lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 iulius 2027
PER ANNUM, hebd. XIV
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

15, 7-14.24-30; 16, 5-13
Seditio Absalom et fuga David

     In diébus illis: Dixit Absalom ad regem: «Vadam, quæso, et reddam in Hebron vota mea, quæ vovi Dómino. Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Sýriæ, dicens: Si redúxerit me Dóminus in Ierúsalem, sacrificábo Dómino». Dixítque ei rex: «Vade in pace». Et surréxit et ábiit in Hebron.
     Misit autem Absalom exploratóres in univérsas tribus Israel dicens: «Statim ut audiéritis clangórem búcinæ, dícite: “Factus est rex Absalom in Hebron”». Porro cum Absalom iérunt ducénti viri de Ierúsalem vocáti eúntes símplici corde et causam pénitus ignorántes. Accersívit quoque Absalom, cum immoláret víctimas, Achítophel Gilonítem consiliárium David de civitáte sua Gilo. Et facta est coniurátio válida; populúsque concúrrens augebátur cum Absalom.
     Venit ígitur núntius ad David dicens: «Toto corde univérsus Israel séquitur Absalom». Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierúsalem: «Súrgite, fugiámus; neque enim erit nobis effúgium a fácie Absalom. Festináte égredi, ne festínans óccupet nos et impéllat super nos ruínam et percútiat civitátem in ore gládii».
     Venit autem et Sadoc et univérsi Levítæ cum eo portántes arcam fœderis Dei; et deposuérunt arcam Dei. Et sacrificávit Abíathar, donec omnis pópulus egréssus fúerat de civitáte. Et dixit rex ad Sadoc: «Repórta arcam Dei in urbem. Si invénero grátiam in óculis Dómini, redúcet me et osténdet mihi eam et habitatiónem suam. Si autem díxerit: “Non places mihi”, præsto sum: fáciat, quod bonum est coram se». Et dixit rex ad Sadoc sacerdótem: «Vidésne? Revértere in civitátem in pace; et Achímaas fílius tuus et Iónathan fílius Abíathar, duo fílii vestri sint vobíscum. Ecce ego morábor ad vada desérti, donec véniat sermo a vobis índicans mihi». Reportavérunt ígitur Sadoc et Abíathar arcam Dei Ierúsalem et mansérunt ibi.
     Porro David ascendébat clivum Olivárum scandens et flens, opérto cápite et nudis pédibus incédens; sed et omnis pópulus, qui erat cum eo, opérto cápite ascendébat plorans.
     Venit ergo rex David usque Bahúrim, et ecce egrediebátur inde vir de cognatióne domus Saul nómine Sémei fílius Gera; procedébat egrédiens et maledícens mittebátque lápides contra David et contra univérsos servos regis David. Omnis autem pópulus et univérsi viri fortíssimi a dextro et sinístro látere regis incedébant. Ita autem loquebátur Sémei, cum maledíceret regi: «Egrédere, egrédere, vir sánguinum et vir Bélial! Réddidit tibi Dóminus univérsum sánguinem domus Saul, quóniam invasísti regnum eius; et dedit Dóminus regnum in manu Absalom fílii tui; et ecce premunt te mala tua, quóniam vir sánguinum es». Dixit autem Abísai fílius Sárviæ regi: «Quare maledícit canis hic mórtuus dómino meo regi? Vadam et amputábo caput eius». Et ait rex: «Quid mihi et vobis fílii Sárviæ? Si maledícit, et si Dóminus præcépit ei, ut maledíceret David, quis est qui áudeat dícere: “Quare sic fecísti?”». Et ait rex Abísai et univérsis servis suis: «Ecce fílius meus, qui egréssus est de viscéribus meis, quærit ánimam meam; quanto magis nunc iste fílius Beniaminíta. Dimítte eum, ut maledícat iuxta præcéptum Dómini. Fortásse respíciet Dóminus afflictiónem meam et reddet mihi bonum pro maledictióne hac hodiérna». Ambulábat ítaque David et sócii eius per viam; Sémei autem per iugum montis ex látere gradiebátur maledícens et mittens lápides advérsum eum terrámque spargens.

RESPONSORIUM

Ps 40 (41), 10; Mc 14, 18b

R. Homo pacis meæ, in quo sperávi, * Qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum.
V. Unus ex vobis me tradet, qui mandúcat mecum. * Qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Nn 46, 2 – 47, 4; 48, 1-6: Funk 1, 119-123)

Unusquisque quærat quod omnibus utile est, non suum ipsius

     Scriptum est: Sanctis vos adiúngite, quia qui illis adhærent, sanctificabúntur. Et rursus in álio loco: Cum viro innocénte ínnocens eris et cum elécto eléctus eris, et cum pervérso pervertéris. Quare innocéntibus et iustis iungámus nos; ii enim sunt elécti Dei. Cur inter vos sunt contentiónes, iræ, dissensiónes, schísmata et bellum? Nonne unum Deum habémus et unum Christum et unum Spíritum grátiæ super nos effúsum, et una vocátio est in Christo? Cur divéllimus et discérpimus membra Christi et contra próprium corpus seditiónem movémus, eóque vesániæ devenímus, ut álios aliórum membra esse obliviscámur?
     Recordámini verbórum Iesu Dómini nostri. Dixit enim: Væ hómini illi! Bonum erat ei, si natus non fuísset, quam ut unum ex eléctis meis scandalizáret; mélius erat ut ei mola circumponerétur et demergerétur in mare, quam ut unum de eléctis meis pervérteret. Schisma vestrum multos pervértit, multos in ánimi deiectiónem, multos in vacillatiónem, omnes nos in tristítiam coniécit, nos omnes mæróre affécit; et adhuc sedítio vestra persístit.
     Epístolam beáti Pauli apóstoli in manus súmite. Quid primum vobis in princípio Evangélii scripsit? Certe divínitus inspirátus de seípso, de Cepha et Apóllo ad vos lítteras dedit, quia étiam tum inter vos factiónes et pártium stúdia fuérunt. Sed fáctio ista minus vobis íntulit peccátum; inclinabímini enim in Apóstolos præcláro testimónio célebres et in virum ab illis probátum.
     Auferámus ígitur hoc celériter; pédibus Dómini advolvámur et flentes supplíciter implorémus eum, ut propítius factus nobis reconciliétur et in prístinam nostram decóram et castam fratérni amóris conversatiónem nos restítuat. Hæc enim porta iustítiæ est ad vitam apérta, sicut scriptum est: Aperíte mihi portas iustítiæ; ingréssus in eas confitébor Dómino: hæc porta Dómini, iusti intrábunt in eam. Cum ígitur multæ portæ apértæ sint ea, quæ est iustítiæ, éadem et in Christo est; beáti omnes qui in eam intrárunt et iter suum in sanctitáte et iustítia direxérunt, ómnia imperturbáte peragéntes. Sit áliquis fidélis, sit potens in enarránda cognitióne, sit sápiens in sermónum diiudicatióne, sit castus in opéribus; tanto humílior esse debet, quanto maior esse vidétur, et quǽrere debet quod ómnibus útile est, non suum ipsíus.

RESPONSORIUM

1 Cor 9, 19a. 22; Iob 29, 15-16a

R. Cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci. Factus sum infírmis infírmus. * Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.
V. Oculus fui cæco et pes claudo; pater eram páuperum. * Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, ut, quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)