lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 aprilis 2019
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
Hebdomada IV

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.

Psalmus 107 (108)
Laus Domini et imploratio auxilii

Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur. (Arnobius)

2 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum, *
      cantábo et psallam. Euge, glória mea!
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
      excitábo auróram. –

4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
      et psallam tibi in natiónibus,
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *
      et usque ad nubes véritas tua.
8 Exaltáre super cælos, Deus, *
      et super omnem terram glória tua.
7 Ut liberéntur dilécti tui, *
      salvum fac déxtera tua et exáudi me. –

8 Deus locútus est in sancto suo: †
      „Exsultábo et dívidam Síchimam *
      et convállem Succoth dimétiar;
9 meus est Gálaad et meus est Manásses †
      et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
      Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavácri mei; †
      super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
      super Philistǽam vociferábor.“ –

11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
      Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
      Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
      quia vana salus hóminis.
14 In Deo faciémus virtútem, *
      et ipse conculcábit inimícos nostros.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.

Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.

Canticum
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem
Is 61, 10 – 62, 5
Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi ... paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Cf. Ap 21, 2).

61,10 Gaudens gaudébo in Dómino, *
          et exsultábit ánima mea in Deo meo,
       quia índuit me vestiméntis salútis *
          et induménto iustítiæ circúmdedit me,
       quasi sponsum decorátum coróna *
          et quasi sponsam ornátam monílibus suis.. –

   11 Sicut enim terra profert germen suum †
          et sicut hortus semen suum gérminat, *
          sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. –

 62,1 Propter Sion non tacébo, *
          et propter Ierúsalem non quiéscam,
       donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
          et salus eius ut lampas accendátur. –

    2 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
          et cuncti reges glóriam tuam;
       et vocáberis nómine novo, *
          quod os Dómini nominábit.
    3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
          et diadéma regni in manu Dei tui. –

    4 Non vocáberis ultra Derelícta, *
          et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
       sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
         et terra tua Nupta.
       quia complácuit Dómino in te, *
          et terra tua erit nupta. –

    5 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
         ita ducent te fílii tui;
       ut gaudet sponsus super sponsam, *
          ita gaudébit super te Deus tuus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.

Psalmus 145 (146)
Sperantium in Dominum beatitudo

Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)

1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2     laudábo Dóminum in vita mea, *
      psallam Deo meo, quámdiu fúero. –

3 Nolíte confídere in princípibus, *
      in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
      in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –

5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
      cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
      mare et ómnia, quæ in eis sunt;
   qui custódit veritátem in sǽculum, †
7     facit iudícium oppréssis, *
      dat escam esuriéntibus. –

   Dóminus solvit compedítos, *
8     Dóminus illúminat cæcos,
   Dóminus érigit depréssos, *
      Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
      pupíllum et víduam susténtat *
      et viam peccatórum dispérdit. –

10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
      Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.

LECTIO BREVIS

Deut 7, 6. 8-9
Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram, quia diléxit vos Dóminus et custodívit iuraméntum, quod iurávit pátribus vestris, edúxit vos in manu forti et redémit te de domo servitútis, de manu pharaónis regis Ægýpti. Et scies quia Dóminus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se et his, qui custódiunt mandáta eius, in mille generatiónes.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam, dicit Dóminus.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam, dicit Dóminus.

PRECES
Grátias agámus Deo Patri, qui per infusiónem et operatiónem Spíritus Sancti corda nostra puríficat et in caritáte confírmat. Ei súpplici prece dicámus:
     Da nobis, Dómine, Spíritum Sanctum tuum.

Præsta nobis, ut bona de manu tua semper grati suscipiámus,
et mala quoque cum patiéntia accipiámus.
Concéde nobis non in magnis tantum rebus caritátem sectári,
sed étiam in sólitis vitæ adiúnctis prótenus exercére.
Tríbue nobis a supérfluis abstinére,
ut frátribus indigéntibus opem ferre valeámus.
Da nobis mortificatiónem Fílii tui in córpore nostro circumférre,
qui nos vivificásti in córpore eius.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui et iustis prǽmia meritórum et peccatóribus véniam per pæniténtiam præbes, tuis supplícibus miserére, ut reátus nostri conféssio indulgéntiam váleat percípere delictórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)