Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 |
PER ANNUM, hebd. VI
Pro O.P.: B. Alvari de Cordoba, presbyteri, pro commemoratione
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
Diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De libro Proverbiórum
Mulíerem fortem quis invéniet? Longe super gemmas prétium eius. Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit.
Reddet ei bonum et non malum ómnibus diébus vitæ suæ.
Quæsívit lanam et linum et operáta est delectatióne mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris de longe portans
panem suum. Et de nocte surréxit dedítque prædam domésticis suis et cibária ancíllis suis.
Considerávit agrum et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos et roborávit
bráchium suum. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio eius; non exstinguétur in nocte lucérna eius.
Manum suam misit ad colos, et dígiti eius apprehendérunt fusum. Palmas suas apéruit ínopi et manum suam exténdit ad
páuperem. Non timébit domui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici eius vestíti sunt duplícibus.
Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum eius. Nóbilis in portis vir eius, quando séderit cum
senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit et cíngulum trádidit Chananǽo.
Fortitúdo et decor induméntum eius, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in
lingua eius. Considerávit sémitas domus suæ et panem otiósa non comédit.
Surrexérunt fílii eius et beatíssimam prædicavérunt, vir eius et laudávit eam: «Multæ fíliæ fórtiter operátæ sunt,
tu supergréssa es univérsas».
Fallax grátia et vana est pulchritúdo; múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum, et
laudent eam in portis ópera eius.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Allocutióne Pii papæ Duodécimi ad recens matrimónio iunctos hábita
Família próprio quodam sole refúlget, qui est uxor. Quid de ea dicat et séntiat sacra Scriptúra, audíte:
Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum. Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta. Sicut sol óriens in mundo
in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus eius.
Profécto uxor et mater est quasi sol famíliæ. Est autem sol magnanimitáte sua et stúdio se devovéndi, constánti
alacritáte et vígili providáque suavitáte in ómnibus, quæ ad vitam maríti et liberórum váleant hilarándam. Lucem
mentísque fervórem circum se effúndit. Quodsi dici consuévit matrimónium tunc próspere cédere, si utérque cóniux,
id íniens, non suam sed alteríus felicitátem exquírit, tamen egrégius hic ánimi sensus atque propósitum, quamvis
ad utrúmque pertíneant, præcípua tamen sunt virtus mulíeris; hæc enim suápte natúra matérnis est prǽdita motiónibus
et cordis quadam sapiéntia et prudéntia, quibus effícitur, ut, si acerbitátes accéperit, non nisi iucunditátem
reddat; si contuméliis fúerit affécta, non nisi dignitátem cum reveréntia coniúnctam vicíssim exhíbeat, perínde
ac sol, qui nebulósum tempus matutínum auróra lætíficat, et áureis rádiis nimbos óccidens collústrat.
Uxor est sol famíliæ claritúdine obtútus sui et sermónis ardóre. Oculi enim eius et vox suáviter in ánimos pénetrant,
eos flectunt, tangunt, érigunt, passiónum tumúltu semóto, virúmque ad gáudium de bono révocant et ad lætítiam
familiáris collóquii, postquam is continénter ac sæpe laborióse per diem est operátus sive in offíciis sive ruri,
sive instántibus negótiis mercatúræ vel quæstuósæ indústriæ.
Uxor est sol famíliæ naturáli et cándida quadam sinceritáte, simplicitáte gravi, christiána honestáque dignitáte;
item cogitatióne in se convérsa et ánimi probitáte, necnon urbána quadam conveniéntia hábitus córporis et vestítus,
ornátus et verecundórum blandorúmque vitæ morum. Sensus ánimi subtíles, vultus festívi nutus, siléntium et risus
sine malítia, cápitis motus útpote benignitátis indícium, grátiam ei cónferunt floris exquisíti quidem sed símplicis,
qui coróllam áperit ad excipiéndos remittendósque solis colóres.
Utinam sciátis, quos altíssimos sensus amóris gratíque ánimi talis imágo uxóris et matrisfamílias in córdibus
patris et filiórum éxcitet atque infígat.
RESPONSORUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere,
in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)