Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ecce véniet Dóminus, princeps regum terræ; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ecce véniet Dóminus, princeps regum terræ; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.
Ant. 2 Cantáte Dómino cánticum novum; laus eius ab extrémis terræ.
10 Cantáte Dómino cánticum novum, *
laus eius ab extrémis terræ;
qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
ínsulæ et habitatóres eárum. –
11 Exsúltent desértum et civitátes eius, *
vici, quos hábitat Cedar.
Iúbilent habitatóres Petræ, *
de vértice móntium clament.
12 Ponant Dómino glóriam *
et laudem eius in ínsulis núntient. –
13 Dóminus sicut fortis egrediétur *
sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
vociferábitur et conclamábit, *
super inimícos suos prævalébit. –
14 «Tácui semper, sílui, pátiens fui;†
sicut partúriens ululábo *
gemam et fremam simul.
15 Desértos fáciam montes et colles *
et omne gramen eórum exsiccábo;
et ponam flúmina in ínsulas *
et stagna arefáciam.
16 Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
et in sémitis, quas ignoravérunt,
ambuláre eos fáciam;
ponam ténebras coram eis in lucem*
et prava in recta».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cantáte Dómino cánticum novum; laus eius ab extrémis terræ.
Ant. 3 Cum vénerit Fílius hóminis, putas, invéniet fidem super terram?
Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)
1 Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri. –
3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi. –
5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
Dóminus fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis. –
8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Cum vénerit Fílius hóminis, putas, invéniet fidem super terram?
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph.
PRECES
Christum Dóminum rogémus, fratres caríssimi, qui est lux illúminans omnem hóminem, læti clamántes:
Veni, Dómine Iesu.
Lux præséntiæ tuæ nostras discútiat ténebras,
— et nos tuis munéribus dignos effíciat.
Salvos nos fac, Dómine Deus noster,
— ut confiteámur hódie nómini sancto tuo.
Succénde corda nostra ut ad te ardénter sítiant,
— tibíque coniúngi tota aviditáte festínent.
Qui infirmitátem nostram sustulísti,
— infírmis et hódie moribúndis succúrre.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, cuius ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce
replétur, quǽsumus, ut nos, eius exémplo, voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)