lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 november 2026
In dedicatione basilicarum SS. Petri et Pauli, apostolorum, memoria ad libitum


Iam sæculo XII in basilica Vaticana sancti Petri et in basilica sancti Pauli in via Ostiensi, celebrabantur anniversaria earum dedicationum, a sanctis papis Silvestro et Siricio sæculo IV peractarum. Hæc commemoratio ad universum ritum romanum recentius extensa est. Sicut in anniversario basilicæ Sanctæ Mariæ Maioris (die 5 augusti) maternitas Deiparæ Virginis celebratur, ita hac die duo principes apostoli Christi honorantur.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iam, bone pastor, Petre, clemens áccipe
vota precántum, et peccáti víncula
resólve, tibi potestáte trádita,
qua cunctis cælum verbo claudis, áperis.

Doctor egrégie, Paule, mores ínstrue
et mente polum nos transférre sátage,
donec perféctum largiátur plénius,
evacuáto quod ex parte gérimus.

Sit Trinitáti sempitérna glória,
honor, potéstas atque iubilátio,
in unitáte, cui manet impérium
ex tunc et modo per ætérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Psalmus 35 (36)
Malitia peccatoris, Domini bonitas

Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ. (Io 8, 12)

2 Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *
      non est timor Dei ante óculos eius. –

3 Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *
      ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
4 Verba oris eius iníquitas et dolus, *
      désiit intellégere, ut bene ágeret.
5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †
      ástitit omni viæ non bonæ, *
      malítiam autem non odívit. –

6 Dómine, in cælo misericórdia tua *
      et véritas tua usque ad nubes;
7 iustítia tua sicut montes Dei, †
      iudícia tua abýssus multa: *
      hómines et iuménta salvábis, Dómine. –

8 Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *
      Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;
9 inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *
      et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
10 Quóniam apud te est fons vitæ, *
       et in lúmine tuo vidébimus lumen. –

11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *
       et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non véniat mihi pes supérbiæ, *
       et manus peccatóris non móveat me.
13 Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *
       expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Canticum
Dominus, creator mundi, populum suum protegit
Iudt 16, 1-2. 13-15
Cantant novum canticum (Ap 5, 9).

1 Incípite Deo meo in týmpanis, *
      cantáte Dómino meo in cýmbalis,
   modulámini illi psalmum novum, *
      exaltáte et invocáte nomen ipsíus.
2 Tu es Deus cónterens bella, †
      qui ponis castra in médio pópuli tui, *
      ut erípias me de manu persequéntium me. –

13 Cantábo Deo meo hymnum novum: †
       Dómine, magnus es tu et clarus,*
       mirábilis in virtúte et insuperábilis. –

14 Tibi sérviat omnis creatúra tua, *
       quóniam dixísti, et facta sunt, –
    misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt, *
       et non est, qui resístat voci tuæ. –

15 Montes enim a fundaméntis agitabúntur cum aquis, *
       petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent. –
    Illis autem qui timent te *
       propítius adhuc eris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Psalmus 46 (47)
Dominus universorum rex

Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis.

2 Omnes gentes, pláudite mánibus, *
      iubiláte Deo in voce exsultatiónis,
3 quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *
      rex magnus super omnem terram. –

4 Subiécit pópulos nobis *
      et gentes sub pédibus nostris.
5 Elégit nobis hereditátem nostram, *
      glóriam Iacob, quem diléxit.
6 Ascéndit Deus in iúbilo, *
      et Dóminus in voce tubæ. –

7 Psállite Deo, psállite; *
      psállite regi nostro, psállite.
8 Quóniam rex omnis terræ Deus, *
      psállite sapiénter. –

9 Regnávit Deus super gentes, *
      Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Príncipes populórum congregáti sunt *
       cum pópulo Dei Abraham,
    quóniam Dei sunt scuta terræ: *
       veheménter elevátus est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

LECTIO BREVIS

Eph 2, 19-22
Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

RESPONSORIUM BREVE
V. Constítues eos príncipes * super omnem terram.
R. Constítues eos príncipes * super omnem terram.
V. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
R. Super omnem terram.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Constítues eos príncipes * super omnem terram.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.

PRECES
Fratres caríssimi, hereditátem cæléstem ab Apóstolis habéntes, grátias agámus Patri nostro pro ómnibus donis eius, clamántes:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Laus tibi, Dómine, pro mensa córporis et sánguinis, nobis ab Apóstolis trádita,
qua refícimur et vívimus:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro mensa verbi tui, nobis ab Apóstolis paráta,
qua lumen et gáudium nobis dantur:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro Ecclésia tua sancta, super Apóstolos ædificáta,
qua in unum concorporámur:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro lavácro baptísmi et pæniténtiæ, Apóstolis concrédito,
quo ab ómnibus peccátis ablúimur:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem sǽculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)