœpit tentáre, si armátus posset incédere; non enim habébat consuetúdinem. Dixítque David ad Saul: «Non possum sic incédere, quia nec usum hábeo». Et depósuit ea et tulit báculum suum in manu sua; et elégit sibi quinque levíssimos lápides de torrénte et misit eos in peram pastorálem, qua ut sácculo lápidum utebátur, et fundam manu tulit et procéssit advérsum Philisthǽum.
     Ibat autem Philisthǽus incédens et appropínquans advérsum David, et ármiger eius ante eum. Cumque inspexísset Philisthǽus et vidísset David, despéxit eum; erat enim aduléscens rufus et pulcher aspéctu. Et dixit Philisthǽus ad David: «Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum báculo?». Et maledíxit Philisthǽus David in diis suis; dixítque ad David: «Veni ad me, et dabo carnes tuas volatílibus cæli et béstiis terræ». Dixit autem David ad Philisthǽum: «Tu venis ad me cum gládio et hasta et acínace; ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum, Dei ágminum Israel, quibus exprobrásti. Hódie dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te et áuferam caput tuum a te; et dabo cadáver tuum et cadávera castrórum Philísthim hódie volatílibus cæli et béstiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel et nóverit univérsa ecclésia hæc quia non in gládio, nec in hasta salvat Dóminus: ipsíus enim est bellum, et tradet vos in manus nostras».
     Cum ergo surrexísset Philisthǽus et veníret et appropinquáret contra David, festinávit David et cucúrrit ad pugnam advérsum Philisthǽum. Et misit manum suam in peram tulítque unum lápidem et funda iecit; et percússit Philisthǽum in fronte, et infíxus est lapis in fronte eius, et cécidit in fáciem suam super terram. Prævaluítque David advérsum Philisthǽum in funda et in lápide; percussúmque Philisthǽum interfécit. Cumque gládium non habéret in manu David, cucúrrit et stetit super Philisthǽum; et tulit gládium eius et edúxit eum de vagína sua et interfécit eum præcidítque caput eius.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Sam 17, 37; cf. Ps 56 (57), 4c. 5a

R. Dóminus, qui erípuit me de ore leónis, et de manu béstiæ liberávit me. * Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.
V. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam: ánimam meam erípuit de médio catulórum leónum. * Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Aloísii Gonzága ad matrem conscrípta

(Acta Sanctorum, Iunii, 5, 878)

Misericordias Domini in æternum cantabo

     Spíritus Sancti grátiam et consolatiónem tibi, illustríssima dómina, perpétuam precor. Versábar équidem, cum tuæ lítteræ afferréntur, adhuc in hac mortuórum regióne. Verum age nunc, ad cælum aliquándo aspirándum est, ut in terra vivéntium Deum ætérnum laudémus. Quod quidem iter nuper sperábam ante hoc tempus a me conféctum iri. Si cáritas est, ut ait sanctus Paulus, flere cum fléntibus, gaudére cum gaudéntibus, ingens omníno te gáudium, mater illustríssima, ex eo hauríre necésse est, quod benefícii gratiǽque in te causa, veram mihi Deus lætítiam, atque a metu eius umquam amitténdi securitátem desígnat.
     Equidem, fatébor enim tibi, illustríssima dómina, cum in consideratióne divínæ bonitátis, quæ instar est maris, cui nec fundus sit nec litus, mentem ingúrgito, ea mihi, illíus amplitúdine abrépta, aberráre neque satis compétere vidétur, quippe cum ille me, pro tam brevi et exíguo labóre, ad ætérnam réquiem accérsat, et me de cælo ad summam felicitátem, quam ádeo neglegénter quæsívi, vocet, fructúmque lacrimárum polliceátur, quas tam parce profúdi.
     Vide étiam atque étiam, illustríssima dómina, et cave ne hanc infinítam Dei benignitátem víoles; quod profécto fáceres, si eum velut mórtuum lamentarére, qui in Dei conspéctu vivat longéque plus rebus tuis, quam in hac vita, sua commendatióne adiuménti áfferat. Non erit hæc diutúrna seiúnctio; in cælo revisémus inter nos, simúlque cum salútis nostræ víndice copuláti, tota ánimi contentióne eum laudántes eiúsque misericórdias in ætérnum cantántes, immortálibus lætítiis perfruémur. Adimit nobis quod ante commodáverat non álio consílio, nisi ut immunióre et tutióre loco repónat, iísque nos bonis ornet quæ nobis optarémus ipsi.
     Hæc ómnia, eo dumtáxat a me dicta sunt, ut morigerárer desidério quo téneor, uti tu, illustríssima dómina, ceteráque omnis família, hunc meum discéssum in iucúndi benefícii loco habeátis, tuque hoc fretum traiciéntem, dum litus contíngam in quo spes omnes meæ sitæ sunt, matérna tua benedictióne prosequáre. Quod idcírco feci libéntius, quod nihil mihi supérfuit, quo evidéntius amórem ac reveréntiam quam ut fílius matri débeo, tibi significárem.

RESPONSORIUM

Ps 40 (41), 13; 83 (84), 11bc

R. Propter innocéntiam suscepísti me, Dómine, * et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.
V. Elégi ad limen esse in domo Dei mei, magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. * Et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.

ORATIO

Orémus:
Deus, cæléstium auctor donórum, qui in beáto Aloísio miram vitæ innocéntiam cum pæniténtia sociásti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, innocéntem non secúti, pæniténtem imitémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)