Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Hæc fémina laudábilis
et honoráta méritis,
ut sanctis pollet móribus,
triúmphat sic cum ángelis.
Ex corde devotíssimo
orans Deum cum lácrimis,
vigíliis, ieiúniis
hærébat hæc assíduis.
Contémnens mundi glóriam
ac mente semper íntegra,
perféctam post iustítiam
migrávit super sídera.
Quæ sanctitátis áctibus
sua ditávit límina,
lætátur nunc perpétuis
cæléstis ædis prǽmiis.
Laus uni ac trino Dómino,
qui nos eius precátibus,
perácto vitæ término,
coniúngat cæli cívibus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Fili mi, custódi sermónes meos.
R.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Annuntiáte in Iuda et in Ierúsalem audítum fácite; et loquímini et cánite tuba in terra, clamáte fórtiter et dícite: “Congregámini, et ingrediámur civitátes munítas”. Leváte signum in Sion, fúgite, nolíte stare, quia malum ego addúco ab aquilóne et contritiónem magnam. Ascéndit leo de cubíli suo et prædo géntium se levávit; egréssus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitúdinem: civitátes tuæ vastabúntur, remanéntes absque habitatóre. Super hoc accíngite vos cilíciis, plángite et ululáte, quia non est avérsa ira furóris Dómini a nobis. Ecce quasi nubes ascéndet, et quasi tempéstas currus eius; velocióres áquilis equi illíus. Væ nobis, quóniam vastáti sumus! Lava a malítia cor tuum, Ierúsalem, ut salva fias; úsquequo morabúntur in te cogitatiónes iníquæ? Vox enim annuntiántis a Dan et notam faciéntis calamitátem de monte Ephraim. Nuntiáte géntibus. Ecce adsunt! Audítum fácite hoc super Ierúsalem: «Custódes venérunt de terra longínqua et dedérunt super civitátes Iudæ vocem suam; quasi custódes agrórum facti sunt super eam in gyro, quia advérsus me cóntumax erat», dicit Dóminus. Via tua et ópera tua fecérunt hæc tibi; ista malítia tua, quia amára, quia tétigit cor tuum. Víscera mea, víscera mea! Dóleo. Paríetes cordis mei! Turbátur in me cor meum: non tacébo, quóniam vocem búcinæ audívit ánima mea, clamórem prœlii. Contrítio super contritiónem vocáta est, quóniam vastáta est omnis terra, repénte vastáta sunt tabernácula mea, súbito tentória mea. Usquequo vidébo vexíllum, áudiam vocem búcinæ? «Quia stultus pópulus meus: me non cognovérunt; fílii insipiéntes sunt et vecórdes: sapiéntes sunt, ut fáciant mala, bene autem fácere nésciunt». Aspéxi terram, et ecce vácua erat et desérta; et cælos, et non erat lux in eis. Aspéxi montes, et ecce movebántur, et omnes colles conturbáti sunt. Aspéxi, et ecce non erat homo, et omne volátile cæli recésserat. Aspéxi, et ecce hortus desértus, et omnes urbes eius destrúctæ sunt a fácie Dómini et a fácie iræ furóris eius. Hæc enim dicit Dóminus: «Desérta erit omnis terra, sed tamen consummatiónem non fáciam. Super hoc lugébit terra et mærébunt cæli désuper, eo quod locútus sum, státui et non pǽnitet me, nec avértar ab eo».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi
Impendénte autem die, quo ex hac vita erat exitúra — quem diem tu nóveras, ignorántibus nobis — provénerat, ut credo, procuránte te occúltis tuis
modis, ut ego et ipsa soli starémus incumbéntes ad quandam fenéstram, unde hortus intra domum, quæ nos habébat, prospectabátur, illic apud Ostia
Tiberína, ubi remóti a turbis post longi itíneris labórem instaurabámus nos navigatióni. Colloquebámur ergo soli valde dúlciter et prætérita
obliviscéntes, in ea quæ ante sunt exténti, quærebámus inter nos apud præséntem veritátem, quod tu es, qualis futúra esset vita ætérna sanctórum,
quam nec óculus vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit. Sed inhiabámus ore cordis in supérna fluénta fontis tui, fontis vitæ, qui est apud te.
Dicébam tália, etsi non isto modo et his verbis, tamen, Dómine, tu scis, quod illo die, cum tália loquerémur et mundus iste nobis inter verba
vilésceret cum ómnibus delectatiónibus suis; tunc ait illa: «Fili, quantum ad me áttinet, nulla re iam deléctor in hac vita. Quid hic fáciam
adhuc et cur hic sim, néscio, iam consúmpta spe huius sǽculi. Unum erat, propter quod in hac vita aliquántum immorári cupiébam, ut te christiánum
cathólicum vidérem, priúsquam mórerer. Cumulátius hoc mihi Deus prǽstitit, ut te étiam contémpta felicitáte terréna servum eius vídeam. Quid hic fácio?».
Ad hæc ei quid respónderim, non satis récolo, cum intérea vix intra quinque dies aut non multo ámplius decúbuit fébribus. Et cum ægrotáret, quodam die
deféctum ánimæ passa est et páululum subtrácta a præséntibus. Nos concúrrimus, sed cito réddita est sénsui et aspéxit astántes me et fratrem meum, et
ait nobis quasi quærénti símilis: «Ubi eram?».
Deínde nos íntuens mæróre attónitos: «Ponétis hic», inquit, «matrem vestram». Ego silébam et fletum frenábam. Frater autem meus quiddam locútus est, quo
eam non in péregre, sed in pátria defúngi tamquam felícius optáret. Quo audíto illa vultu ánxio revérberans eum óculis, quod tália sáperet, atque inde
me íntuens: «Vide», ait, «quid dicit». Et mox ambóbus: «Pónite», inquit, «hoc corpus ubicúmque: nihil vos eius cura contúrbet; tantum illud vos rogo,
ut ad Dómini altáre meminéritis mei, ubiúbi fuéritis». Cumque hanc senténtiam verbis quibus póterat explicásset, contícuit et ingravescénte morbo exercebátur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, mæréntium consolátor, qui beátæ Mónicæ pias lácrimas in conversióne fílii sui Augustíni misericórditer suscepísti, da nobis, utriúsque intervéntu,
peccáta nostra deploráre, et grátiæ tuæ indulgéntiam inveníre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)