lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 september 2029
S. Ioannis Chrysostomi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Antiochiæ natus est circa annum 349; optime educatus, vitam asceticam cœpit, et sacerdotio initiatus, magno cum fructu munere prædicationis functus est. Episcopus Constantinopolitanus anno 397 electus, optimum se præbuit pastorem, mores cleri et fidelium ad amussim redigere satagens. Odio aulæ imperialis et invidorum obrutus, semel et bis exsulare coactus est; ærumnis confectus, mortuus est apud Comanam in Ponto, die 14 septembris anni 407. Multa dixit et scripsit ad doctrinam catholicam explicandam et vitam christianam recte informandam, ita ut nomine Chrysostomi appellari meruerit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Lamentatiónum

1, 1-12.18-20
Ierusalem desolata

     Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo! Facta est quasi vídua dómina géntium; princeps provinciárum facta est sub tribúto. Plorans plorat in nocte, et lácrimæ eius in maxíllis eius; non est qui consolétur eam ex ómnibus caris eius: omnes amíci eius sprevérunt eam et facti sunt ei inimíci. Migrávit Iudas præ afflictióne et multitúdine servitútis; hábitat inter gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres eius apprehendérunt eam inter angústias. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui véniant ad sollemnitátem; omnes portæ eius destrúctæ, sacerdótes eius geméntes, vírgines eius afflíctæ, et ipsa oppréssa amaritúdine. Facti sunt hostes eius in caput, inimíci eius in securitáte, quia Dóminus afflíxit eam propter multitúdinem iniquitátum eius; párvuli eius ducti sunt captívi ante fáciem tribulántis.
     Et egréssus est a fília Sion omnis decor eius; facti sunt príncipes eius velut cervi non inveniéntes páscua et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem persequéntis. Recordáta est Ierúsalem diérum afflictiónis suæ et peregrinatiónis, ómnium desiderabílium suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus eius in manu hostíli, et non esset auxiliátor; vidérunt eam hostes et derisérunt intéritum eius.
     Peccátum peccávit Ierúsalem, proptérea abominábilis facta est; omnes, qui glorificábant eam, sprevérunt illam, quia vidérunt ignomíniam eius: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum. Sordes eius in fímbriis eius, nec recordáta est finis sui; depósita est veheménter, non habens consolatórem. «Vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus». Manum suam misit hostis ad ómnia desiderabília eius, quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas, ne intrárent in ecclésiam tuam. Omnis pópulus eius gemens et quǽrens panem; dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam. «Vide, Dómine, et consídera, quóniam facta sum vilis! O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus, quem parávit mihi, quo afflíxit me Dóminus in die iræ furóris sui. Iustus est Dóminus, quia contra os eius rebéllis fui.
     Audíte, óbsecro, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum: vírgines meæ et iúvenes mei abiérunt in captivitátem. Vocávi amícos meos, et ipsi decepérunt me; sacerdótes mei et senes mei in urbe consúmpti sunt, quia quæsiérunt cibum sibi, ut refocillárent ánimam suam. Vide, Dómine, quóniam tríbulor; efferbuérunt víscera mea, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam valde rebéllis fui; foris orbávit me gládius et domi mors».

RESPONSORIUM

Cf. Iob 16, 16; cf. Lam 1, 16b. 18b

R. Caligavérunt óculi mei a fletu meo, quia elongátus est a me, qui consolabátur me; vidéte, omnes pópuli, * Si est dolor símilis sicut dolor meus.
V. O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte * Si est dolor símilis sicut dolor meus. .

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Ante exsilium, nn. 1-3: PG 52, 427-430)

Mihi vivere Christus est, et mori lucrum

     Multi fluctus instant gravésque procéllæ; sed non timémus ne submergámur: nam in petra consístimus. Sǽviat mare, petram dissólvere nequit: insúrgant fluctus, Iesu navígium demérgere non possunt. Quid, quæso, timeámus? Mortémne? Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. An exsílium, dic mihi? Dómini est terra et plenitúdo eius. An facultátum publicatiónem? Nihil intúlimus in mundum, certúmque est nos nihil hinc efférre posse: terribiliáque huius mundi mihi despéctui sunt, et bona eius risu digna. Non paupertátem tímeo, non divítias concupísco; non mortem métuo, nec vívere opto, nisi ad proféctum vestrum. ídeo præséntia commémoro, rogóque caritátem vestram, ut fidúciam hábeat.
     Non audis Dóminum dicéntem: Ubi duo vel tres congregáti sunt in nómine meo, illic sum in médio eórum? Ut ubi tam numerósus pópulus caritátis vínculis constríctus, non áderit? Eius pignus hábeo: num própriis sum víribus fretus? Scriptum eius téneo. Hic mihi báculus, hæc mihi secúritas, hic mihi portus tranquíllus. Etsi conturbétur orbis totus, rescríptum téneo, eius lítteras lego, hic mihi murus, hoc præsídium. Quas lítteras? Ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
     Christus mecum, quem timébo? Etsi fluctus advérsum me conciténtur, etsi mária, etsi príncipum furor: mihi hæc ómnia aránea sunt vilióra. Ac nisi cáritas me vestra detinuísset, ne hódie quidem abnuíssem álio proficísci. Semper enim dico, Dómine, fiat volúntas tua: non quod talis et talis sed quod tu vis fáciam. Hæc mihi turris, hæc mihi petra immóbilis, hic mihi báculus non vacíllans. Si id Deus velit, fiat. Si velit me hic manére, grátias hábeo. Ubicúmque volúerit, grátias réfero.
     Atque ubi sum ego, illic et vos estis; ubi vos estis, illic et ego: unum corpus sumus, neque corpus a cápite, neque caput a córpore separátur. Loco díssiti sumus, sed caritáte iúngimur, neque mors ipsa póterit abscíndere. Etsi enim corpus meum moriátur, vivet tamen ánima, quæ pópuli recordábitur.
     Vos mihi cives, vos mihi patres, vos mihi fratres, vos fílii, vos membra, vos corpus, vos mihi lux, immo hac luce suavióres. Quid enim tale mihi confert rádius, quale vestra cáritas? Rádius mihi in præsénti vita útilis est, vestra autem cáritas corónam mihi nectit in futúro.

RESPONSORIUM

2 Tim 2, 9-10a; Ps 27, 1a

R. In evangélio labóro usque ad víncula quasi male óperans, sed verbum Dei non est alligátum! * ídeo ómnia sustíneo propter eléctos.
V. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? * ídeo ómnia sustíneo propter eléctos.

ORATIO

Orémus:
Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Ioánnem Chrysóstomum epíscopum mira eloquéntia et tribulatiónis experiménto claréscere voluísti, da nobis, quǽsumus, ut, eius doctrínis erudíti, invíctæ patiéntiæ roborémur exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)