lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 iunius 2024
S. Iustini, martyris, memoria


Iustinus, philosophus et martyr, Flavia Neapoli (Nablus) in Samaria, initio sǽculi II natus est ex familia ethnica. Ad fidem conversus, multa conscripsit pro religionis defensione; exstant vero tantum duæ Apologiæ et Dialogus cum Tryphone. Romæ scholam aperuit publicasque habuit disputationes. Cum sociis martyrium subiit tempore Marci Aurelii, circa annum 165.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.

Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.

Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Canticum
Dominus renovabit populum suum
Ez 36, 24-28
Ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3).

24 Tollam quippe vos de géntibus †
       et congregábo vos de univérsis terris *
       et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
       et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
       et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –

26 Et dabo vobis cor novum *
       et spíritum novum ponam in médio vestri
    et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
       et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
       et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
       et iudícia mea custodiátis et operémini. –

28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
       et éritis mihi in pópulum, *
       et ego ero vobis in Deum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

LECTIO BREVIS

2 Cor 1, 3-5
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In ómnibus oblatiónibus laudámus Creatórem ómnium per Fílium eius Iesum Christum et per Spíritum Sanctum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In ómnibus oblatiónibus laudámus Creatórem ómnium per Fílium eius Iesum Christum et per Spíritum Sanctum.

PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
    Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui per stultítiam crucis eminéntem Iesu Christi sciéntiam beátum Iustínum mártyrem mirabíliter docuísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, errórum circumventióne depúlsa, fídei firmitátem consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)