Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
S. Luciæ, virginis et martyris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.
Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.
Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.
Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R.
Et annuntiáte illud in fínibus terræ.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
Sémita iusti recta est; rectum callem iusti complánas. Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
ánima mea desíderat te in nocte, sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro. Cum resplendúerint iudícia tua in terra, iustítiam discent habitatóres orbis.
Fit misericórdia ímpio, non discet iustítiam; in terra probitátis iníque gerit et non videt maiestátem Dómini.
Dómine, exaltáta est manus tua, et non vídent; vídeant confúsi zelum tuum in pópulum, et ignis hóstium tuórum devorábit eos.
Dómine, dabis pacem nobis; ómnia enim ópera nostra operátus es nobis. Dómine Deus noster, possedérunt nos dómini absque te; tantum in te recordémur nóminis tui.
Mórtui non revivíscent, defúncti non resúrgent; proptérea visitásti et contrivísti eos et perdidísti omnem memóriam eórum.
Auxísti germen, Dómine, auxísti gentem, glorificátus es; elongásti omnes términos terræ.
Dómine, in angústia quæsiérunt te, fudérunt incantatiónem, castigátio tua in eis. Sicut quæ cóncipit, cum appropinquáverit ad partum dolens clamat in
dolóribus suis, sic facti sumus a fácie tua, Dómine.
Concépimus et parturívimus, quasi pepérimus ventum. Salútes non fécimus in terra, ídeo non nati sunt habitatóres terræ.
Revivíscent mórtui tui, interfécti mei resúrgent. Expergiscímini et laudáte, qui habitátis in púlvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defúnctos suos edet in lucem.
Vade, pópulus meus, intra in cubícula tua, claude óstia tua super te, abscóndere módicum ad moméntum, donec pertránseat indignátio.
Ecce enim Dóminus egrediétur de loco suo, ut vísitet iniquitátem habitatóris terræ contra eum; et revelábit terra sánguinem suum et non opériet ultra interféctos suos.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Libro sancti Ambrósii epíscopi De Virginitáte
Tu, una de pópulo, una de plebe, certe tu una de virgínibus, quæ córporis tui grátiam splendóre mentis illúminas (própior enim es quæ
Ecclésiæ comparáris), tu, inquam, in cubíli tuo et noctúrno témpore constitúta, semper meditáre Christum, et eius advéntum ómnibus speráto moméntis.
Talem te Christus desiderávit, talem te Christus elégit. Apérto ítaque ingréditur óstio; neque enim potest fállere, qui se ingressúrum
esse promísit. Compléctere ígitur quem quæsísti; accéde ad ipsum et illumináberis; tene illum, roga ne cito ábeat, óbsecra ne recédat.
Verbum enim Dei currit, fastídio non cápitur, neglegéntia non tenétur. Obeat ánima tua in verbo eius, et cæléstis sermónis insíste vestígio; cito enim transit.
Dénique quid ait illa? Quæsívi eum, et non invéni illum: vocávi eum, et non obaudívit me. Ne putes displicére te, quæ vocásti, quæ rogásti,
quæ aperuísti, quod tam cito ábiit: sinit nos sæpe tentári. Dénique turbis rogántibus ne recéderet, quid ait in Evangélio? Et áliis
civitátibus opórtet me evangelizáre verbum Dei; quia ídeo missus sum. Sed étiam si tibi ille abiísse vidétur, exi, rursus explóra.
Quis autem te, nisi sancta Ecclésia, debet docére quemádmodum Christum téneas? immo iam dócuit, si quæ legis, intéllegas: Quam módicum,
inquit, fuit, cum transívi ab ipsis, donec invéni quem diléxit ánima mea: ténui eum, et non relínquam eum.
Quibus ígitur Christus tenétur? Non iniúriæ néxibus, non réstium nodis; sed vínculis caritátis, mentis habénis stríngitur, et ánimæ tenétur afféctu.
Si vis et tu tenére Christum, quære ígitur, nec pœnam métuas; inter supplícia enim frequénter córporis, inter ipsas persecutórum manus Christus mélius invenítur.
Quam módicum, inquit, fuit, cum transívi ab ipsis. Exíguo enim spátio brevíque moménto cum persecutórum manus eváseris, nec succubúeris
potestátibus mundi, tibi Christus occúrret, nec te diu tentári patiétur.
Quæ sic Christum requírit, quæ Christum ínvenit, potest dícere: Ténui eum, nec relínquam eum; donec introdúcam eum in domum matris meæ,
et in cubículum eius quæ me concépit. Quæ est domus matris tuæ et cubículum eius, nisi intérnum tuæ secretúmque natúræ?
Hanc domum serva, huius domus mundáto penetrália; ut, cum immaculáta domus fúerit, spiritális domus in sacerdótium sanctum lápide angulári
coagmentáta consúrgat, et Spíritus Sanctus hábitet in ea.
Quæ sic Christum requírit, quæ sic Christum óbsecrat, non relínquitur ab eo, immo étiam frequénter revísitur; est enim nobíscum usque ad consummatiónem mundi.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, sanctæ Lúciæ vírginis et mártyris gloriósa confóveat, ut eius natalícia et temporáliter
frequentémus, et conspiciámus ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)