lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 iulius 2027
PER ANNUM, hebd. XVI
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

1, 15 – 2, 11
Quare Apostolus iter suum mutaverit

     Fratres: Hac confidéntia vólui prius veníre ad vos, ut secúndam grátiam haberétis, et per vos transíre in Macedóniam, et íterum a Macedónia veníre ad vos et a vobis dedúci in Iudǽam. Cum hoc ergo voluíssem, numquid levitáte usus sum? Aut, quæ cógito, secúndum carnem cógito, ut sit apud me «Est, est» et «Non, non»? Fidélis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est «Est» et «Non»! Dei enim Fílius Iesus Christus, qui in vobis per nos prædicátus est, per me et Silvánum et Timótheum, non fuit «Est» et «Non», sed «Est» in illo fuit. Quotquot enim promissiónes Dei sunt, in illo «Est»; ídeo et per ipsum «Amen» Deo, ad glóriam per nos. Qui autem confírmat nos vobíscum in Christum et qui unxit nos Deus, qui et signávit nos et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.
     Ego autem testem Deum ínvoco in ánimam meam quod parcens vobis non veni ultra Corínthum. Non quia dominámur fídei vestræ, sed adiutóres sumus gáudii vestri, nam fide stetístis.
     Státui autem hoc ipse apud me, ne íterum in tristítia venírem ad vos; si enim ego contrísto vos, et quis est qui me lætíficet, nisi qui contristátur ex me? Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum vénero, tristítiam hábeam de quibus oportébat me gaudére, cónfidens in ómnibus vobis, quia meum gáudium ómnium vestrum est. Nam ex multa tribulatióne et angústia cordis scripsi vobis per multas lácrimas, non ut contristémini, sed ut sciátis quam caritátem hábeo abundántius in vos.
     Si quis autem contristávit, non me contristávit, sed ex parte, ut non ónerem, omnes vos. Súfficit illi, qui eiúsmodi est, obiurgátio hæc, quæ fit a plúribus, ita ut e contra magis donétis et consolémini, ne forte abundantióre tristítia absorbeátur, qui eiúsmodi est. Propter quod óbsecro vos, ut confirmétis in illum caritátem; ídeo enim et scripsi, ut cognóscam probatiónem vestram, an in ómnibus obœdiéntes sitis. Cui autem áliquid donátis, et ego; nam et ego, quod donávi, si quid donávi, propter vos in persóna Christi, ut non circumveniámur a Sátana, non enim ignorámus cogitatiónes eius.

RESPONSORIUM

2 Cor 1, 21-22; cf. Deut 5, 2. 4

R. Qui confírmat nos in Christum et qui unxit nos, Deus, qui et signávit nos, * Et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.
V. Dóminus Deus noster pépigit nobíscum fœdus, fácie ad fáciem locútus est nobis. * Et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.

LECTIO ALTERA

De Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Magnésios

(Nn. 6, 1 – 9, 2; Funk 1, 195-199)

Una oratio, una spes in caritate, in gaudio sancto

     Cum ítaque in persónis supra dictis omnem multitúdinem in fide conspexíssem ac dilexíssem, hortor, ut in concórdia Dei ómnia perágere studeátis, epíscopo præsidénte loco Dei et presbýteris loco senátus apostólici, et diáconis mihi suavíssimis concréditum habéntibus ministérium Iesu Christi, qui ante sǽcula apud Patrem erat et in fine appáruit. Omnes ígitur, accéptis iísdem divínis móribus, vos mútuo revereámini et nemo secúndum carnem spectet próximum, sed in Iesu Christo vos ínvicem semper diligátis. Nihil sit in vobis, quod possit vos dirímere, sed uniámini epíscopo et præsidéntibus, in typum et demonstratiónem immortalitátis.
     Quemádmodum ígitur Dóminus sine Patre, ipsi unítus, nihil fecit, neque per se ipsum neque per apóstolos: ita neque vos sine epíscopo et presbýteris quidquam peragátis; neque aggrediámini, ut quidquam a vobis separátim factum decens appáreat, sed in unum conveniéntibus una sit orátio, una precátio, una mens, una spes in caritáte, in gáudio sancto, unus est Iesus Christus, quo nihil præstántius est. Omnes velut in unum templum Dei concúrrite, velut ad unum altáre, ad unum Iesum Christum, qui ab uno Patre pródiit et apud unum fuit ad eúmque revérsus est.
     Ne seducámini aliénis doctrínis neque vetéribus fábulis, quæ sunt inútiles. Si enim adhuc iuxta legem iudáice vívimus, confitémur nos grátiam non accepísse. Diviníssimi namque prophétæ iuxta Iesum Christum vixérunt. Ob hoc et persecutiónem passi sunt, grátia ipsíus inspiráti, ut incréduli certi redderéntur, quod unus sit Deus, qui seípsum manifestáverit per Iesum Christum Fílium suum, qui est Verbum eius e siléntio progréssum, qui in ómnibus ei, qui ipsum míserat, complácuit.
     Si ígitur, qui in vétere rerum órdine degérunt, ad novam spem pervenérunt, non ámplius sábbatum coléntes, sed iuxta domínicam vivéntes, in qua et vita nostra exórta est per ipsum et mortem ipsíus (quod quidam negant, per quod mystérium fidem accépimus, et propter hoc sustinémus, ut inveniámur discípuli Iesu Christi, solíus doctóris nostri); quómodo nos potérimus vívere sine ipso, quem étiam prophétæ, cum essent spíritu discípuli eius, ut doctórem exspectábant? Et propter hoc is, quem iuste præstolabántur, advéniens suscitávit ipsos ex mórtuis.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Petr 3, 8. 9b; Rom 12, 10. 11c

R. Sitis omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles; * Quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.
V. Caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes. * Quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

ORATIO

Orémus:
Propitiáre, Dómine, fámulis tuis, et cleménter grátiæ tuæ super eos dona multíplica, ut, spe, fide et caritáte fervéntes, semper in mandátis tuis vígili custódia persevérent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)