Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXIX
Beati Caroli a domu Austriaca, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Petri de Città di Castello, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.
Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.
2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *
intéllege gémitum meum.
3 Inténde voci clamóris mei, *
rex meus et Deus meus. –
4 Quóniam ad te orábo, Dómine, †
mane exáudies vocem meam; *
mane astábo tibi et exspectábo.
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †
6 neque habitábit iuxta te malígnus, *
neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. –
7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †
perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *
virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
8 Ego autem in multitúdine misericórdiae tuæ †
introíbo in domum tuam; *
adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. –
9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *
dírige in conspéctu meo viam tuam.
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, *
cor eórum fóvea;
sepúlcrum patens est guttur eórum, *
mólliunt linguas suas. –
11 [Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; †
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, *
quóniam irritaverunt te, Domine.]
12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *
in ætérnum exsúltent.
Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *
qui díligunt nomen tuum;
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *
quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.
Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
10 Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
ab ætérno in ætérnum.
11 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
glória, splendor atque maiéstas.
Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12 De te sunt divítiæ et glória, *
tu domináris ómnium. –
In manu tua virtus et poténtia, *
in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
et laudámus nomen tuum ínclitum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.
Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).
1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto. –
3 Vox Dómini super aquas; †
Deus maiestátis intónuit, *
Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
vox Dómini in magnificéntia. –
5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –
7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8 vox Dómini concutiéntis desértum, *
et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
et denudábit condénsa; *
et in templo eius omnes dicent glóriam. –
10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui fidéles tuos novíssima memorántes numquam peccatúros prænuntiásti, fac nos, Beáti Petri
prædicatióne et exémplis, ita mortem temporálem mente recólere ut, admíssa peccáta defléntes, vitémus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)