Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,
Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.
Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.
Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.
Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.
Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.
Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.
Diurno tempore:
Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.
Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.
Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,
Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
totus iret.
Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.
Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.
Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
plebs fidélis.
Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
Maiestátem et decórem induísti, *
2 amíctus lúmine sicut vestiménto. –
Exténdens cælum sicut velum, *
3 qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
et minístros tuos ignem uréntem. –
5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ. –
7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formídant.
8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
in locum, quem statuísti eis.
9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converténtur operíre terram. –
10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
11 potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
14 Prodúcis fenum iuméntis *
et herbam servitúti hóminum,
edúcens panem de terra *
15 et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat. –
16 Saturabúntur ligna Dómini *
et cedri Líbani, quas plantávit.
17 Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
18 Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus. –
19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quǽrant a Deo escam sibi.
22 Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
23 Exit homo ad opus suum *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
Omnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
illic reptília, quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis;
26 illic naves pertransíbunt, *
Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –
27 Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
28 Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
áuferes spíritum eórum, et defícient *
et in púlverem suum reverténtur.
30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ. –
31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
33 Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vere delectábor in Dómino. –
35 Defíciant peccatóres a terra †
et iníqui, ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
V.
Vestri beáti óculi quia vident.
R.
Et aures vestræ quia áudiunt.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Sapiéntiæ
Dilígite iustítiam, qui iudicátis terram, sentíte de Dómino in bonitáte et in simplicitáte cordis quǽrite illum, quóniam invenítur ab his, qui non tentant illum, se autem maniféstat eis, qui fidem habent in illum. Pervérsæ enim cogitatiónes séparant a Deo, probáta autem virtus córripit insipiéntes. Quóniam in malévolam ánimam non introíbit sapiéntia, nec habitábit in córpore súbdito peccátis. Spíritus enim sanctus disciplínæ effúgiet fictum et áuferet se a cogitatiónibus insensátis, et corripiétur a superveniénte iniquitáte. Spíritus enim díligens hóminem est sapiéntia, et non absólvet malédicum a lábiis suis, quóniam renum illíus testis est Deus et cordis illíus scrutátor verus et linguæ eius audítor; quóniam spíritus Dómini replévit orbem terrárum, et ipse, qui cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis. Propter hoc, qui lóquitur iníqua, non potest latére, nec prætériet illum iudícium corrípiens. In cogitatiónibus enim ímpii interrogátio erit, sermónem autem illíus audítio ad Dóminum véniet ad correptiónem iniquitátum illíus; quóniam auris zeli audit ómnia, et tumúltus murmuratiónum non abscónditur. Custodíte ergo vos a murmuratióne, quæ nihil prodest, et a detractióne párcite linguæ, quóniam sermo abscónditus in vácuum non ibit; os autem, quod mentítur, occídit ánimam. Nolíte zeláre mortem in erróre vitæ vestræ, neque acquirátis perditiónem in opéribus mánuum vestrárum, quóniam Deus mortem non fecit, nec lætátur in perditióne vivórum; creávit enim, ut essent ómnia, et sanábiles sunt generatiónes orbis terrárum, et non est in illis medicaméntum extermínii, nec inferórum regnum in terra: iustítia enim est immortális.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios
Totíus mundi Paréntem et Creatórem diligénter intueámur atque illíus magníficis et exsuperántibus donis pacis et benefíciis fírmiter adhæreámus.
Cogitatióne contemplémur eum et mentis óculis longánimem eius voluntátem intueámur. Videámus quantópere cleméntem se prǽbeat erga omnem creatúram suam.
Cæli gubernatióne eius commóti in pace ei subiciúntur; dies étiam et nox, nullo sibi ínvicem impediménto, constitútum ab eo cursum absólvunt. Sol
et luna et síderum chori secúndum eius mandátum sine ullo erróre in concórdia sibi constitútas dispositiónes evólvunt. Terra grávida secúndum eius
voluntátem suis tempóribus homínibus, feris et ómnibus, quæ super eam sunt, animántibus aliméntum abúndans profert, non hǽsitans neque mutans
quidquam eórum, quæ ab illo decréta sunt.
Abyssórum investigabília et profúndi inenarrábiles regiónes eísdem légibus continéntur. Moles imménsi maris, per ordinatiónem eius in cúmulos
coagmentáta, circumpósita sibi claustra non transgréditur, sed prout ei præcépit, ita facit. Dixit enim: Huc usque vénies, et in te ipso conteréntur
fluctus tui. Océanus impermeábilis homínibus et qui trans ipsum sunt mundi eísdem Dómini dispositiónibus gubernántur.
Vernæ, æstívæ, autumnáles et hiemáles tempestátes in pace áliæ áliis succédunt. Ventórum statiónes peculiári suo témpore munus suum sine offendículo
óbeunt; fontes étiam perénnes, ad usum et sanitátem facti, úbera sine deféctu ad vitam hóminum sustentándam præbent; et animália mínima in pace et
concórdia cœtus suos fáciunt.
Hæc ómnia magnus ópifex et ómnium Dóminus in pace et concórdia fíeri iussit, benefáciens ómnibus, superabundánter autem nobis, qui ad miseratiónes
eius confúgimus per Dóminum nostrum Iesum Christum, cui glória et maiéstas in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis,
fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)