lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 maius 2029
TEMPUS PASCHALE, hebd. VI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.

V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

2, 18-29
De antichristo

     Filíoli, novíssima hora est; et sicut audístis quia antichrístus venit, ita nunc antichrísti multi adsunt, unde cognóscimus quóniam novíssima hora est. Ex nobis prodiérunt, sed non erant ex nobis, nam si fuíssent ex nobis, permansíssent nobíscum; sed ut manifestarétur quóniam illi omnes non sunt ex nobis. Sed vos unctiónem habétis a Sancto et scitis omnes. Non scripsi vobis quasi nesciéntibus veritátem sed quasi sciéntibus eam, et quóniam omne mendácium ex veritáte non est. Quis est mendax nisi is, qui negat quóniam Iesus est Christus? Hic est antichrístus, qui negat Patrem et Fílium. Omnis, qui negat Fílium, nec Patrem habet; qui confitétur Fílium, et Patrem habet.
     Vos quod audístis ab inítio, in vobis permáneat; si in vobis permánserit, quod ab inítio audístis, et vos in Fílio et in Patre manébitis. Et hæc est repromíssio, quam ipse pollícitus est nobis: vitam ætérnam.
     Hæc scripsi vobis de eis, qui sedúcunt vos. Et vos unctiónem, quam accepístis ab eo, manet in vobis, et non necésse habétis, ut áliquis dóceat vos; sed sicut únctio ipsíus docet vos de ómnibus, et verum est et non est mendácium, et, sicut dócuit vos, manétis in eo.
     Et nunc, filíoli, manéte in eo, ut, cum apparúerit, habeámus fidúciam et non confundámur ab eo in advéntu eius. Si scitis quóniam iustus est, scitóte quóniam et omnis, qui facit iustítiam, ex ipso natus est.

RESPONSORIUM

1 Io 2, 27; Ioel 2, 23

R. Unctio, quam accepístis, manet in vobis; * et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos, sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus, allelúia.
V. Exsultáte et lætámini in Dómino Deo vestro, quia dedit vobis plúviam iustítiæ. * Et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos, sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo I de Ascensione, 2-4: PL 54, 395-396)

Dies inter resurrectionem ascensionemque Domini

     Non ii dies, dilectíssimi, qui inter resurrectiónem Dómini ascensionémque fluxérunt, otióso transiére decúrsu; sed magna in his confirmáta sacraménta, magna sunt reveláta mystéria.
     In his metus diræ mortis aufértur, et non solum ánimæ, sed étiam carnis immortálitas declarátur. In his per insufflatiónem Dómini infúnditur Apóstolis ómnibus Spíritus Sanctus; et beáto apóstolo Petro supra céteros, post regni claves, ovílis domínici cura mandátur.
     In his diébus, duóbus discípulis tértius in via Dóminus comes iúngitur, et, ad omnem nostræ ambiguitátis calíginem detergéndam, pavéntium ac trepidántium tárditas increpátur. Flammam fídei illumináta corda concípiunt; et quæ erant tépida, reseránte Scriptúras Dómino, efficiúntur ardéntia. In fractióne quoque panis convescéntium aperiúntur obtútus; multo felícius horum óculis patefáctis, quibus natúræ suæ manifestáta est glorificátio quam illórum géneris nostri príncipum, quibus prævaricatiónis suæ est ingésta confúsio.
     Per omne ergo hoc tempus, dilectíssimi, quod inter resurrectiónem Dómini et ascensiónem eius exáctum est, hoc providéntia Dei curávit, hoc dócuit, hoc suórum et óculis insinuávit et córdibus, ut Dóminus Iesus Christus vere agnoscerétur resuscitátus, qui vere erat natus et passus et mórtuus.
     Unde beatíssimi Apóstoli omnésque discípuli, qui et de éxitu crucis fúerant trépidi, et de fide resurrectiónis ambígui, ita sunt veritáte perspícua roboráti, ut, Dómino in cælórum eúnte sublímia, non solum nulla afficeréntur tristítia, sed étiam magno gáudio repleréntur.
     Et revéra magna et ineffábilis erat causa gaudéndi, cum, in conspéctu sanctæ multitúdinis, super ómnium creaturárum cæléstium dignitátem humáni géneris natúra conscénderet, supergressúra angélicos órdines, et ultra archangelórum altitúdines elevánda, nec ullis sublimitátibus modum suæ provectiónis habitúra, nisi, ætérni Patris recépta conséssu, illíus glóriæ sociarétur in throno, cuius natúræ copulabátur in Fílio.

RESPONSORIUM

Io 14, 2b. 3b. 16. 18

R. Vado paráre vobis locum; íterum vénio; * et accípiam vos ad meípsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis, allelúia.
V. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum. Non relínquam vos órphanos, vénio ad vos. * Et accípiam vos ad meípsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Annue nobis, quǽsumus, Dómine, ut, quemádmodum mystério resurrectiónis Fílii tui sollémnia cólimus, ita et in advéntu eius gaudére cum sanctis ómnibus mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)