| Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
|---|---|---|---|---|---|---|
| 1 | ||||||
| 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
| 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
| 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
| 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
| 30 | 31 | |||||
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.
Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:
Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.
O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!
Hunc et prophétis téstibus
îsdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:
Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.
Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
R.
Qui emíttit elóquium suum in terra.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Propter Sion non tacébo et propter Ierúsalem non quiéscam, donec egrediátur ut splendor iustítia eius, et salus eius ut
lampas accendátur. Et vidébunt gentes iustítiam tuam et cuncti reges glóriam tuam; et vocáberis nómine novo, quod os
Dómini nominábit. Et eris coróna glóriæ in manu Dómini et diadéma regni in manu Dei tui.
Non vocáberis ultra Derelícta, et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta; sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, et
terra tua Nupta, quia complácuit Dómino in te, et terra tua erit nupta. Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, ita ducent
te fílii tui; ut gaudet sponsus super sponsam, ita gaudébit super te Deus tuus.
Super muros tuos Ierúsalem constítui custódes; tota die et tota nocte, in perpétuo non tacébunt. Qui commonétis Dóminum,
ne taceátis et ne detis siléntium ei, donec stabíliat et donec ponat Ierúsalem laudem in terra. Iurávit Dóminus in
déxtera sua et in bráchio fortitúdinis suæ: «Non dabo tríticum tuum ultra cibum inimícis tuis, neque bibent fílii aliéni
vinum tuum, in quo laborásti. Quia, qui collígerint illud, cómedent et laudábunt Dóminum, et qui vindémiam fécerint,
illud bibent in átriis sanctuárii mei.
Transíte, transíte per portas, paráte viam pópulo. Stérnite, stérnite sémitam, elígite lápides, eleváte signum ad pópulos».
Ecce Dóminus audítum fecit in extrémis terræ: «Dícite fíliæ Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo et
prǽmium eius coram illa. Et vocábunt eos Pópulus sanctus, Redémpti a Dómino; tu autem vocáberis Quæsíta, Cívitas non derelícta».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermóne in sancta Theophanía sancto Hippólyto presbýtero attribúto
Ad Ioánnem venit Iesus, et baptísmum ab eo suscépit. O res digníssima admiratióne! Infinítum flumen, quod lætíficat
civitátem Dei, exígua ablúitur aqua. Fons incomprehensíbilis, qui vitam ómnibus homínibus progérminat et término
caret, a parvis et temporáriis aquis obrúitur.
Qui ubíque præsens est nec usquam abest, incomprehensíbilis ángelis et ab hóminum conspéctu remótus, ad baptísmum accédit
ut ipsi plácuit. Et ecce apérti sunt ei cæli, et vox facta est dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo complácui.
Amátus amórem génerat, et lux immateriális lucem inaccessíbilem. Hic est qui Ioséphi nominátus est fílius, et meus est
Unigénitus secúndum divínam esséntiam.
Hic est Fílius meus diléctus: esúriens ille, qui innúmera alit mília; labórans, idémque récreans laborántes; non habens
ubi caput reclínet suum, et ómnia gerens manu; qui pátitur, et ómnibus medétur passiónibus; qui cǽditur cólaphis, et
mundum donat libertáte; qui in látere percútitur, et latus Adámi córrigit.
Sed mentem, quæso, mihi accuráte inténdite: volo enim recúrrere ad fontem vitæ, et fontem medélas scaturiéntem contemplári.
Pater immortalitátis immortálem Fílium ac Verbum in mundum misit, qui venit ad hómines, lotúrus eos aqua et Spíritu: et
regeneratúrus ad ánimæ corporísque incorruptibilitátem, inspirávit in nos spíritum vitæ, et incorruptíbili armatúra nos índuit.
Si ígitur homo factus immortális est, deus étiam erit. Si vero per aquam et Spíritum Sánctum a regeneratióne ex lavácro
deus fit, comperítur étiam post resurrectiónem a mórtuis cohéres Christi esse.
Igitur præcónis voce proclámo: Veníte, omnes tribus géntium, ad baptísmatis immortalitátem. Hæc est aqua cum Spíritu
coniúncta, qua paradísus rigátur, terra pinguéscit, increméntum plantæ cápiunt, génerant animália; atque ut ómnia compéndio
ampléctar, per quam regenerátus homo vivificátur, qua Christus baptizátus est, in quam Spíritus Sanctus colúmbæ spécie descéndit.
Qui enim cum fide in hoc regeneratiónis lavácrum descéndit, renúntiat diábolo, et Christo se addícit; hostem ábnegat, at
Christum Deum esse confitétur; servitútem éxuit, índuit adoptiónem; redit ex baptísmo spléndidus ut sol, rádios iustítiæ
effúlgurans; quod vero máximum est, revértitur fílius Dei et Christi cohéres.
Ipsi glória et poténtia cum sanctíssimo, bono et vivífico eius Spíritu, nunc sit et semper et in ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, cuius Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit, præsta, quǽsumus, ut per eum, quem símilem nobis
foris agnóvimus, intus reformári mereámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)