lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 martius 2028
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Qui meditátur in lege Dómini.
R. Dabit fructum suum in témpore suo.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

18, 13-27

Iudices sub Moyse constituuntur

     In diébus illis: Sedit Móyses, ut iudicáret pópulum, qui assistébat Móysi de mane usque ad vésperam. Quod cum vidísset socer eius, ómnia scílicet, quæ agébat in pópulo, ait: «Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis pópulus præstolátur de mane usque ad vésperam?». Cui respóndit Móyses: «Venit ad me pópulus quǽrens senténtiam Dei. Cumque accíderit eis áliqua disceptátio, véniunt ad me, ut iúdicem inter eos et osténdam præcépta Dei et leges eius». At ille: «Non bonam, inquit, rem facis. Consúmeris et tu et pópulus iste, qui tecum est; ultra vires tuas est negótium, solus illud non póteris sustinére. Sed audi verba mea atque consília, et erit Deus tecum: Esto tu pópulo in his, quæ ad Deum pértinent, ut réferas causas ad Deum ostendásque pópulo præcépta et leges viámque, per quam íngredi débeant, et opus, quod fácere débeant. Próvide autem de omni plebe viros strénuos et timéntes Deum, in quibus sit véritas et qui óderint avarítiam; et constítue ex eis tribúnos et centuriónes et quinquagenários et decános, qui iúdicent pópulum omni témpore. Quidquid autem maius fúerit réferant ad te et ipsi minóra tantúmmodo iúdicent; leviúsque sit tibi, partíto cum áliis ónere. Si hoc féceris, implébis impérium Dei et præcépta eius póteris sustentáre, et omnis hic pópulus evertétur ad loca sua cum pace».
     Quibus audítis, Móyses fecit ómnia, quæ ille suggésserat; et, eléctis viris strénuis de cuncto Israel, constítuit eos príncipes pópuli, tribúnos et centuriónes et quinquagenários et decános, qui iudicábant plebem omni témpore. Quidquid autem grávius erat, referébant ad eum, facilióra tantúmmodo iudicántes. Dimisítque sócerum suum, qui revérsus ábiit in terram suam.

RESPONSORIUM

Cf. Num 11, 25; Ex 18, 25a

R. Descéndit Dóminus per nubem et locútus est ad Móysen, áuferens de spíritu, qui erat in eo, et dans septuagínta viris; * cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra fecérunt.
V. Eléctis viris strénuis de cuncto Israel, constítuit eos Móyses príncipes pópuli. * Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra fecérunt.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Hilárii epíscopi in psalmos

(Ps 127, i -3: CSEL 24, 628- 630)

De vero timore Domini

     Beáti omnes, qui timent Dóminum, qui ámbulant in viis eius. Quotiénsque de timóre Dómini in Scriptúris est sermo, animadverténdum est numquam eum solitárium relínqui, tamquam sufficiéntem nobis ad consummatiónem fídei, sed súbici multa aut anteférri, ex quibus timóris Dómini rátio et perféctio intellegátur; ut cognóscimus ex eo, quod per Salomónem in Parœmiis dictum est: Si enim sapiéntiam ínvoces et intelléctui des vocem tuam et exquíras eam tamquam argéntum et tamquam thesáuros investíges eam, tunc intélleges timórem Dómini.
     Vidémus enim quantis usque ad timórem Dómini grádibus pervéntum est.
     Ante enim invocánda sapiéntia est, et omne legéndi offícium intelléctui est deputándum, et exquirénda ac pervestigánda est sapiéntia; et tunc timor Dómini intellegéndus. Et quantum ad commúnem humánæ opiniónis pértinet sensum, non ita de timóre sentítur.
     Timor est enim humánæ imbecillitátis trepidátio metuéntis id pérpeti, quod sibi nolit accídere. Exsístit autem et commovétur in nobis de reátus consciéntia, de iure potióris, de ímpetu fortióris, de ægritúdinis causa, de feræ occúrsu et de omnis mali passióne.
     Hic ergo timor non docétur, sed ex natúra infirmitátis occúrrit. Neque quid timéndum sit díscimus, sed terrórem suum ipsa illa nobis iníciunt, quæ timéntur.
     At vero de timóre Dómini ita scriptum est: Veníte, fílii, audíte me, timórem Dómini docébo vos. Discéndus ergo Dei timor est, quia docétur. Non enim in terróre, sed in ratióne doctrínæ est; neque ex trepidatióne natúræ est, sed præceptórum observántia et opéribus vitæ innocéntis et cognitióne veritátis ineúndus est.
     Nobis autem timor Dei omnis in amóre est, metúmque eius diléctio perfécta consúmmat. Dilectiónis autem nostræ in eum hoc próprium offícium est, parére mónitis, statútis obtemperáre, pollícitis fídere. Audiámus ergo Scriptúram dicéntem: Et nunc Israel, quid Dóminus Deus tuus poscit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum et ámbules in ómnibus viis eius et díligas eum et custódias præcépta eius ex toto corde tuo et ex tota ánima tua, ut bene sit tibi?
     Multæ autem sunt viæ Dómini, cum ipse tamen via sit. Sed cum de se lóquitur, viam ipse se núncupat et ratiónem, cur se viam nuncupásset, osténdit dicens: Nemo enim potest ad Patrem veníre nisi per me.
     Multæ ítaque viæ interrogándæ sunt et in multis insisténdum est, ut unam, quæ bona est, inveniámus per multórum scílicet doctrínam, unam viam vitæ ætérnæ repertúri. Viæ enim in lege, viæ in prophétis, viæ in evangéliis, viæ in apóstolis sunt, viæ quoque in divérsis præceptórum opéribus sunt, in quibus per timórem Dei ambulántes beáti sunt.

RESPONSORIUM

Sir 2, 19; Lc 1, 50

R. Qui timent Dóminum, inquírent quæ beneplácita sunt ei; * et qui díligunt eum, replebúntur lege ipsíus.
V. Misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. * Et qui díligunt eum, replebúntur lege ipsíus.

ORATIO

Orémus:
Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum, ut, Spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles et in ópere efficáces. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)