lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 december 2027
TEMPUS ADVENTUS, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sǽculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropǽo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.


V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

Is 48, 1-11
Deus solus Dominus futuri temporis

     Audíte hoc, domus Iacob, qui vocámini nómine Israel et de aquis Iudæ exístis, qui iurátis in nómine Dómini et Deum Israel invocátis non in veritáte neque in iustítia.
     De civitáte enim sancta vocáti sunt et super Deum Israel constabilíti sunt; Dóminus exercítuum nomen eius.
     Prióra ex tunc annuntiávi, et ex ore meo exiérunt, et audíta feci ea; repénte operátus sum, et venérunt.
     Scivi enim quia durus es tu, et nervus férreus cervix tua et frons tua ǽrea.
     Prædíxi tibi ex tunc, ántequam venírent indicávi tibi, ne forte díceres: «Idólum meum operátum est hæc, et scúlptile meum et conflátile mandavérunt ista».
     Quæ audísti, vide ómnia; vos autem num annuntiábitis? Audíta fácio tibi nova ex nunc et occúlta, quæ nescis.
     Nunc creáta sunt et non ex tunc, et ante eórum diem, et non audísti ea, ne forte díceres: «Ecce ego cognóvi ea».
     Neque audísti, neque cognovísti, neque ex tunc apérta est auris tua; scio enim quia præváricans prævaricáris et transgréssor ex útero vocáris.
     Propter nomen meum longe fáciam furórem meum et propter laudem meam infrenábo me super te, ne perdam te.
     Ecce excóxi te, sed non quasi argéntum; probávi te in camíno paupertátis. Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer; et glóriam meam álteri non dabo.

RESPONSORIUM

Is 48, 10. 11; 54, 8

R. Ego probávi te in camíno paupertátis. Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer: * Et glóriam meam álteri non dabo.
V. In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te, et in misericórdia sempitérna misértus sum tui. * Et glóriam meam álteri non dabo.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris

(Hom. 4, 8-9: Opera omnia, Edit Cisterc. 4 [1996], 53-54)

Totus mundus exspectat responsum Mariæ

     Audísti, Virgo, quia concípies et páries fílium: audísti quod non per hóminem, sed per Spíritum Sanctum. Exspéctat Angelus respónsum: tempus est enim ut revertátur ad Deum qui misit illum. Exspectámus et nos, o Dómina, verbum miseratiónis, quos miserabíliter premit senténtia damnatiónis.
     Et ecce offértur tibi prétium salútis nostræ: statim liberábimur, si conséntis. In sempitérno Dei Verbo facti sumus omnes et ecce mórimur: in tuo brevi respónso sumus reficiéndi, ut ad vitam revocémur.
     Hoc súpplicat a te, o pia Virgo, flébilis Adam cum mísera sóbole sua exsul de paradíso, hoc Abraham, hoc David. Hoc céteri flágitant sancti patres, patres scílicet tui, qui et ipsi hábitant in regióne umbræ mortis. Hoc totus mundus tuis génibus provolútus exspéctat.
     Nec immérito, quando ex ore tuo pendet consolátio miserórum, redémptio captivórum, liberátio damnatórum, salus dénique universórum filiórum Adam, totíus géneris tui.
     Da, Virgo, respónsum festinánter. Respónde cítius Angelo, immo per Angelum Dómino. Respónde verbum, et súscipe Verbum: profer tuum, et cóncipe divínum: emítte transitórium, et ampléctere sempitérnum.
     Quid tardas? quid trépidas? Crede, confitére, et súscipe. Sumat humílitas audáciam, verecúndia fidúciam. Nullátenus cónvenit nunc ut virginális simplícitas obliviscátur prudéntiam. In hac sola re ne tímeas, prudens Virgo, præsumptiónem: quia, etsi grata in siléntio verecúndia, magis tamen nunc in verbo píetas necessária.
     Aperi, Virgo beáta, cor fídei, lábia confessióni, víscera Creatóri. Ecce desiderátus cunctis géntibus foris pulsat ad óstium. O si te moránte pertransíerit, et rursus incípias dolens quǽrere quem díligit ánima tua! Surge, curre, áperi. Surge per fidem, curre per devotiónem, áperi per confessiónem. Ecce, inquit, ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 31. 42

R. Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem, * ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.
V. Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum: efficiéris grávida, et eris mater semper intácta. * Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.

ORATIO

Orémus:
Deus, cuius ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce replétur, quǽsumus, ut nos, eius exémplo, voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)