Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria
Pro O.P.: S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)
I
2 Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam. –
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel. –
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
9 extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ. –
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi. –
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum. –
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
20 Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam. –
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
22 Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
30 Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
32 Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas. –
33 Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
35 Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
V.
Dóminus vias suas docébit nos.
R.
Et ambulábimus in sémitis eius.
LECTIO PRIOR
De libro Deuteronómii
In diébus illis: Abiit Móyses et locútus est ómnia verba hæc ad univérsum Israel et dixit ad eos: «Centum vigínti annórum
sum hódie, non possum ultra égredi et íngredi, præsértim cum et Dóminus díxerit mihi: “Non transíbis Iordánem istum”.
Dóminus Deus tuus ipse transíbit ante te; ipse delébit gentes has in conspéctu tuo, et possidébis eas, et Iósue transíbit
ante te, sicut locútus est Dóminus. Faciétque Dóminus eis, sicut fecit Sehon et Og régibus Amorræórum et terræ eórum delevítque
eos. Cum ergo et hos tradíderit vobis, simíliter faciétis eis, sicut præcépi vobis. Viríliter ágite et confortámini; nolíte
timére, nec paveátis a conspéctu eórum, quia Dóminus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimíttet, nec derelínquet te»
Vocavítque Móyses Iósue et dixit ei coram omni Israel: «Confortáre et esto robústus; tu enim introdúces pópulum istum in terram,
quam datúrum se pátribus eórum iurávit Dóminus, et tu eam sorte dívides eis. Et Dóminus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum,
non dimíttet, nec derelínquet te: noli timére nec páveas».
Et scripsit Móyses legem hanc et trádidit eam sacerdótibus fíliis Levi, qui portábant arcam fœderis Dómini, et cunctis senióribus
Israel; præcepítque eis dicens: «Post septem annos, anno remissiónis, in sollemnitáte Tabernaculórum, conveniéntibus cunctis ex
Israel, ut appáreant in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audiéntibus
eis; cóngrega pópulum tam viros quam mulíeres, párvulos et ádvenas, qui sunt intra portas tuas, ut audiéntes discant et tímeant
Dóminum Deum vestrum et custódiant impleántque omnes sermónes legis huius; fílii quoque eórum, qui nunc ignórant, áudiant et
discant timére Dóminum Deum vestrum cunctis diébus, quibus versámini in terra, ad quam vos, Iordáne transmísso, pérgitis obtinéndam».
Et ait Dóminus ad Móysen: «Ecce prope sunt dies mortis tuæ; voca Iósue et state in tabernáculo convéntus, ut præcípiam ei».
Abiérunt ergo Móyses et Iósue et stetérunt in tabernáculo convéntus; apparuítque Dóminus ibi in colúmna nubis, quæ stetit in intróitu tabernáculi.
Præcepítque Dóminus Iósue fílio Nun et ait: «Confortáre et esto robústus; tu enim introdúces fílios Israel in terram,
quam eis pollícitus sum, et ego ero tecum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Collatiónibus sancti Thomæ de Aquíno, presbýteri
Quæ necéssitas quod Fílius Dei pro nobis paterétur? Magna, et potest cólligi duplex necéssitas; una est ad remédium contra
peccáta, ália est ad exémplum quantum ad agénda.
Ad remédium quidem quia contra ómnia mala, quæ incúrrimus propter peccáta, invenímus remédium per passiónem Christi.
Sed non minor est utílitas quantum ad exémplum. Nam pássio Christi súfficit ad informándum totáliter vitam nostram. Quicúmque
enim vult perfécte vívere, nihil áliud fáciat nisi ut contémnat quæ Christus in cruce contémpsit et áppetat quae Christus
appétiit. Nullum enim virtútis exémplum abest a cruce.
Si enim quæris exémplum caritátis: Maiórem caritátem nemo habet ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Hoc Christus in
cruce. Et ídeo si pro nobis dedit ánimam suam, non debet esse grave sustinére quæcúmque mala pro eo.
Si quæris patiéntiam, excelléntior in cruce invenítur. Patiéntia enim ex duóbus rédditur magna, aut cum magna quis patiénter
suffert, aut cum ea suffert quæ vitáre posset et non vitat. Sed Christus magna pértulit in cruce, et patiénter, quia cum
paterétur non comminabátur; tamquam ovis ad víctimam ductus est et non apéruit os suum. Magna ergo est patiéntia Christi
in cruce: per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui
propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta.
Si quæris exémplum humilitátis, réspice crucifíxum: nam Deus vóluit iudicári sub Póntio Piláto et mori.
Si quæris exémplum obœdiéntiæ, séquere eum qui factus est obœdiens Patri usque ad mortem: Sicut enim per inobœdiéntiam
uníus, scílicet Adæ, peccatóres constitúti sunt multi, ita per uníus obœdiéntiam iusti constituéntur multi.
Si quæris exémplum contemnéndi terréna, séquere eum, qui est rex regum et dóminus dominántium, in quo sunt omnes thesáuri
sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi, in cruce nudátum, delúsum, conspútum, cæsum, spinis coronátum et demum acéto et felle potátum.
Non ergo afficiáris ad vestes et divítias, quia divisérunt sibi vestiménta mea; non ad honóres, quia ludíbria et vérbera
expértus; non ad dignitátes, quia plecténtes corónam spíneam imposuérunt cápiti meo; non ad delícias, quia in siti mea potavérunt me acéto.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quǽsumus, et quæ dócuit
intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)