lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 iulius 2029
SS. Ioachim et Annæ, parentum beátæ Mariæ Virginis, memoria


Ex antiqua traditione, iam sǽculo II invecta, his nominibus appellati sunt parentes beatissimæ Virginis Mariæ. Sanctæ Annæ cultus iam a sǽculo VI in oriente tributus est, diffususque in occidente sǽculo X; recentiore ætate sanctus Ioachim excultus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dum tuas festo, pater o colénde,
cántico laudes habet hæc coróna,
vocis ac mentis, Ióachim, benígne
  áccipe munus.

Longa te regum séries avórum
Abrahæ prolem tulit atque David;
clárior mundi dómina corúscas
  prole María.

Sic tuum germen benedícta ab Anna
éditum, patrum repetíta vota
implet, et mæsto próperat reférre
  gáudia mundo.

Laus tibi, Prolis Pater increátæ;
laus tibi, summi Súboles Paréntis;
summa laus, compar, tibi sit per omne,
  Spíritus, ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

4, 5-18
Fragilitas et confidentia Apostoli

     Fratres: Non nosmetípsos prædicámus sed Iesum Christum Dóminum; nos autem servos vestros per Iesum. Quóniam Deus qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Iesu Christi.
     Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur; aporiámur, sed non destitúimur; persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur; deícimur, sed non perímus; semper mortificatiónem Iesu in córpore circumferéntes, ut et vita Iesu in córpore nostro manifestétur. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis.
     Habéntes autem eúndem spíritum fídei, sicut scriptum est: «Crédidi, propter quod locútus sum», et nos crédimus, propter quod et lóquimur, sciéntes quóniam, qui suscitávit Dóminum Iesum, et nos cum Iesu suscitábit et constítuet vobíscum. Omnia enim propter vos, ut grátia abúndans per multos gratiárum actiónem abundáre fáciat in glóriam Dei. Propter quod non defícimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, noster renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem ætérnum glóriæ pondus operátur nobis, non contemplántibus nobis, quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur; quæ enim vidéntur, temporália sunt, quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 6; Deut 5, 24a

R. Deus, qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», * Ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Christi Iesu.
V. Ecce osténdit nobis Dóminus Deus noster maiestátem et magnitúdinem suam; vocem eius audívimus. * Ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Christi Iesu.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ioánnis Damascéni presbýteri

(Orat. 6, in Nativitatem B. Mariae V., 2. 4. 5. 6; PG 96, 663. 667. 670)

Ex fructibus eorum cognoscetis eos

     Quóniam futúrum erat ut Dei Génetrix Virgo ex Anna nascerétur, natúra grátiæ germen antevértere non ausa est; sed mansit fructus expers, dum grátia fructum éderet. Nasci síquidem primogénitam oportébat, ex qua nascitúrus esset omnis creatúræ primogénitus, in quo ómnia constant.
     O par beátum Ióachim et Anna! Vobis omnis creatúra obstrícta est. Per vos enim donum ómnium donórum præstantíssimum Creatóri óbtulit, nempe castam matrem, quæ sola Creatóre digna erat.
     Lætáre, Anna stérilis, quæ non paris: erúmpe et clama, quæ non párturis. Exsúlta, Ióachim, quóniam ex fília tua puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, et vocábitur nomen eius magni consílii, salútis univérsi mundi, Angelus, Deus fortis. Puer iste Deus est.
     O beátum par Ióachim et Anna, immaculatíssimum prorsus! Ex fructu ventris vestri cognoscímini, velut alícubi Dóminus ait: Ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Uti Deo gratum erat, atque ea dignum quæ ex vobis orta est, vitæ vestræ ratiónes instituístis. Casta enim et sancta conversatióne vestra virginitátis moníle protulístis, eam, quæ ante partum virgo foret, atque in partu virgo nec non virgo post partum; illam, inquam, quæ sola semper, tum mente tum ánimo, tum étiam córpore virginitátem cultúra esset.
     O castíssimum par Ióachim et Anna! Vos castitátem, quam natúræ lex præscríbit, conservántes, ea quæ natúram súperant, divínitus estis consecúti: mundo quippe Dei matrem viri nésciam peperístis. Vos pie et sancte in humána natúra vitam agéntes, fíliam ángelis superiórem nuncque angelórum dóminam edidístis. O speciosíssima dulcissimáque puélla! O fília Adámi et Dei mater! Beáti lumbi et venter, ex quibus prodiísti! Beátæ ulnæ, quæ te gestavérunt; lábia item, quibus castis ósculis frui concéssa es, paréntum nempe dumtáxat tuórum, ut in ómnibus semper virginitátem cóleres! Iubiláte Deo, omnis terra, cantáte, exsultáte et psállite. Exaltáte vocem vestram, exaltáte, nolíte timére.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 2, 37. 38; 7, 16

R. Ieiúniis et obsecratiónibus Dómino serviébant nocte ac die, * Exspectántes redemptiónem Israel.
V. Orábant Deum, ut visitáret plebem suam. * Exspectántes redemptiónem Israel.

ORATIO

Orémus:
Dómine, Deus patrum nostrórum, qui beátis Ióachim et Annæ hanc grátiam contulísti, ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur, utriúsque précibus concéde, ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)